Sermo I. in festo Sanctissimae Trinitatis
(Pomerium de sanctis, Pars aestivalis )
De Sancta Trinitate et eius, scilicet fidei necessitate et salubritate
In isto cantico angelico docemur, qualiter Deum credere et colere debeamus exemplo ipsorum Seraphim, qui sunt summi angeli, de quibus ibidem ait Isa.: Vidi – inquit – Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum,2 et Seraphim stabant subter illud,3 scilicet solium, et post pauca: clamabant – inquit – alter ad alterum, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum4 etc. Primo nempe in hoc laudant et praedicant nobis credendam Sanctam Trinitatem, cum ter replicant dicentes: Sanctus, scilicet Pater, sanctus, scilicet Filius, sanctus, scilicet Spiritus Sanctus. Secundo glorificant in Deo essentiae unitatem, cum in singulari numero dicunt de his: Dominus Deus exercituum, videlicet angelicorum et omnium multitudinum creaturarum. Tertio laudant et glorificant divinae maiestatis bonitatem, quae relucet in omnibus creaturis. Ideo addunt dicentes: plena est omnis terra gloria eius, quia ut Augustinus ait: Omnia laudant Deum: caelestia, terrestria, angeli, homines, luminaria caeli, arbores terrae, flumina, maria, et quidquid Deus creavit in caelo et in terra, omnia laudant Deum, praeter vitia. Solus ergo peccator homo est, qui non laudat Deum et Sanctam Trinitatem. Ideo, carissimi, ut digni simus cum angelis laudare Deum, agamus poenitentiam de peccatis. Sicque cantemus cum angelis ad Dei gloriam et dicamus: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum etc. Iuxta quae verba tria mysteria hic notemus de Sancta Trinitate:
· Primum dicitur sanctae et debitae fidelitatis
· Secundum dicitur sanctae et necessariae credulitatis
· Tertium dicitur sanctae et securae salubritatis (B)
Circa primum mysterium quaeri potest, quali fidelitate obligatur homo Christianus et debeat se habere erga Sanctissimam Trinitatem. Ad quod respondetur per conclusionem, quod omnis Christianus obligatur Sanctae Trinitati praecipue fideli cultu quadruplici, ut elicitur ex verbis praedicti cantus angelici:
· Primo reverentiali timore
· Secundo oboedientiali honore
· Tertio cordiali amore
· Quarto fideli confessione
Primo reverentiali timore, 5 ex eo quod laudant Dominum Deum Sabaoth, id est virtutum vel exercituum, in quo docemur, quia beatam Trinitatem debemus summo timore revereri, ne offendamus per peccata, et ad id obligamur. Unde Deut. X.: Quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius etc.6 Item Malach. I.: Si ego Dominus, ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum.7 Orosius super Cantica: Timor Dei est veneratio Dei, qua reveretur homo non ad placitum Dei omnia, quae debebat implevisse. Sic ergo Christianus debet timere Deum et revereri, poenitendo de hoc, quod non implevit promissa in baptismo fidei Trinitatis, scilicet abrenunciare Satanae et omnibus operibus et pompis eius, de consecratione dist. IV. „Prima igitur”, et XVI. q. I. „Sunt quaedam”. Ad id Honorius Solitarius super Ps. refert, quod quidam clericus ignarus non sciens bene implere horas canonicas, ut tenebatur, solebat maxima reverentia in fine psalmorum dicere in laudem Trinitatis: „Gloria Patri et Filio etc.” Cumque mortuus esset, cuidam sibi noto apparuit, qui eum quaesivit, quomodo se haberet propter defectus in horis. Respondit, quod dimissum est per reverentiam „Gloria Patri et etc.” honorando Trinitatem.
Secundo obligamur beatae Trinitati oboedientiali honore tamquam Deo summo Domino videlicet omnium. Ideo laudando angeli dicunt: Sanctus Dominus Deus etc. Augustinus li. II. Confessionum et dist. VIII. „Quae”: Generale – inquit – pactum est societatis humanae obtemperare regibus suis, qua nec magis Deo, regnatori universae creaturae serviendum est. Sicut enim in potestatibus humanae societatis maior minori praeponitur ad oboediendum, ita de omnibus. Haec ille. 8Super omnia ergo tenemur oboedire praeceptis Decalogi, quae Sancta Trinitas praecepit. Exod. XX. dicit: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Non habebis deos alienos coram me etc.9 Cum enim dicitur: ego, notatur essentiae unitas, cum dicitur: Dominus, signatur Deus Pater, cum additur: tuus, signatur Filius Dei, qui est noster per carnis assumptionem, et cum additur Deus, signatur Spiritus Sanctus, quia secundum quod dicit Hugutio et Catholicon, dicitur ’deus’ a ’do, das’, vel a ’diligo, diligis’, eo quod dat se et omnia commoda creaturis, et diligit omnia, quae fecit, Sap. XI.10 Et hoc competit Spiritui Sancto, qui est donum Dei, et qui diligit omnia, inquantum Spiritui Sancto attribuitur amor. Sic ergo patet, quod Sanctae Trinitati obligamur oboedire in praeceptis. Ideo Salvator Matt. XIX. ait: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.11
Tertio obligamur cordiali amore. Matth. XXII.: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc. 12 Quibus verbis Sancta Trinitas insinuatur. Diliges – inquit – Dominum, scilicet Deum Patrem, subdit: Deum tuum, scilicet Filium eius, Iesum, qui est tuus per humanae naturae assumptionem. Et subdit: ex toto corde et anima etc., ubi Spiritus Sanctus habitat et desiderium Dei inflammat. Rom. V.: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.13 Unde Glossa Phil. III.: Vita boni Christiani desiderium est Dei, scilicet Sanctae Trinitatis, quam quando desideras, nondum vides, sed desiderando capax efficieris, ut cum venerit, quod videas, implearis. Haec Glossa. Idcirco beati angeli proclamant sanctum Deum Patrem, sanctum Filium, et sanctum Spiritum, ut insinuent nobis sanctum eius amorem pro bonitate sanctitatis suae ac desiderabilitatem. Omnia enim bonum appetunt, III. Ethicorum et III. Topicorum. Proinde Sancta Ecclesia consuevit hunc hymnum angelicum cantare circa tempus consecrationis corporis Christi et sanguinis eius, ut pro tanto beneficio, scilicet Eucharistiae accendamur in amore Sanctae Trinitatis, quo sanctificati admittamur et digni reddamur cum angelis videre et laudare Deum in caelis, quem in Eucharistia videmus sacramentaliter. Gregorius in praefatione: Per quem, scilicet Christum, maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes etc. Cum quibus et nostras voces, ut admitti iubeas, deprecamur supplicantes confessionem dicentes: Sanctus, sanctus etc. (C)
Quarto obligamur fideli confessione. Unde Athanasius in Symbolo: Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem etc. Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur. Et hoc angeli insinuent, videlicet trinitatem personarum in unitate essentiae, ut dictum est. Sed hic quaeritur, utrum omnis Christianus teneatur expresse vel explicata fide credere mysterium Sanctae Trinitatis, an sufficit credere tantummodo implicite. Respondetur secundum Thomam II. II. q. II. ar. VIII., quod quilibet catholicus, saltem per modum cuique non negligenti possibilem, obligatur credere vel scire mysterium Trinitatis explicite. Bonaventura quoque et concordans Richardus super III. dist. XXV. dicunt, quod sub necessitate salutis tenentur etiam simplices ad illos articulos fidei explicite credendos, quos eis manifestat non tantum praedicatio, sed etiam Ecclesiactica consuetudo, ut est de unitate deitatis et trinitate personarum, quam ex significatione noscere possunt, cum dicunt: ’In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti’. Ex praedictis praecipue sancti Thomae dictis infert Nicolaus de Ausmo in sua Quadriga certa puncta. Primum, quod Christiano non sufficit dicere: ’Credo in Sanctam Trinitatem’, quia hoc non est explicite confiteri vel scire, haec enim sunt verba valde confusa, et nullum intellectum praebentia, cum trinitas possit referri ad plura, et potest in hoc error esse. Secundum punctum, quod non sufficit etiam, si dicat: ’Credo in tres personas Sanctae Trinitatis’, eadem ratione praedicta. Nam posset in hoc error esse, quod crederet tres deos, vel tres quasi facies in uno homine, sicuti plerique monstruose depingunt sic Trinitatem, quod est erroneum. Tertium punctum, quod nec sufficit dicere: ’Credo in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum’, quia in hoc error potest esse apud indoctos secundum humanam rationem, extimando Patrem antiquiorem et Filium iuniorem. Tenetur ergo omnis Christianus secundum catholicae Ecclesiae veritatem credere et operam dare ad intelligendum mysterium Trinitatis in unitate divinae essentiae secundum suas proprietates distinctivas, quae a quolibet non negligente possunt faciliter sciri, ut patebit *II. articulo**pa 001.F*. Unde quidam, qui dicunt se nolle quidquam scire vel curare de Sancta Trinitate, sed tantummodo credere implicite vel in genere, sicut credit Ecclesia, tales in periculo sunt erroris et negligunt salutem. Errare autem vel dubitare circa ea, quae sunt fidei, damnationis est, extra de haereticis c. I. Et talis negligentia addiscendi est ad iniuriam Dei. Unde Gregorius in Moralibus, et habetur dist. XXXVIII. „Si iuxta”: Qui ea – inquit –, quae Dei sunt, sapiunt, a Domino sapiuntur, et qui ea nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: Si quis ignorat, ignorabitur. Haec ille. O ergo Christiane, addisce fidem Sanctae Trinitatis, ut salveris in ea. (D)
Circa secundum ergo mysterium de sancta et necessaria credulitate Trinitatis notandum pro documento conclusionis, quod quattuor sunt praecipua nimisque credibilia praecelsae Trinitatis mysteria, quae usque ad mortem tenere debet fidelis anima firma fide catholica:
· Primum dicitur divinae essentiae unitas
· Secundum dicitur divinarum personarum trinitas
· Tertium dicitur distinctiva earum proprietas
· Quartum dicitur earundem personarum aequalitas
Primum est essentiae unitas. Unde inconcussa fide credendum est, quod Sancta Trinitas, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus est unicus Deus et Dominus, non plures dii, immo impossibile est eas personas esse plures deos, cum divinam naturam impossibile est plurificari. Unde Boethius li. de uno et unitate: Necesse est – inquit – summe bonum esse summe unum, immo si dici libeat, unissimus est. Et patet ratio, quia quidquid per superabundantiam dicitur, uni soli convenit, VII. Topicorum secundum Philosophum, ergo si ponerentur plura bona summa, unum destrueretur ab altero. Nam si unum non habet omnem bonitatem, quam habet alterum, non esset summum, cum excederetur ab altero. Si autem haberet, sequeretur, quod illud bonum alterum non esset summum, cum possidetur ab altero. Haec Aureolus. Unde ipsa ratio convincit non posse esse plures deos, de hoc alibi latius. Ad id autem est expressa auctoritas tam Scripturae, Deut. VI.: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est14 quam Ecclesiae, nam Athanasius in Symbolo Ecclesiae dicit: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, et tamen non tres dii, sed unus est Deus. Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus, et tamen non tres domini, sed unus est Dominus. Quia sicut unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres deos ac dominos dicere catholica religione prohibemur. Item extra de summa Trinitate et fide catholica c. I.: Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus aeternus, immensus, incommutabilis, omnipotens, ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
Secundum est credendum scilicet divinarum personarum Trinitas. Credere enim debemus, quod ille unus Deus, qui fecit caelum et terram, sic in tribus personis. Unde secundum Augustinum: Si quaeratur a te, o Christiane, quis creavit omnia, respondere debes: Deus. Et si quaeratur, quis est Deus, respondere debes: Pater et Filius et Spiritus Sanctus. (E)
Sed iuxta hoc pro intellectu clariori personarum quaeritur: Utrum vere conveniat Deo, ut nominetur nomine personae, et quid sit persona in divinis. Respondendo nota secundum Scotum super I. dist. XXIII. q. „Unica”, quod magis acceptanda est diffinitio personae, quam ponit Richardus de Sancto Victore IV. de Trinitate c. XXII. dicens: Persona est intellectualis naturae incommunicabilis exsistentia. Nam et hoc patet ex eius etymologia secundum Bonaventuram, quia persona – inquit – dicitur quasi ’per se una’. Per se autem unum proprie dicitur, quod est omnino distinctum ab aliis, et in se indistinctum. Unde sicut homines particulares distincti sunt suis propriis qualitatibus, ita Pater et Filius et Spiritus Sanctus suis propriis notionibus.
Ex dictis ergo accipe quattuor documenta pro simplici populo. Primum est, quod nomen personae non convenit nisi intellectuali naturae, quae est triplex, scilicet humana, angelica et divina. Per hoc enim quod dicitur intellectuali, excluduntur omnia irrationalia. Et per hoc, quod dicitur naturae, quae notat quandam totalitatem, excluduntur partes hominis, ut manus, pes, caput, etc., quae non dicuntur personae. Similiter excluditur et anima hominis, quae etiam separata non dicitur persona, eo quod est pars hominis, et perfectio corporis naturalem habens ad ipsum inclinationem, ut haec probat Scotus. Quamvis autem Magister Sententiarum dicat, quod anima separata est persona, haec tamen opinio a modernis non tenetur. Secundum documentum, quod in divinis non accipitur persona pro facie humana, secundum quod vulgares accipiunt depingentes Sanctam Trinitatem cum tribus faciebus, quod est erroneum, ut supra patuit. Sed omne, quod subsistit in natura intellectuali, apud nos persona dicitur, et apud Graecos hypostasis. Tertium documentum, quod persona in divinis non accipitur secundum communem appellationem pro aliqua una re distincta essentialiter ab alia, ita quod putares sic esse tres personas in divinis, id est tres res essentialiter distinctas, sicut Petrus et Paulus et Iohannes essentialiter distinguuntur. Sed ibi sunt tres personae distinctae proprietatibus suis in unitate essentiae divinae. Persona ergo in divinis accipitur pro aliquo per se sonante, id est significante, non distinctum substantia, sed tantum distinctum proprietate. Ideo Richardus IV. de Trinitate dicit c. XIV.: Personarum – inquit – discretio in divinis est secundum solam originem. In angelis autem secundum solam qualitatem, quia in eis non est propagatio. In hominibus vero secundum qualitatem et originem. Quartum documentum, quod in Deo vere et realiter sunt tres personae secundum Scotum, patet, quia in Deo realiter et in re ex natura rei sine omni etiam operatione intellectus est natura intellectualis et incommunicabilis, scilicet cum proprietate entitas in Patre, similiter in Filio et in Spiritu Sancto, ergo in Deo est persona vere. Ad hoc accipe exempla. Anima humana cum sit unica, verissime et realiter habet tres potentias, scilicet memoriam, intellectum et voluntatem, quae sunt unica anima essentialiter, sed distinguuntur secundum proprietates, quia proprietas memoriae est recordari, intellectus intelligere, voluntatis eligere. Ex memoria nascitur intelligentia, et ex utroque voluntas. Item in igne unico est flamma, splendor et calor, ex flamma procedit splendor, ex utroque calor. Haec causa brevitatis sufficiant. (F)
Tertium credendum in Trinitate est distinctiva personarum proprietas. Ex quo enim dictum est, quod istae tres personae non distinguuntur secundum essentiam, sed tantum secundum proprietates personales, idcirco opus est hoc fideli Christiano intelligere ad credendum, qualibus proprietatibus ipsae divinae personae distinguantur. Et ad hoc secundum fidem catholicam nota tres proprietates ex Symbolo Athanasii dicentis sic: Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo [est,] non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Primo ergo credendum est, quod Pater a nullo est, sed ipse generat Filium sibi substantialem, non carnaliter, sed spiritualiter, sicut lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, ut canit Ecclesia in Symbolo. Secundo credendum est, quod solus Filius a Deo Patre gignitur ab aeterno. Unde Ps. teste: Deus Pater dicit Filio: Ex utero – hoc est: de substantia divina – ante Luciferum – id est ante creationem stellarum – genui te.15 Sicut exempli gratia: Sol producit radium, et haec productio quaedam generatio est, et tamen una est Solis et radiorum substantia. Et si Sol fuisset ab aeterno, semper radium genuisset. Sic in proposito. Tertio de Spiritu Sancto credendum est, quod procedit a Patre simul et Filio, qui cum Patre et Filio simul adoratur, ut canit Ecclesia. (G)
Quaeritur, quomodo differt processio Spiritus Sancti a generatione Filii in Deo. Cum enim Spiritus Sanctus de substantia Patris procedit, cur ergo Spiritus Sanctus non dicitur filius Patris. Respondetur secundum doctores super I. dist. XIII., praecipue Bonaventuram et Aureolum, quod differentia est, quia processio geniturae Filii est per modum fecunditatis naturae intellectualis, sicut verbum vel sapientia generatur in concipiente seipsum. In qua genitura transfertur similitudo vel imago Patris ad Filium. Unde Ioh. I.: In principio, id est Deo Patre erat verbum,16 id est Filius, etc. Sed processio Spiritus Sancti est per modum voluntatis vel amoris, quo Pater amat Filium et Filius amat Patrem, unde ab utroque procedit, nec in hoc est translatio imaginis. Exempli gratia: Petrus generat Paulum, et transfert imaginem suam in genitum Paulum. Sic Dei Filius dicitur imago Dei Patris, ut patet Col. II. Item a Petro procedit amor in Paulum et econverso, sed haec imaginis translatio non fit in amorem. Sic aliquo modo in proposito.
Quartum, quod est credendum in Trinitate, dicitur aequalitas personarum, quia ibi est summa aequalitas virtutis secundum sapientiam, potentiam, bonitatem, immensitatis aeternitatem, sicut et una divinitas. Unde Athanasius in Symbolo: Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti. Sed una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater, scilicet in bonitate et virtute, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus. Immensus Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Aeternus Pater etc. Omnipotens Pater etc. Deus Pater etc. Non est ergo in statu salutis, qui credit, quod Pater sit maior Deus. O ergo Christiana anima, hanc fidem sanctissimam observa, et Deum tuum cognosce, scilicet Sanctam Trinitatem. Ipse est, qui te fecit, ipsius in nomine baptizatus es etc. (H)
Circa tertium principale de sancta et secura salubritate fidei Beatae Trinitatis quaeritur breviter: Unde potest homo habere firmam securitatem salutis in fide Trinitatis? Ratio quaestionis, quia omnis mens deficit ab eius intellectu, quomodo unus et simplicissimus Deus possit esse trinus. Super omnia etiam hoc Christianis Iudaei et infideles quique impingunt, quod tam incomprehensibile et super omnem rationem possibile de Deo credunt. Sed ad haec respondetur, quod securissima et verissima ac salvifica indubitanter probatur fides Trinitatis, praecipue ex quattuor, propter quae merito debet gaudere Christianus pro salubritate huius fidei. Primo ex divina revelatione, quia hanc fidem Trinitatis divinae Deus ipse revelavit et demandavit, qui est summa veritas, et per consequens nec falli, nec fallere potest, ut communis est conceptio. Unde Damascenus li. I. c. II.: Nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, dicente Salvatore Matt. XI.17 Post illam ergo Beatam Trinitatem nullus umquam novit Deum, nisi cui ipse revelavit. Ideo credendum est Deo de seipso, qui se solus ipse bene novit. Secure ergo nos committimus bonitati divinae et eius infallibili veritati, quae ait Matth. VI. apostolis: Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.18Secundo ex Scripturae attestatione. Nam Augustinus li. De Trinitate, ut allegatur de consecratione dist. III. c. ultimo dicit: Omnes divinorum librorum veterum et novorum catholici tractatores hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam servant unitatem. Magister etiam in I. Sententiarum dist. II. c. „Nunc vero” ostendit, scilicet Trinitatem tam ex Veteri Testamento per illud Moysi Gen. I.: In principio creavit Deus caelum et terram, per Deum significans Patrem, per principium Filium, et de Spiritu Sancto infra subditur ibidem, quod Spiritus Domini ferebatur super aquas. Item per illud Ps.: Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius etc.;19 quam etiam ex Novo Testamento clarissimae sunt auctoritates, ut supra etiam patuit, de quibus prosequi hic longum foret, idcirco in alio sermone de illis dicemus. (I)
Tertio ex creaturarum repraesentatione. Cum enim Deus sit causa omnis creaturae efficiens finalis et exemplaris, omnem ergo creaturam fecit sic, ut repraesentet vestigium suae divinae Trinitatis, ut sicut dicitur Rom. I.: Invisibilia Dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque virtus eius, id est potentia et divinitas, ut sint inexcusabiles,20 scilicet homines. Sed quia videmus in omnibus creaturis relucere vestigium Trinitatis, ut patet per Magistrum, ubi supra dist. III., ubi allegat Ambrosium dicentem sic: Ut Deus, qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus possit sciri, opus fecit, quod opificem visibilitate sui manifestavit, ut per certum incertum posset sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit. Haec ibi. Patent haec in exemplo. Primo in mundo universali est magnitudo creaturarum, in qua potentia Patris. Est etiam ordo, quia aliqua sunt superiora, aliqua media, aliqua inferiora, in quo sapientia Filii. Et praeterea est pulchritudo ornatus, in quo bonitas Spiritus Sancti relucet. Item in corporibus sunt tres dimensiones: longitudo, latitudo et profunditas. Ex longitudine diffusa consurgit latitudo, et ex utroque profunditas secundum Philosophum. Item in quolibet mundi individuo invenies unitatem, speciem et virtutem utilitatis. Item in caelestibus tres hierarchias angelorum, et in qualibet tres ordines. Item in humana anima ad imaginem Dei facta patuit supra Trinitatis vestigium. Sufficiant haec. Praeterea Philosophus I. Caeli dicit: Omnia super tria ponimus, in hoc – inquit – numero adhibuimus magnificare unum Deum eminentem, et Patrem eorum, quae sunt. Quarto ex miraculorum confirmatione. Nam omnia miracula per apostolos et alios in fide Christi facta hanc fidem firmaverunt, scilicet in mortuorum suscitatione et aliis. Pro aedificatione tamen sufficiat narrari, quod legitur de sancto Nicolao episcopo, qui dicitur fuisse in concilio Nicaeno, scilicet ubi editum est Symbolum, ubi cum Arius disputando contra fidem Trinitatis insultaret, Nicolaus arripiens manu laterem ait: „Cur tibi haeretice videtur impossibile in Creatore, quod suo modo est in creatura? Ecce vide trinam rem in hoc uno latere!” Tunc manu tangens laterem statim ignis, quo fuerat decoctus, videntibus cunctis ascendit, aqua defluxit, terra in manu remansit. Adoremus ergo, carissimi, Sanctam Trinitatem et laudemus, ut det gratiam et gloriam.
1 Is 6,3
2 Is 6,1
3 Is 6,2
4 Is 6,3
5 Editio: amore
6 Dt 10,12
7 Mal 1,6
8 Aug. Confess. 3,8: Cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum est. Si enim regi licet in civitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem civitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non obtemperatur – generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis – quanto magis deo regnatori universae creaturae suae ad ea, quae iusserit, sine dubitatione serviendum est! Sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus.
Cf.: Gratianus: Decretum. Cum apparatu Johannis Teutonici et additionibus Bartholomaei Brixiensis. Bibl. nat. Inc. 147.: |
10 Cf. Sap 11,25: Diligis enim omnia, quae sunt.
11 Mt 19,17
12 Mt 22,37, cf. Dt 6,5 (etc.)
13 Rm 5,5
14 Dt 6,4
15 Ps 109,3
16 Ioh 1,1
17 Mt 11,27
18 Mt 28,19
19 Ps 32,6
20 Rm 1,20
Nincsenek megjegyzések:
Megjegyzés küldése