hétfő, június 12, 2006

Beatus Pelbartus de Themeswar (1435-1504):

In festo Corporis Christi

Sermo tertius de mirabili potentia Christi in tam miraculosa exsistentia in Eucharistiae sacramento

Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Ps. CX. 1 (A)

Omnipotens Dominus noster Iesus ut clara fide ostendatur, quod ipse est magnus et mirabilis ac summe laudibilis et amabilis Deus caeli, voluit instituere altissimum et miraculosissimum sacramentum Eucharistiae pro nostra salute. In qua ostendit nobis miram benignitatem, cum angelis nos similes effecit in hoc, quod eodem pane, scilicet Christo frueremur in praesenti per fidem, quo illi fruuntur per speciem in patria. Ostendit etiam miram potestatem, cum ex substantia panis divino miraculo fit corpus Christi. Unde de his canit Ecclesia: Panis angelicus fit panis hominum, dat panis caelicus figuris terminum. O res mirabilis, manducat Dominum pauper, servus et humilis. De huiusmodi itaque pietate et mirabili operatione in sacramento praevidens David in Spiritu Sancto dicit verba praemissa: Memoriam fecit mirabilium suorum, scilicet quae fecit in datione mannae filiis Israel, quod fuit figura huius sacramenti. Sequitur: misericors et miserator Dominus escam etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus:
· Primum dicitur divinae potestatis, in ipsa conversione
· Secundum dicitur credendae miraculositatis, in huius excellenti conditione
· Tertium dicitur indubiae veritatis, in signorum monstratione (B)
Circa primum de potestate divina, qua scilicet Christus potest convertere panem in corpus suum et vinum in sanguinem, sit pro conclusione verbum Augustini et concordantis Bernardi in Epistola ad Petrum papam dicentis, quod divina opera in hoc sacramento non sunt discutienda ratione, sed credenda firma fide, pro luce rationis habendo omnipotentiam conditoris. Ex quo ergo catholica fides profitetur, quod Christus divina potentia convertit panem in suum sacrum corpus et vinum in sanguinem in consecratione huius sacramenti. Idcirco pro fidei firmamento probatur hoc fore Christo possibile secundum doctores sacros pluribus modis:
· Primo ex ratione
· Secundo ex documento figurae
· Tertio ex declaratione
· Quarto exemplis gratiae et naturae
Primo ex ratione, quia quidquid potest facere maius, potest et minus, II. Topicorum. Sed Deus solo verbo fecit maius, scilicet totum mundum ex nihilo, et omnes angelos et animas humanas facit sic. Ps.: Dixit, et facta sunt, 2 ergo multo fortius potest facere aliquid ex aliquo, scilicet corpus Christi ex pane. Unde de consecratione dist. II. c. „Revera” Ambrosius dicit: Sermo, qui potuit facere ex nihilo, quae non erant, potest ea mutare in id, quod erat. Nimirum quaerit Richardus super IV. dist. XI. ar. I. q. VI., videlicet in quo fecit Deus maius miraculum, an in creatione mundi ex nihilo, an in incarnatione Christi, an in transsubstantiatione panis et vini in Eucharistia. Et respondet, quod simpliciter in ipsa mundi creatione est maius miraculum, quia ibi a termino, a quo minus est de possibilitate mutationis ad terminum ad quem, eo quod nil et ens summe distent per contradictorium et sine ulla proportione naturali, in creatione autem ex nihilo fit aliud, in incarnatione autem ex parte termini ad quem praecellentius est miraculum, scilicet ut creatura uniretur ipsi Deo altissimo, qui summe et improportionabiliter excedit omnem creaturam. Unde ibi est miraculum miraculorum omnium. Sed transsubstantiatio est prae ceteris praedictis minus mirabilis, cum ex aliquo transsubstantiatur aliquid, licet secundum quid sit mirabilior, inquantum fit in aliquid praeexsistens, scilicet in corpus Christi, quod non augetur, nec mutatur. Unde valet argumentum, quod si Deus illa potuit, scilicet creationem et incarnationem, multo fortius potuit et potest transsubstantiationem istam.
Secundo ex documento figurae, quia multis veteribus figuris docemur Deum egisse supra naturam, et posse quodlibet convertere in quodlibet sua omnipotentia, ut deducit Ambrosius li. De sacramentis. Patet primo de Adam, qui formatus est ex limo terrae converso subito virtute divina in carnem et sanguinem. Secundo de Eva facta subito ex costa Adae. Tertio de uxore Lot conversa subito in statuam salis. Quarto de virga Moysi mutata in serpentem. Quinto de flumine Aegyptiorum in sanguinem mutato, et de multis aliis. Idem ergo Deus, qui illa fecit, et hanc potest transsubstantiationem facere, et facit invisibiliter sub speciebus. (C)
Tertio ex declaratione nota, quod legitur mutasse unam rem in aliam. Aliquando sic, quod substantia simul et accidens mutata sunt, ut in conversione aquae in vinum fecit Ioh. II. 3 Aliquando autem sic, quod manente substantia accidens mutatum est, sicut quando mutavit aquas Mara 4 in dulcedinem, Exo. XLI. 5 Denique secundum aliquid fecit etiam tertio mutationem substantiae manente accidente aliquo modo saltem quantitatis et figurae, licet non totaliter, ut quando uxor Lot versa est in statuam salis, Gen. XIX. 6 Talem tamen mutationem, scilicet substantiae remanentibus accidentibus et per se stantibus numquam fecit, nisi in hoc mirabili sacramento Eucharistiae. Cum autem Christus sit Deus omnipotens, illa eadem sua potestate, qua mulier conversa est in statuam salis, in instanti facere potest, quod substantia panis manentibus omnibus accidentibus convertatur in corpus Christi. Unde Eccl. VIII.: Omne, quod voluerit, faciet, et sermo eius potestate plenus est, nec quisquam potest dicere: cur ita facis etc. 7 Tenendum est ergo firma fide, ut est sententia communis sanctorum Bonaventurae, Thomae, Richardi, Petri in IV. dist. XI., Alexandri, sed et aliorum, quod in hoc sacramento virtute verborum Christi transsubstantiatur vel convertitur substantia panis tota in corpus Christi totum actu exsistens solis accidentibus remanentibus, ut fides locum habeat secundum dictum Ambrosii. Contrarium autem credere ad haeresim pertinet.
Si ergo quaeras, quomodo de pane fit corpus Christi, respondet Maximus in sermone: Enarrari potest, credi potest, scilicet quia Deus omnia, et hoc bene potest. Si lingua et sensus deficit, tunc fides sufficit. Nam magna est fidei perfectio, et erit copiosa remuneratio, cum tantum Deo per fidem credimus, quod sermone explicari non potest. Item si quaeras, quomodo possim credere, cum sensus contradicit, respondetur, quod in multis etiam aliis non est credendum sensui, ergo a fortiori nec hic in articulo fidei. Nam sol apparet visui esse quasi cubitalis rotunditatis, cum sit et credatur maior tota terra. Item quando baculus rectus mittitur in aquam, apparet sensui esse fractus, et tamen non creditur in hoc sensui, sed intellectui. Item descendentibus per fluvium in navi videtur portus et ligna in portu retrograde moveri, et tamen non est tunc credendum sensui. Maxime autem in his, quae sunt fidei, credendum est Deo super omnem sensum et super omnem intellectum, quia plus potest Deus facere, quam intellectus possit capere secundum Hilarium De Trinitate. Hinc dicit Gerson li. IV., quod plus debet homo credere Deo omnipotenti in hoc sacramento, quam proprio sensui, aut etiam visibili signo cuicumque.
Quarto probatur exemplis naturae et gratiae. Nam in naturalibus videmus, quod aqua in vite convertitur tandem in vinum. Item semen iactum in terram convertitur in herbam et fructus granorum multorum, vapores in nubes et pluvias et ranas. Item ictus fulminis subito redigit gladium in vagina exsistentem in pulverem vagina manente illaesa. Item Bonaventura in suo sermone dicit, quod in Hibernia est lacus, in quo si palus figitur, quidquid terrae immergitur, convertitur in ferrum, quidquid vero aquis operitur, in lapidem commutatur. Item experimur, quod virtute naturae cibus et panis et potus convertuntur in substantiam aliti. Si haec potest natura facere, quid ergo naturarum Dominus potest? Praeterea ut probat Ambrosius De sacramentis, de consecratione dist. II. „Revera”: Plus potest et maior est vis gratiae, quam naturae, quia vis gratiae potest mutare naturam, sicut patet in virga Moysi bis mutata, Exo. IV. et VII. 8 et in multis aliis, praecipue in conceptu virginali, quod natura non potuit, sed gratia. Hinc Ambrosius ubi supra: Liquet, quia praeter naturae ordinem Virgo generavit. Et hoc, quod conficimus, corpus ex Virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Deus Iesus partus ex Virgine? Haec ille. O ergo benedicti Iesu omnipotentia, te confitemur, te glorificamus, te adoramus in hoc sacramento. Sed vae, vae, vae peccatoribus, qui non oboediunt Christo, ut a suis peccatis convertantur, tamen omnis creatura oboedit, digni sunt ergo damnatione. (D)
Circa secundum de miraculositate huius sacramenti sit pro conclusione exclamatio Bernardi in haec verba dicentis: O sacrum – inquit – et caeleste mysterium, o insigne spectaculum, o sollemne miraculum, Deus, qui mirabilis apparet in omnibus, ipse mirabilior creditur, dum per nos mirabilia operatur, in Eucharistiae scilicet consecratione mediantibus sacerdotibus, propter quod etiam Ecclesia hoc sacramentum dicit mirabile: Deus, qui nobis – inquit – sub sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti etc. Pro hoc ergo notandum, quod secundum numerum decem praedicamentorum in hoc sacramento decem mirabilia firma fide credenda docentur a doctoribus, quae breviter pro captu simplicium prosequamur.
Primum mirabile secundum praedicamentum substantiae est, quod per consecrationem panis in corpus, et vinum in sanguinem transsubstantiatur. Unde Ambrosius li. De sacramentis et habetur de consecratione dist. II. „Panis”: Panis ante consecrationem iam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calice mixtum fit sanguis Christi. Et infra: Vide ergo, quam potens est sermo Christi universa convertere. Deinde ipse Christus testificatur, quod corpus suum et sanguinem suum accipiamus, de cuius fide et testificatione dubitare non debemus. Haec ille. Et de hoc satis probatum est in primo articulo huius sermonis. Non ergo est putandum, quod in hoc sacramento sit corpus Christi et sanguis tantummodo sicut in signo repraesentativo, quia hoc esset erroneum et damnabile, de consecratione dist. II. „Ego Berengarius”. Sed credendum est ibi esse vere et realiter. Unde Iohan. VI.: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, 9 id est non figuraliter, sed realiter etc. Magis ergo debet hoc sacramentum revereri, quam imago Christi quaecumque, quia in imagine est Christus tantummodo ut in signo, hic autem realiter et vere. (E)
Secundum mirabile iuxta praedicamentum quantitatis, quod Christus secundum suae quantitatis magnitudinem totus sub parva hostia et totus sub vini specie continetur, et sub qualibet parte earum, scilicet specierum totus Christus est et continetur. Unde Hieronymus de consecratione dist. II. „Singuli” dicit: Singuli autem totum accipiunt Christum, et singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se in singulis praebet. Haec ibi. In hoc autem fides adiuvatur, quomodo hoc possit fieri, tripliciter: Primo ex ratione, quia Christus est indivisibilis. Unde canit Ecclesia:
Fracto demum sacramento
ne vacilles, sed memento
tantum esse sub fragmento,
quantum toto tegitur.
Item secundum Richardum super IV. dist. X. q. I. ar. II. quia corpus Christi in sacramento est organicum vivens, quod non potest esse sine sua naturali quantitate, sub specie ergo panis totus est Christus cum sua quantitate. Similiter sub specie vini, quia quantitas inseparabiliter comitatur corpus Christi, cui unitus est sanguis, sicut et anima et divinitas. Nec quantitas corporis Christi commensuratur quantitati speciei, nec pars respondet parti, sed sub qualibet parte hostiae est tota eius quantitas, sicut et totum eius corpus vel totus Christus. Unde ibidem q. VI. allegat Innocentium de officio missae, parte III. c. IX. dicentem sic: Salva fidei maiestate ubi panis est consecratus, sub tota specie totum corpus exsistit. Sic enim miraculose totum corpus in singulis partibus continetur, quoniam sub singulis partibus totus est Christus. Haec Innocentius. Sed diceres: Sequitur ergo, quod ibi partes corporis Christi essent inordinatae et confusae, si omnes essent simul sub qualibet parte hostiae. Respondet ibidem Richardus et concordans Thomas, quod non sequitur, quia etsi non sit accipere ordinem partium corporis Christi secundum comparationem ad partes hostiae, tamen ipsae partes corporis Christi habent inter se invicem distinctum esse et ordinatum in suo toto secundum propriam quantitatem. Unde tantum est ibi caput Christi, tantum corpus, quantum in Christo ipso, et ceteris. Secundo adiuvatur in hoc fides exemplo et similitudine. Nam anima est tota in toto homine, et in qualibet eius parte tota. Et sicut anima non est plures, sed una actu in toto homine, sed secundum assignationem partium in qualibet dicitur tota, sic corpus Christi ante divisionem hostiae quamvis sit actu totum sub tota hostia unicum, tamen divisa hostia erit actu pluries super partibus illis totum. Alia est similitudo de speculo quamvis parvo, in quo videtur tota et unica facies humana vel mons magnus, quo speculo fracto sub qualibet parte tota facies vel mons videtur. Tertio adiuvatur miraculosa revelatione fides in hoc. Narrat enim Alexander de Hales in suo scripto IV. Sententiarum, quod quidam religiosi dum instanter peterent, ut communicarent sub utraque specie, ecce sacerdote coram eis celebrante cum frangeret hostiam, concavum patenae visum est totum repleri sanguine. Ad quod omnes obstupuerunt, et cum coniungeret sacerdos partes hostiae, totus ille sanguis visus est recipi intra hostiam reintrando, sicque monstratum est hoc miraculo sub specie panis contineri etiam sanguinem, et econverso, sub specie sanguinis corpus, et eodem modo sub partibus. O quam errant Huscitae, qui communicare volunt sub utraque specie contra universalem consuetudinem et statutum Sanctae Romanae Ecclesiae! (F)
Tertium mirabile circa praedicamentum qualitatis credendum est, quod species panis et vini in hoc sacramento sine subiecto exsistunt, et per se stare creduntur. Unde Magister in IV. dist. XII. in principio dicit sic: Si vero quaeritur de accidentibus, quae remanent, scilicet de speciebus et de sapore, in quo subiecto fundentur, potius fatendum videtur exsistere sine subiecto, quia ibi non est substantia, nisi corporis et sanguinis Dominici, quae non afficitur illis accidentibus, non enim corpus Christi talem in se habet formam, sed qualis in iudicio apparebit, scilicet gloriosam. Remanent ergo illa accidentia, per se subsistentia ad ministerii ritum, ad gustus, fideique suffragium, quibus corpus Christi habens formam et naturam suam tegitur. Haec Magister. Et communi fide a doctoribus tenetur. Unde secundum quod declarat Richardus ibidem, illa accidentia sunt in quantitate, sicut in subiecto, ipsa autem quantitas in nullo subiecto est penitus, et sic species sunt sine subiecto primo, quod est substantia. Non enim illae species sunt in substantia panis et vini, quia illa non remanet post consecrationem, ut dictum est supra. Nec sunt in corpore Christi vel sanguine, quia maioris quantitatis illa sunt et formae gloriosae, ut dicit Magister. Nec sunt in aere, sicut in subiecto, quia aer ipse non est huiusmodi saporis, duritiei et coloris, sed per miraculum virtute divina stant per se. Haec Richardus. Ad hoc autem aliquo modo iuvat exemplum, quia sicut Deus potuit facere, quod ignis non ureret, nec calefaceret tres pueros, Daniel. III. 10, cum ignis sit propria passio calefacere, et sic ibi fecit Deus substantiam sine proprio accidentiae, ita potest facere accidens sine substantia persistere, ut tenent doctores. (G)
Quartum circa praedicamentum relationis credendum est, quod in hoc sacramento quoad respectum multiplicationis specierum corpus Christi non multiplicatur, nec ad sumptionem a multis factam plus sumitur. Unde Ecclesia canit:
Sumit unus, sumunt mille,
quantum isti, tantum ille,
nec sumptas consumitur.
Ad quod est figura in exemplo de manna. De quo legitur Exo. XVI., quod nec qui plus de ea paraverat, amplius reperit, nec qui minus, reperit minus. 11 Et ad id ratio est clara, quia in singulis idem et totus Christus est non multiplicabilis in se, sicut in multis speculis multiplicatis imaginibus facies mea eadem permanet. Iuxta hoc praedicamentum pro conditione auditorum, ut videbitur, breviter aliquae quaestiones moveri possunt, praecipue secundum certa mirabilia eius, scilicet in motu.
Quaeritur namque, utrum ad motum hostiae movetur corpus Christi etiam in caelo exsistens. Respondet Richardus super IV. dist. X., quod corpus Christi licet in sacramento immobile sit localiter et per se loquendo, est tamen mobile per accidens, scilicet ad illius motum hostiae, sicut patet de anima, quae est immobilis localiter in corpore, sed movetur ad motum corporis. Et in hoc est valde mirabile, quod corpus idem, scilicet Domini Iesu simul movetur ad motum unius hostiae, et quiescit ad quietem alterius hostiae. Item quod movetur sursum et deorsum simul ad motum diversarum hostiarum, sed corpus Christi in caelo est ut in loco, et ibi potest moveri per se. Non oportet ergo, quod cum movetur sub sacramento per accidens, moveatur in caelo per se localiter et econverso, nec in his est contradictio, quia non est secundum idem hic motus et quies, sed secundum motum per se et accidens, sicut anima per accidens movetur moto bracchio vel pede, et quiescit in corde vel in capite vel in quiescente altera manu. Haec ex Richardo.
Item quaeritur, utrum Christus sub sacramento possit manum extendere vel levare et suum sacrum caput tangere. Respondetur secundum Richardum ubi supra, quod cum corpus Christi sit dimensionatum, potest manum levare et ducere ab una parte ad aliam sub sacramento, non tamen potest manum elongare adeo, quod extendat extra speciem panis, et iterum retrahere intra speciem ipsam, quia talis extensio includit distantiam, et sequeretur ibi localis motus, quod non convenit corpori Christi, ut est sub sacramento, ut patuit. Ad id exemplum: Anima non potest suum corpus exire vel excedere et iterato reconiungi, et sic moveri de corpore ad locum et redire, nisi hoc Deus faceret miraculose. O ergo mira Dei sapientia. (H)
Quintum mirabile iuxta praedicamentum actionis credendum est, quod hoc sacramentum in ipsis sumentibus vario modo operatur, ex quo dignis vita et indignis mors aeterna confertur. Unde canit Ecclesia:
Mors est malis, vita bonis,
vide paris sumptionis
quam sit dispar exitus.
Item circa hoc est etiam mirabile, quod ipsa species cum sit sine subiecto, potest efficere, quidquid possit materia panis et vini, scilicet satiare, nutrire et huiusmodi. Potest enim in magna quantitate inebriare, et quidquid posset ex materia panis vel vini per corruptionem generari, puta acetum fieri ex specie illa vini, licet enim istae species non sint in substantia, habent tamen virtutem substantiae quoad haec et similia. Et haec secundum Thomam dantur speciei miraculose, non quidem novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti in transsubstantiatione. Ad haec exemplum de manna, quod dignis erat delectabile iuxta omnis saporis suavitatem, indignis autem nauseam faciebat, et reservatum in diem alterum corruptioni erat obnoxium.
Sextum iuxta praedicamentum passionis credendum est, quod in hoc sacramento corpus Christi cum manducatur, non laeditur, nec laceratur, nec aliquid patitur, unde Augustinus de consecratione dist. II.: Invitat – inquit – Dominus servos suos, ut praeparet eis cibum seipsum, et quis audet manducare Dominum suum, et tamen ait: qui manducat me, vivet propter me, et quando manducatur, vita manducatur, nec occiditur, ut manducetur, sed manet integer totus in caelo, totus in corde tuo. Exemplum aquae III. Reg. XVI. 12, ubi oleum in lecytho et farina in hydria, de qua comedit Elias et mulier Sareptana cum filio, non sunt imminuta per tres annos et dimidium. Item cum vitrum atteritur vel cristallus, non frangitur nec laeditur lux solis. (I)
Septimum iuxta praedicamentum, ubi credendum est, quod corpus Christi unum numero simul in diversis et omnibus consecratis speciebus totus habetur. Sed quomodo hoc sit possibile, ut idem simul diversis locis habeatur? Hugo de Sancto Victore li. De sacramentis dicit, quod ideo in natura idem corpus in diversis locis esse non potest, quia Deus, naturae conditor talem corporibus dedit legem. Et quia quilibet legislator potest dispensare in lege, quam statuit, et oppositum ordinare. Ideo Deus potuit de suo corpore dispensationem facere pro fidelium utilitate, ut simul sit in pluribus locis. Exemplum de sono vel verbo, quod est simul in pluribus audientibus.
Octavum iuxta praedicamentum, quando quia credendum est, quod mox quando verba consecrationis complentur, Christi corpus conficitur, et quando species corrumpuntur, Christi corpus ibi desinit esse, nec amplius ibi continetur, ut communis est sententia doctorum super IV. Et hoc est mirabile, quod cum illae species sint sine subiecto, nec in corpore Christi, et tamen ad earum desitionem desinit ibi esse corpus Christi. (K)
Nonum mirabile iuxta praedicamentum situs, credendum est enim, quod idem Christus, qui manet in caelo, in ipso sacramento per tantam distantiam situatur tam miro modo, quod immediate numquam tangi possit, quantumcumque species penetrentur. Nam etiam cum masticantur species, corpus Christi dentibus non attingitur, nec atteritur secundum se, ut patet per Hieronymum de consecratione dist. II. „De hac quidam” etc. Et hoc probat Richardus super IV. dist. X., per hoc, quod in cena, quando praesente Christo discipuli hoc sacramentum manducaverunt, dolorem Christus nullum sensit ex hoc, cum tamen tunc erat in carne adhuc passibili. Et ponit exemplum, quod sicut angelus per essentiam aliquando praesens est loco, nec tamen a loco tangitur, nec aliquis homo essentiam eius potest tangere, quantumcumque penetret locum, sic et in hoc sacramento. Si autem hic quaeratur, ad quam partem hostiae situatur caput Christi vel pedes etc., respondet Richardus, quod non potest assignari, quia omnes partes Christi integraliter sunt sub qualibet parte hostiae. Sed ex quo unus et idem Christus est in una hostia habens ordinem partium in se, ad quamcumque partem vult, ad illam habet caput, et consequenter manus et pedes secundum propriam quantitatem et ordinem in se. Si etiam quaeratur, utrum versa hostia vertatur corpus Christi, respondet idem Richardus, quod numquam. Sicut exempli gratia videmus in speculo, quod verso speculo imago faciei non vertitur in eo. Sic etc.
Decimum iuxta praedicamentum habitus. Credendum est enim, quod Christus in hoc sacramento est in habitu luminis gloriae suae, quamvis non videatur, sed speciebus ipsis occultatur, ut dicit Magister in IV. dist. XII. O ergo magne, o mirabilis Deus, o Iesu benedicte, qui tam mirabiliter es in sacramento, miserere nostri propter tuum immensum amorem, quo nobis sic te donasti. O dulcissime Iesu, da nobis pro tali et tanto amore te redamare. (L)
Circa tertium principale de veritate indubia et per signa monstrata sufficiat brevius pro conclusione, quod benedictus Deus crebrius mira signa et multa pro huius sacramenti veritate ostendere est dignatus. Quae quidem enarrari non sufficiunt, per varia enim tempora multiplicantur saepius eius miracula. Nam et ego vidi his temporibus, scilicet anno Domini MCCCCLXXIX. hominem in Christo mihi conscientio se revelantem, quod persaepe Christum videre soleret in sacramento in specie crucifixi vel pietatis et similium, et ore ad os loqui, et ad quaecumque interrogata secreta spiritualia respondere, scilicet in dubiis casibus quid salubrius tenere oporteret. Cumque homo iste saepius petivisset ab eo de revelando die obitus sui, Christus de sacramento visibiliter apparens respondebat: „Non morieris – inquit – usque ad proxima quattuor tempora”, et sic illo tempore adveniente iterato ad futura quattuor tempora atque consequenter singulis annis, quoad vixit, certificabatur, quod non moreretur usque ad futura immediate quattuor tempora. Sed postea cum mori habuit, ipsum diem mortis sibi certitudinaliter praedixit, et sic factum est.
Et multa alia narrantur miracula, inter quae unum celeberrimum, quod narrat Anselmus li. de miraculis Beatae Virginis c. XXXV., quod sacerdos quidam de corpore et sanguine Christi dubitans Beatam Virginem quotidie exorabat in missa pro hac temptatione subvenire. Quodam Sabbato more solito celebrante missam de Beata Virgine ecce post consecrationem disparuit hostia ab altari, et vidit coram se Beatam Mariam in ulnis filium ut puerum tenentem et dicentem: „Ecce iste est Filius meus in hostia, quam sacrificas, modice fidei, quare dubitasti, nonne legisti, quia Filius meus dixit: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita?13 Pluribusque similibus dictis pia mater tradidit ei Filium dicens: „Accipe hostiam tuam, et perfice missam.” Tunc accepit sacrum puerum, et posuit super corporale, et missam coepit prosequi. Cumque pervenisset, ut hostiam frangere deberet, ecce vidit statim ipsum puerum in speciem panis, ut prius erat reversum, et Beatam Virginem cum puero disparuisse, sicque missam complevit. Haec sufficiant. Sunt enim veritatis huius sacramenti innumera testimonia, sed prae omnibus sufficiat nobis verbum Christi, Filii Dei dicentis: Hoc est corpus meum etc. 14 O ergo fideles animae, veneremur hoc sacramentum ineffabile et tam multipliciter mirabile. Adoremus et deprecemur Dominum Iesum in ipso vere exsistentem, ut det gratiam et gloriam. Amen.



1 Ps 110,4,5
2 Ps 32,9; 148,5
3 Ioh 2,9
4 Editio: Marath
5 Recte: Ex 15,23-25
6 Gn 19,14-26
7 Ecl 8,3-4
8 Ex 4,2-3; 7,12
9 Ioh 6,56
10 Dn 3,50
11 Ex 16,18
12 III Rg 17,16
13 Ioh 6,52
14 Mt 26,26; Mc 14,22; Lc 22,19; I Cor 10,24

Nincsenek megjegyzések: