in festo Pentecostes.
(Patrologia Latina,
J-P. Migne, 183:323 A-334 C)
Quomodo Spiritus Sanctus tria operatur in nobis.
1. Celebramus, dilectissimi, hodie Spiritus sancti solemnitatem, tota cum jucunditate celebrandam, 0323B dignam omni devotione. Dulcissimum enim quiddam in Deo Spiritus sanctus est, benignitas Dei, et idem ipse Deus. Proinde si celebramus sanctorum solemnia, quanto magis ejus, a quo habuerunt ut sancti essent quotquot fuere sancti? Si veneramur sanctificatos, quanto magis ipsum sanctificatorem convenit honorari? Hodie itaque festivitas est Spiritus sancti, qua visibiliter apparuit invisibilis: sicut et Filius, cum sit nihilominus invisibilis in seipso, dignatus est exhibere se in carne visibilem. Hodie Spiritus sanctus revelat nobis aliquid de seipso, sicut ante de Patre et Filio aliquid noveramus: nam perfecta Trinitatis cognitio, vita aeterna est. Nunc autem ex parte cognoscimus, reliqua credimus, quae minime sufficimus comprehendere. Et de 0323C Patre quidem novi creationem, clamantibus creaturis: Ipse fecit nos, et non ipsi nos (Psal. XCIX, 3). Invisiblia enim Dei, a creatura mundi, per ea quae facta sunt, intellecta conspiciuntur (Rom. I, 20). At vero aeternitatem et immutabilitatem ipsius comprehendere multum est a me: lucem habitat inaccessibilem. De Filio autem magnum aliquid novi, ejus gratia, scilicet Incarnationem. Nam generationem ejus quis enarrabit? (Isa. LIII, 8.) Quis comprehendat aequalem genitum genitori? Jam et de Spiritu sancto, si non processionem, quo ex Patre Filioque procedit (illa enim mirabilis facta est scientia ex me; confortata est, et non potero ad eam) (Psal. CXXXVIII, 6), novi tamen aliquid, videlicet inspirationem. Duo enim sunt, unde procedat, et 0323D quo. Processio a Patre et Filio posuit tenebras latibulum suum; sed processio ad homines hodie coepit innotescere, et est jam fidelibus manifesta.
2. Et prius equidem (quoniam sic oportebat) signis visibilibus invisibilis Spiritus suum declarabat adventum: nunc ejus signa quo spiritualiora sunt, eo magis congrua, eo magis videntur Spiritu sancto digna. Venit tunc super discipulos in linguis igneis, ut linguis omnium gentium verba ignea loquerentur, et legem igneam linguae igneae praedicarent. Nemo conqueratur quod minime nobis illa manifestatio Spiritus fiat: unicuique enim datur manifestatio Spiritus ad utilitatem (I Cor. XII, 7). Denique si dicere opus est, nobis ista manifestatio potius quam apostolis facta est. Ad quid enim illis necessariae 0324A linguae gentium, nisi ad conversionem gentium? Fuit in eis alia quaedam manifestatio magis ad eos pertinens: et haec usque hodie fit in nobis. Manifestum enim fuit indutos esse virtute ex alto, qui de tanta 0324B pusillanimitate spiritus ad tantam devenere constantiam. Non est jam fugere, non est abscondi propter metum Judaeorum; constantius modo praedicant, quam delitescerent ante timidius. Denique mutationem illam dexterae Excelsi manifeste declarat principis apostolorum prius quidem inter ancillae verba formido, postmodum inter principum verbera fortitudo, Ibant, ait Scriptura, gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habili sunt pro nomine Jesu contumeliam pati (Act. V, 41): quem sane prius, cum duceretur ad concilium, solum reliquerant fugientes. Quis dubitet advenisse Spiritum vehementem, qui mentes eorum invisibili illustraret potentia? In hunc modum etiam modo quae Spiritus operatur in nobis, testimonium perhibent <alias additur, 0324C in nobis> de eo.
3. Quia igitur mandatum accepimus, ut declinantes a malo, faciamus quod bonum est (Psal. XXXIII, 13); vide quemadmodum Spiritus in utroque adjuvat infirmitatem nostram: nam divisiones gratiarum sunt, idem autem Spiritus (I Cor. XII, 4). Propterea ad declinandum a malo tria operatur in nobis; compunctionem, supplicationem, remissionem. Initium enim revertendi ad Deum poenitentia est, quam sine dubio spiritus operatur, non noster, sed Dei: idque et certa ratio docet, et confirmat auctoritas. Quis enim cum ad ignem venerit algens, et fuerit calefactus, dubitabit ei ab igne venisse calorem, quem habere non poterat sine illo? Sic ergo qui prius iniquitate erat frigidus, si postmodum 0324D fervore quodam poenitentiae accendatur, alium sibi spiritum, qui suum arguit et dijudicat, non dubitet advenisse. Habes hoc et in Evangelio, ubi cum loqueretur de Spiritu quem accepturi erant credentes in eum: Ille, inquit, arguet mundum de peccato (Joan. XVI, 8).
4. Sed quid prodest poenitere de culpa, et non supplicare pro venia? Necesse est ut etiam hoc Spiritus operetur, dulcedine quadam spei replens animum, per quam fiducialiter postules nihil haesitans. Visne ostendam tibi etiam hoc opus esse Spiritus sancti? Utique dum abest ille, tale aliquid in tuo spiritu non invenies. Denique ipse in quo clamamus: Abba, Pater: ipse qui postulat pro sanctis gemitibus inenarrabilibus (Rom. VIII, 15, 26). Et haec 0325A quidem in corde nostro. Quid autem in corde Patris? Sicut in nobis interpellat pro nobis; ita in Patre delicta donat cum ipso Patre, advocatus noster ad Patrem in cordibus nostris, Dominus noster in corde Patris. Itaque quod postulamus, idem ipse donat, qui donat ut postulemus: et sicut nos erigit pia quadam fiducia, ita Deum inclinat ad nos magis pia misericordia sua. Itaque ut omnino scias quia remissionem peccatorum Spiritus sanctus operatur, audi quod aliquando audierunt apostoli: Accipite Spiritum sanctum; quorum remiseritis peccata remittuntur eis (Joan. XX, 22). Et de malo quidem declinando sic.
5. Porro ad faciendum bonum quid in nobis Spiritus bonus operatur? Profecto monet, et movet, et 0325B docet. Monet memoriam, rationem docet, movet voluntatem. In his enim tribus tota consistit anima nostra. Memoriae suggerit bona in cogitationibus sanctis, atque ita ignaviam nostram torporemque repellit. Propterea quoties hujusmodi suggestionem boni senseris in corde tuo, da honorem Deo, et age reverentiam Spiritui sancto, cujus vox sonat in auribus tuis. Ipse namque est qui loquitur justitiam. Et in Evangelio habes quia ille suggeret vobis omnia, quaecunque dixero vobis. Et adverte quid praemiserit: Ille vos docebit omnia (Joan. XIV, 26). Dixeram enim quia docet rationem. Multi siquidem monentur, ut benefaciant; sed minime sciunt quid agendum sit, nisi adsit denuo gratia Spiritus sancti; et quam inspirat cogitationem, doceat in opus proferre, ne 0325C vacua in nobis sit gratia Dei. Sed quid? Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi
6. Itaque cum sic adveniens Spiritus totam possederit animam, suggerendo, instruendo, afficiendo, loquens semper in cogitationibus nostris, ut audiamus et nos quid loquatur in nobis Dominus Deus, rationem illuminans, voluntatem inflammans; non tibi videtur quia totam domum impleverint dispertitae linguae tanquam ignis? Nam in his tribus superius 0325D dictum est animam consistere totam. Sint autem dispertitae linguae propter multiplices cogitationes; sed earum multiplicitas et uno lumine veritatis, et uno charitatis fervore sit tanquam ignis. Aut certe domus adimpletio fini potius reservetur, quando mensuram bonam, et confertam, et coagitatam, et supereffluentem dabunt in sinus nostros. Sed quando haec erunt? Profecto cum completi fuerint dies Pentecostes. Felices vos, qui jam intrastis quinquagesimam requiei, et jubilaeum annum. Fratres nostros loquor, quibus jam dixit Spiritus ut requiescant a laboribus suis. Etenim hoc quoque inter ejus opera reperimus. Duo namque tempora celebramus, fratres; Quadragesimae unum, alterum Quinquagesimae: illud ante Passionem, istud post Resurrectionem; 0326A illud in compunctione cordis et lamentis poenitentiae, istud in devotione spiritus et Alleluia solemni. Prius quidem tempus ipsa est vita praesens, posterius vero quietem sanctorum significat, quae est post mortem. Cum autem venerit illius umquagesimae finis, in judicio scilicet et resurrectione, completis diebus Pentecostes, aderit plenitudo Spiritus, et totam replebit domum. Plena siquidem erit omnis terra majestate ejus, quando non solum anima, sed et ipsum corpus spirituale resurget, si tamen, juxta Apostoli monitum, dum adhuc est animale, fuerit seminatum (I Cor. XV, 44).
Nincsenek megjegyzések:
Megjegyzés küldése