"Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen." (Ps. 35,9-10)

kedd, október 24, 2006

Pelbartus de Themeswar:

Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XCII.

die 5 novembris

De sancto Emerico sermo tertius

Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae. Eccs. XII., 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Sicut dicit Chrysostomus et docet experientia, homines multum delectantur audire aliqua iucunda nova, et frequenter memorant de hominibus, quos habent sibi carissimos, et per talia clarescit amor ad illos. Sic spiritualiter qui Deum diligunt, saepissime de eo loquuntur, ipsum in corde semper gerere volunt, et in omni casu invocant. Unde et Salvator Math. XII. ait: Ex abundantia cordis os loquitur.
2 Sed quoniam beatus Emericus toto corde dilexit Deum a iuventute, immo a pueritia, ideo semper memor fuit Dei, cogitans, quomodo posset placere Deo, die et nocte vacans orationi, meditationi et devotioni verbi Dei. Unde de eo optime potest pro themate dici illud II. Paral. XXXIV.: Cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum, 3 quod ad litteram de Iosia rege scriptum est. Omnibus ergo nobis proponitur in exemplum, quatenus non differamus servire Deo, sicut heu multi male differunt usque ad senectutem vel tempus mortis. Unde unicuique scriptura praedicta dicit: Memento Creatoris tui, scilicet ut ipsum ames, et ipsi deservias in diebus iuventutis tuae, exemplo beati Emerici. Iuxta quae verba tria notemus mysteria, secundum quod in exemplo commendatur sanctus Emericus de tribus:
· Primo de celeberrima Dei recordatione, ibi: Memento Creatoris
· Secundo de tempestiva meriti cumulatione, ibi: in diebus iuventutis
· Tertio de superna praemii felicitatione, quod sequitur ad praedicta (B)
Circa primum de creberrima Dei recordatione accipiamus pro conclusione, quod beati Emerici et aliorum sanctorum exemplo debet quilibet Christianus homo recordari creberrime de Deo, et declaratur sic. Advertendum namque est, quod tria debemus de Deo commemorari frequentius, si volumus in gratia Dei stare et amore.
· Primo ea, quae incitant ad timorem
· Secundo ea, quae inflammant ad amorem
· Tertio ea, quae inducunt ad gratiarumactionem
Primo inquam ea, quae incitant nos ad timorem, et haec potissime sunt tria. Unum est irae Dei per peccatum provocatio, de quo Deut. IX.: Memento et non obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum,
4 scilicet per peccatum. Et quoniam ut dicitur Iac. III.: In multis offendimus omnes. 5 Debemus ergo omnes memorari de offensis, ut iram Dei placare possimus per poenitentiam. Unde Apoc. II.: Memento, unde excideris, et age poenitentiam, 6 nam hoc est remedium contra Dei iram. Hinc Chrysostomus super Heb. dicit: Nullum tale remedium est ad placandum Deum, sicut continuata memoria delictorum in poenitentia. Exemplum de Ezechia rege, qui dixit: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae, 7 et sic Dei misericordiam promeruit ac prolongationem vitae XV annis, ut habetur Esaiae XXXVIII. O quis non pertimescat Deum, si pensat, quoniam aeterna tormenta praeparavit peccatoribus in Inferno.
Secundum est, quod debemus memorari ad pertimescendum videlicet mortis et iudicii divini consideratio. Unde Ecci. VII.: Memorare novissima, et in aeternum non peccabis. 8 Item Eccs. XI.: Si multis annis vixerit homo, et in omnibus his laetus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, 9 scilicet mortis et diei necessitatis, id est iudicii, ubi homo necessitate angustiatur ad reddendam rationem de omnibus suis factis et cogitatibus. Unde loquendo cum Bernardo in Meditationibus: Vae mihi peccatori, si poenitentiam non egero, statim praesentabor ante districtum iudicem de omnibus operibus meis redditurus rationem. Tunc demisso capite malae conscientiae in iudicio stabo, et dicetur mihi: Ecce homo et opera eius. Haec debet cogitare iustus. Iuxta illud Prover. XII.: Cogitationes iustorum iudicia, 10 per talia enim pertimescit facere peccata. Ecci. I.: Timor Domini expellit peccatum. 11
Tertium ad pertimescendum memorari debemus aeternitatem cruciatus in Inferno. Unde Bernardus: O miserabiles miseri, quos seducunt miseriae huius vitae, ut ducant in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendant, ubi non una die, non decem aut mille, nec centum milibus annorum, sed ardebunt sine fine saeculorum.
Secundo debemus memorari ea, quae inflammant ad Dei amorem, quae sunt beneficia nobis impensa a Deo. Primo quidem in creatione, quia fecit nos ad imaginem suam, et praeposuit omnibus creatis in hoc mundo inferiori. Unde Augustinus XI. De civitate Dei: In rebus creatis nil Deo propinquius sua imagine. Idem: Caelum, terra et omnia, quae in eis sunt, clamant, ut te amem, Domine, scilicet quia omnia subiectisti sub pedibus nostris. Secundo beneficia in incarnatione, qua tantum Deus dilexit nos, ut fieret homo, et sic plus quam angelos. Heb. II.: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae. 12 O qualis amor, quantus honor, quod Deus factus est frater noster! Augustinus super Ps. LII.: Filius Dei factus est particeps nostrae mortalitatis, ut homo fieret particeps suae divinitatis. Tertio beneficia in passionis redemptione, quia adeo dilexit nos, quod lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Unde Augustinus: Si piget amare, non pudeat reamare pro tanta Dei dilectione.
Tertio debemus memorari ea, quae inducunt nos ad gratiarumactionem, et haec sunt praedicta omnia beneficia, et insuper beneficium repromissae glorificationis et restitutionis aeternae beatitudinis. Unde Bernardus: Si totum debeo me illi pro me facto, quid et quantum debeo pro me redempto et reparato ad aeternam beatitudinem. O homo, si tibi rex promitteret et daret unum castrum, aut maius dicam: unum regnum, numquid non regratiareris tota vita tua, quanto magis deberes pro regno beato aeternae felicitatis. Bernardus: Sicut nullum est momentum, in quo non utamur Dei bonitate et misericordia, ita nullum debet esse momentum, in quo non debemus habere eius memoriam. Ad propositum: Beatus Emericus legitur, quod dum alii dormirent, ipse in psalmis et orationibus vigilabat per noctem, scilicet meditando Dei beneficia et gratias agendo, ipsumque summe amabat et timebat. Nam in uniuscuiusque psalmi fine veniam cum contritione postulabat. (C)
Circa secundum de tempestiva meriti cumulatione, quia statim a pueritia Christo servivit. Quaeri possunt tria praecipua aliis de hoc alibi tractatis.
Prima quaestio, qualiter se debeat homo habere in iuventute, ut mereatur magnam gratiam in conspectu maiestatis divinae. Respondetur, quod prout colligitur ex Scripturis Sacris, quod ad hoc praecipue tria sunt necessaria:
· Primo carnis disciplina
· Secundo eruditio sancta
· Tertio oratio devotissima cum cordis munditia
Primo inquam, ut quis in iuventute possit gratiam magnam promereri, debet habere carnis disciplinam. Unde Prover. XXII.: Stultitia colligata est in corde pueri
13 propter defectum experientiae et debilem usum rationis. Nam ut Philosophus in Problematis ait: Iuvenes sunt passionum insectatores, et ideo instabiles. Sed propterea subditur: Virga disciplinae fugabit eam, quia pueri magis moventur timore poenae, quam amore boni. Qui itaque vult apud Deum magnam gratiam promereri, debet corpus suum in iuventute sub disciplina coercere a concupiscentia et passionibus. Unde Thren. III.: Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. 14 Augustinus: Maledictus, qui offert florem iuventutis suae diabolo, et faecem senectutis Christo.
Secundum est eruditio sancta et assuefactio in virtute ac honestate. Unde Prover. XIII.: Qui diligit filium, instanter erudit illum, qui autem parcit virgae, odit filium suum. 15 Unde Philosophus I. li. Ethicorum dicit, quod multum facit ad virtutem, ut iuvenes assuefiant in operibus virtutum. Versus: Quod nova testa capit, inveterata sapit.
Tertium est oratio devota cum cordis munditia. Unde Prover. XXII.: Qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum, habebit amicum regem, 16 scilicet caelestem. Ad id exemplum: nam quanto sunt pretiosiores reliquiae, tanto pretiosiori vasae, scilicet de auro facto et gemmis servantur, ergo Christus, Dei Filius super omnia pretiosissimus requiritur, ut servetur, et maneat in corde mundissimo, sicque adoretur. Item lapis pretiosus, qui iaspis dicitur, quanto pretiosius et mundius situatur, tanto efficacius et virtuosius operatur. Nam efficacius operatur locatus in auro, quam in argento, et plus in argento, quam in aere vel plumbo aut cupro. Sic Christus Dominus quanto in corde pretiosiori per munditiam collocatur inhabitando, tanto maiorem gratiam et virtutem confert homini et beatitudinem. Iuxta illud Mat. V.: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, 17 ergo mundiores clarius, et mundissimi clarissime videbunt per illam maximam Topicam: sicut simpliciter ad simpliciter, sic magis ad etc. O ergo homo, adverte haec! (D)
Secunda quaestio: Quid de his, qui totum tempus iuventutis expenderunt in malis, vel saltem minus, quam debuerunt faciendo, quomodo recuperare poterint, quod perdiderint? Ad hoc respondet Bernardus, quod per veram poenitentiam recuperare talis poterit, si ardenter requirit, quod perdidit. Unde Bernardus dicit: Vere poenitens de tempore nil perdit, quia et praeteritum, quod perdidit, restaurat per contritionem, et praesens tenet per bonam operationem, et futurum per boni propositi constantiam et perseverationem. Haec Bernardus. O ergo homo provecte aetatis, o tu senex, provide tibi poenitendo, alioquin poenam lues in futuro, saltem in Purgatorio. (E)

Tertia quaestio: Quis horum magis tenetur diligere Deum et regratiari – an is, qui a principio suae vitae se a peccatis cavit, et Deo servivit in puritate, an ille, qui post multa peccata Dei misericordia ad poenitentiam rediit? Ad hoc respondetur ex sententia doctorum, praecipue sancti Thomae Secunda Secundae q. CVI. ar. VI., quod licet ex quadam consideratione, scilicet misericordiae Dei is, qui post peccata multa rediit ad poenitentiam, teneatur Deo magis. Primo quia tali poenitenti plus dimittitur. Cui autem plus dimittitur, plus diligit, id est diligere debet, ut ait Salvator Luc. VII.
18 per parabolam de duobus debitoribus cuidam feneratori. Secundo quia talis peccator plus indignus est ad Dei beneficia, utpote inimicus Dei. Unde Augustinus: Scio omnem criminosum inimicum esse Deo, ergo plus gratis conceditur ei misericordia a Deo et poenitentiae infusio. Nihilominus tamen simpliciter et absolute magis tenetur Deo innocens et a principio Deo deserviens, scilicet considerando Dei donum.
Primo quidem quia excellentius beneficium vel donum maius recepit. Maius est enim praeservari a malo, quam permittere incidere in peccatum, et postea liberare. Unde innocentia nobilius donum est et maius, quam poenitentia. Nam et Beata Virgo Maria propter donum summae puritatis et innocentiae plus debetrix est ad diligendum Deum et regratiandum (quod et fecit), quam deberet Petrus vel Magdalena et omnes poenitentes pro peccatorum suorum remissione vel venia.
Secundo quia talis innocens accepit a Deo bonum continuum gratiae et diuturnius. Ille autem poenitens post peccatum bonum interruptum accepit. Sed maius est bonum non interruptum, quam interruptum, sicut melius est vestis numquam lacerata, quam ipsa eadem post lacerationem reparata, (ceteris paribus), honorabilius est militi numquam cecidisse, quam post casum surrexisse.
Tertio quia in caelo praemiatur gloriosius. Iuxta illud Apoc. XIV.: Cantabant canticum novum, scilicet innocentes, quod nemo alius poterat cantare. 19 Haymo: Hoc canticum novum est gaudium de integritate mentis et corporis, quod nemo corruptus poterit habere. Ad propositum: Beatus Emericus a principio vitae semper in innocentia et puritate Deo servivit, carnem domando, vitia cavendo, virginitatem conservando et semper devote orando, sub eruditione sancti Stephani regis, scilicet patris sui et sancti Gerhardi. Ergo maximam gratiam habuit, et Deum multum dilexit, ac in caelo maximam habet gloriam. (F)
Circa tertium de felicitate superna ipsius beati Emerici sit pro conclusione, quod beatus Emericus quanto coepit Deo deservire celerius, et a principio aetatis purius, tanto in caelo fulget praemio gloriosius. Declaratur, quia Salvator Mat. XVI. dicit: Filius hominis reddet unicuique secundum opera sua.
20 Sed quia ille, qui a principio semper Deo servivit, plura et mundiora opera bona fecit, ergo maiorem gloriam promeruit. Talis fuit beatus Emericus, ergo etc. Sed quaeritur, quomodo possit homo tam brevi tempore tantam gloriae excellentiam et felicitatem adquirere. Nam modico tempore beatus Emericus supervixit, scilicet annos circa XX a sua nativitate. Respondetur secundum doctores, quod brevi tempore potest homo magnam gloriam in caelo promereri et adquirere, sicut adquisivit iste beatus Emericus. Sic et beatus Stephanus, Agapitus, Chrysantus, Vitus, Ludovicus, Agnes et multi alii utriusque sexus, qui licet parum vixerunt, tamen maxima praemia adquisierunt in caelo. Et hoc ex tribus praecipuis provenit:
· Primo ex Dei gratia magna
· Secundo ex vitae sanctimonia
· Tertio ex divina dispositione et providentia
Primo ex Dei magna gratia, quia sicut magna hominum malitia constituit et facit quosdam magnos peccatores in brevi descendere ad profundum inferni, adeo, quod iusto Dei iudicio non permittantur vivere in hac vita diutius, utpote indigni, iuxta illud Ps.: Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos, 21 id est dimidium temporis suae aetatis, quod deberent supervivere, si bene viverent, non habebunt morte praeventi, sicut patet in his, qui suspenduntur pro furto vel alio modo occiduntur aut moriuntur pro peccatis, cum adhuc essent in iuventute. Item idem Psalmus dicit: Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. 22 Sic per contrarium magna et specialis gratia Dei facit, ut aliqui in iuventute aut pueritia habeant perfectionem plenam et praemium magnae gloriae. Unde Hugo de Sancto Victore: Secundum dona gratiarum sunt merita, et secundum quantitatem meritorum praemia.
Secundo ex vitae sanctimonia. Nam secundum Hieronymum: Non Hierosolymis fuisse, sed Hierosolymis bene vixisse laudabile est. Nec curandum est, quamdiu vivatur, sed quam bene vivatur, secundum sententiam sapientis. Ideoque sancti et boni homines parvo tempore superviventes et sanctae plurima meritorum cumula congregant, in quibus non tam diuturnitas temporis, quam charitatis firmitasque voluntatis pensatur, qua proponunt toto tempore vitae deservire Deo, et hoc quantum in se est, implent opere. Unde Gregorius III. q. VII. „In generibus” et XXIV. q. I. „Odi: Plus Deo placet affectus offerentis, quam munus, et voluntas pro facto capitur.
Tertio ex providentia divina. Nam quia vult Deus quosdam sanctos educere per mortem celerius ex hac vita utique, quia secundum quod praevidit illos ad gradum gloriae caelestis pervenire debere, sic disponit, ut illam perfectionem gradus in brevi compleant, et completo meritorum gradu illo, ad quem sunt ab aeterno electi, mox educuntur a Deo. Unde Sap. IV. dicitur: Consummatus in brevi explevit tempora multa, placita enim erat anima illius, propterea properavit eum educere Deus de medio iniquitatum. 23 Sic ergo Deus disposuit, ut beatus Emericus in brevi tempore vitae tanta merita adquireret, et tam sancte viveret, ut ad gloriam summam, ad quam electus fuerat, dignus celeriter haberetur, quam maximae autem sit gloriae, ostensum est in revelatione sancti Stephani facta Conrado, qui per illius merita obtinuit peccatorum maximorum remissionem, ut patet sermone I. „K”.
O ergo homo, festina ad supernam gloriam pervenire per bonam vitam et merita sanctitatis. O si videres, qualis et quanta sit illa gloria, et quantum superabundat in secundo choro angelorum super primum chorum, et sic consequenter in tertio super secundum, et sic de aliis 24 usque ad nonum, libenter duceres centum annos in dura poenitentia et martyrio, ut saltem posses de inferiori ad superiorem secundum et quanto magis ad altiora pervenire, ut patet per Augustinum. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut beati Emerici meritis det nobis gratiam et gloriam.

Sermonem quartum de sancto Emerico vide ex communi de confessoribus 25.



1 Ecl 12,1
2 Mt 12,38
3 II Par 34,3
4 Dt 9,7
5 Iac 3,2
6 Apc 2,5
7 Is 38,16
8 Sir 7,40
9 Ecl 11,8
10 Prv 12,5
11 Sir 1,27
12 Hbr 2,16
13 Prv 22,15
14 Lam 3,27
15 Prv 13,24
16 Prv 22,11
17 Mt 5,8
18 Cf. Lc 7,47
19 Apc 14,3
20 Mt 16,27
21 Ps 54,24
22 Ps 72,19
23 Sap 4,13-14
24 Editio: et ceteris
25 Vide PA 117: De quocumque confessore communis sermo vel PA 118: De quocumque confessore communis sermo.

péntek, szeptember 29, 2006

Pelbartus de Themeswar:
Pomerium de sanctis,
Pars aestivalis

Sermo LXVIII.

De angelis sermo III., et praecipue de beato Michaele archangelo

Factum est proelium magnum in caelo: Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone. Apoc. XII. 1 (A)


Si, carissimi, diligenter pensamus, multum obligamur Michaeli et angelis eius. Primo propter eorum proelium pro nobis contra diabolum. Unde Beda li. de ritu gentilium dicit: Unusquisque noverit se obligatum, ut veneretur angelorum collegium propter eorum obsequium. Secundo propter caeleste gaudium, quod ipsi habent de nostra salute. Nam iustum est, quod ex quo angelis Dei gaudium est in caelo super nostra conversione, ut Salvator testatur Lu. XV.
2 Ergo et nos congaudere debemus de ipsorum glorificatione, ut sicut ipsi faciunt festum de nobis in caelis, et nos de eis facere debemus in terris et pro hoc festo specialiter honorare. Tertio propter consortium futurum in cohereditate caelesti. Bernardus: Simus grati, simus devoti tantis servitoribus, quia nostri custodes, tutores, actores et coheredes sunt. Haec ille. Ad honorem ergo beati Michaelis et omnium beatorum spirituum, quorum hodie festum colitur, praedicta verba accipimus. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone praecipue de sancto Michaele, secundum quod de his tribus commendatur:
· Primo de proelii victoria, cum dicitur: factum est proelium, et infra: de victoria
· Secundo de praesidii providentia, nam angeli eius dicuntur, quibus praesidet nobis providens
· Tertio de privilegii excellentia, quod sequitur ad dicta (B)
Circa primum mysterium de proelii Michaelis victoria. Nam et hodiernum festum victoria Michaelis nuncupari solet, ut patet in
legenda. Ideo de hoc agens pro conclusione accipiamus verba sanctae Ecclesiae in officio dicentis sic: Magna magnalia de Michaele archangelo, scilicet dicuntur laudando, qui fortis in proelio fecit victoriam. Pro quo notandum, quod beatus Michael hoc habet a Deo pro speciali praerogativa honoris magnifici, quod scilicet ipsi est commissa victoria proeliorum, sicut enim beato Gabrieli commissa est revelatio secretorum, ut patet Dan. VIII., ubi legitur, quod cum Danieli ostensa fuissent quaedam secreta in visione et quaereret intelligentiam, ecce stetit in conspectu eius quasi species viri. 3 Lyra: id est angelus Michael, qui erat princeps synagogae et clamavit et ait, scilicet angelo alteri loquens: „Gabriel, fac intellegere visionem istum”, id est Danielem. Et sic ei Gabriel revelavit secreta plurima et praecipue de Christi adventu. Denique Gabriel commissa est annunciatio secretorum incarnationis Christi, ut patet in evangelio. Item Raphaeli commissa est cura morborum et corporalium et spiritualium, sicut patet in Tobia, quem curavit a caecitate, et in Sara, quam curavit a daemonis temptatione. Ipsi etiam est commissa itinerum directio et sana reductio, patet eodem libro. Sic Michaeli videtur esse commissa victoria proeliorum. Ordo enim est inter angelos quoad officia et Dei ministeria explenda. Unde et canit Ecclesia orando: Deus, qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius etc. Quamobrem advertendum, quod invenimus Michaelem quattuor proelia egisse et in omnibus victoriam habuisse, et quintum erit futurum, ubi et victoriam habebit:
· Primum in caelo cum dracone
· Secundum in Aegypto pro Israel liberatione
· Tertium in deserto de Moysi corpore
· Quartum in Novo Testamento pro devotorum defensione
· Ultimum erit cum Antichristo suo tempore
Primum bellum vel proelium Michael habuit in caelo cum dracone, id est Lucifero et angelis eius. Sed hoc proelium vicit et Luciferum cum suis de caelo expulit, ut patet Apoca. XII., ubi sic scribitur: Factum est proelium magnum in caelo, Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non valuerunt, neque locus eorum amplius inventus est in caelo. 4 (C)
Iuxta quae verba aliqua quaeruntur. Primo de modo, qualiter fuit illa pugna angelorum in caelo, cum non habeant angeli manus corporales et arma ac huiusmodi? Respondetur secundum doctores, quod ibi fuit realis pugna spirituum, quod patet ex hoc, quia mali angeli realiter sunt expulsi de caelo violenter. Licet illa pugna non fuerit corporalis nec per arma corporalia, quibus caeduntur membra. Ad quod notandum, quod inter spiritualia, ut sunt potentiae animae, potest esse pugna quandoque intranea, quandoque extranea. Intranea est, quando appetitus sensitivus appetit aliquid, quod voluntas repugnat vel intellectus iudicat aliquid faciendum, quod voluntas non vult, scilicet furari, moechari et huiusmodi. Et talis controversia vel pugna, scilicet intranea non habet locum in angelis. Sed extranea pugna fit in spiritum, quando anima unius hominis intelligit aliquid faciendum vel vult, quod anima alterius intelligit non faciendum vel non vult facere. Et talis pugna fuit inter angelos, quia intellectus bonorum iudicabat velle beatitudinem merito praecedente, et Deo subesse volebat. Malorum autem merito non praecedente nec subesse, sed superbire volebat. Et sic ibi fuit bellum realissimum per contrarietatem voluntatum. Et quia boni angeli cum Michaele Deo volente expulerunt malos de caelo illis fortissime resistentibus, sed non potuerunt resistere. Quamvis Lucifer in naturalibus praeemineret eis, quia Deus non influxit ad virtutem et fortitudinem malorum, sed ad fortitudinem bonorum. Sed quomodo eiecerunt eos, Franciscus de Mayronis imaginatur, quod sicut angelus potest movere caelum, ita unus angelus potest movere alterum et praecipue Deo virtutem influent. Michael et sui hoc fecerunt. (D)

Secundo de loco quaeritur, ad quem locum sint deiecti, utrum scilicet detrusi sint ad Infernum daemones. Respondetur secundum Bonaventuram super II. dist. VI. q. II., concorditer Richardum, quod sicut Sacra Scriptura dicit, locus daemonum usque ad diem iudicii est aer caliginosus, in quo generaliter daemonum multitudo habitat, et non est locus subterraneus, quem vocamus Infernum. Utrum autem aliqui detrusi sint in Infernum, non invenio – inquit – a sanctis determinatum. Illud autem bene credo, quod aliqui descendunt ad torquendas animas, secundum quod inter se habent deputata maledictionis officia. Ratio autem, quare Deus permisit eos usque ad iudicium stare in hoc aere caliginoso, est, quod propter caliginem competit culpae tenebrositati. Et quia homines exercitare habent impugnantes ad utilitatem meritorum et praemiorum electorum hominum, ut dicit Augustinus. Ideo voluit eos Deus stare in aere nobis propinqui propter humanum exercitium. Utrum autem habeant poenas infernales, respondet idem Bonaventura et concorditer Richardus, quod poena ignis infernalis eis differtur usque ad iudicium, quando retrudentur in Infernum, et hoc Deus ideo voluit, ut non retrahantur ab exercitando homines, quod fieret, si haberent poenam completam. Verumtamen iam habent, quod est principalissimum in poena Inferni, scilicet carentiam visionis divinae et vitiorum flammas torquendo, scilicet irae et invidiae, quibus acriter torquentur et alias quasdam poenas maximas, scilicet maeroris interni et doloris ac desperationis. Et propterea Glossa super Iaco. III. dicit: Diabolus ubicumque sit, vel in aere, vel sub terra, semper fert secum tormenta flammarum suarum, quae glossa non est intellegenda de tormento ignis materialis Inferni, sed de aliis praedictis. Haec Richardus. (E)

Tertio de numero quaeritur, utrum daemones deiecti sint in magno numero. Ad quod Haymo super Apoca. dicit, quod ut sancti viri opinati sunt, aer iste caliginosus ita plenus est daemonibus, sicut radius solis minutissimis pulvisculis videtur plenus. Et hoc potest extimari per rationem, quia ut Magister dicit secundum Gregorium in II. dist. XI.: Quilibet homo habet malum angelum ad sui exercitium deputatum a principe daemonum, hoc est Lucifero, propter quod Deus etiam cuilibet deputavit unum bonum angelum ad custodiendum. Insuper secundum Lyram super Dan. X.: Quaelibet provincia, et sic etiam patria et civitas, oppidum et villa habet angelum malum deputatum a principe daemonum ad inducendum homines illius ad malum, sicut et habet angelum bonum ad procurandum bonum illius provinciae a Deo deputatum. Ideoque magno numero debent esse, ut ad haec sufficiant et ad alia huiusmodi. Si dicas: Et quis hominum potest ergo salvari inter tot hostes, respondetur, quod sicut Bernardus dicit: Si bonus spiritus nobis non adesset, malorum impetum nullus superare posset. Ad vincendum ergo illos angeli boni iuvant, qui secundum doctores incomparabiliter plures sunt, scilicet qui permanserunt in caelo, quam qui corruerunt. Item secundum sententiam Origenis: Exercitum daemonum minuimus, cum eos vincimus ita, quod qui ab aliquo sancto viro semel victus fuerit, scilicet perfecte, deinceps ille idem daemon de eodem vitio, de quo victus est, ipsum eundem hominem non valeat temptare. O ergo homo, ex dictis tibi caute provide, ne consentias diabolo in peccatum, alioquin peribis cum diabolo. (F)

Secundum bellum Michael habuit in Aegypto pro filiorum Israel liberatione, quia ipse fuit princeps synagogae, Dan. X.
5 Ergo ipse Aegyptiis plagas intulit, ipse mare divisit et in columna nubis antecessit et filios Israel in terram promissionis introduxit et contraria belli contrivit.
Tertium proelium egisse legitur de Moysi corpore, ut patet in epistola Iudae apostoli: Michael – inquit – cum diabolo disputans, cum altercaretur de Moysi corpore etc. 6 Ut enim dicit Lyra et communiter doctores: Diabolus volebat revelare corpus Moysi Iudaeis ad idolatriam pronis, ut eum adorarent tamquam Deum. Michael autem tunc princeps synagogae hoc voluit impedire, et vicit.
Quartum proelium egit Michael pro suorum devotorum defensione et vicit quando Neapolitanos et eorum exercitum contra Sipontanos bellantes contrivit. De hoc patuit ser. I. (G)
Ultimum erit contra Antichristum, quem Michael interficiet, ut dicit Glossa super Apoca. XIII., videlicet quod cum ipse Antichristus latens triduo se mortuum finget et resuscitatum, arteque magica ferentibus daemonibus in aera ascendet et universis mirantibus adorabunt eum ut deum. Tandem ipsum stantem in Monte Oliveti in papilione occidet Michael repentina morte, ut dicit Glossa super illud. II. Thes. II.: „Quem Iesus interficiet spiritu oris sui”
7. Lyra: quia de mandato Christi fulminabitur per ministerium Michaelis archangeli. Haec ibi. Ecce, o homo, adverte, quia mali male peribunt cum daemone suo principe. Boni autem et poenitentes iocabuntur in caelo cum Michaele et angelis, venerare ergo Michaelem et eius angelos, ut per eos vincere possis daemones. (H)
Circa secundum de providentia praesidii sit pro conclusione, quod canit Ecclesia dicens: Hic est Michael archangelus, princeps militiae angelorum, cuius honor praestat beneficia populorum, et oratio perducit ad regna caelorum. Sed quaeritur: Gratia huius qualia beneficia vel praesidia confert Ecclesiae et populo Christiano Michael archangelus, aut qualiter providet? Ad quod respondetur, quod providet magna beneficia quintupliciter per quinque ordines angelorum suorum prosequendo secundum positionem beati Gregorii de ipsis ordinibus angelorum. Primo quidem per Principatus Ecclesiam stabiliter gubernando. Nam ut scribitur Dan. X.: Michael – inquit – unus de principibus primis venit ad adiutorium meum etc.
8 Dicit autem Gregorius, quod principari est inter reliquos priorem exsistere. Et Dionysius IX. c. Caelestis hierarchiae dicit: Nomen Principatuum significat ductivum in ordine sacro. Illi enim, qui alios ducunt, primi inter eos exsistentes principes proprie vocantur. Ex quibus claret, quod Michael est de ordine Principatuum, et inter omnes angelos, qui extra mittuntur, ipse est princeps gloriosissimus et nobilissimus militiae angelicae, ut etiam canit Ecclesia. Et ipse est princeps totius Ecclesiae Christianae et multitudinis humanae, ut tenent communiter doctores, ad ipsum pertinet Ecclesiam stabiliter usque ad finem mundi gubernare. Ita quod quantumcumque impugnetur, non poterit eius fides deficere vel exstingui. Iuxta illud Salvatoris promissum Lu. XII.: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. 9 Secundo per potestatem providet daemones coercendo. Nam quaero: Ad quem pertinet universalis custodia contra omnes daemones? Respondetur secundum Gregorium, quod ad Potestates, quae habent ex officio arcere eos, ne noceant, sed Michael est super hoc princeps, quia scribitur Apoc. XII., quod Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius. 10 Quo designatur, quod sicut draco, id est Lucifer principalissimus est inter oppugnantes Ecclesiam et nos, ita Michael principalissimus est inter defensantes. Unde canit Ecclesia: Collaudemus venerantes omnes caeli milites, sed praecipue primatem caelestis exercitus Michaelem in virtute conterentem Zabulon, id est daemonem. Quo custode, id est Michaele procul pelle, rex Christe piissime, omne nefas inimici, id est diaboli. Tertio per Virtutes mirabiliter virtutes promovendo ac instruendo. Ipse enim Michael facit principalius cum virtutibus angelicis, ut populus Christianus proficiat in virtutibus iustitiae, misericordiae, charitatis, devotionis et cultus divini ac perseverantia in observatione legis evangelicae. Unde Gregorius in homilia „Accesserunt publicani ad Iesum” dicit: Michael, qui 11 ut Deus interpretatur, quia quotiens aliquid mirae virtutis agitur, Michael mitti perhibetur, ut ipso actu et nomine detur intelligi, quod sicut nullus potest facere, quod praevalet Deus, sic quaeque virtutes mirae Michaeli attribuuntur. Iste est ergo Michael, qui cum maximo exercitu angelorum assistit in hora consecrationis Eucharistiae et celebrationis missae, ut dicit Gregorius de consecratione dist. II. „Quid sit”. Et ipse docet et inducit populum ad celebrem cultum Sacramenti. Ipse est, qui cultum idolorum cessare fecit per mundum. Sicut enim in Veteri Testamento ipse altercatus est cum diabolo de corpore Moysi, ne si revelaretur, populus in idolatriam deflueret, ut supra dictum est, ita ipse in Novo Testamento diabolum repressit, ne idolatrare gentes faceret. Unde Apoc. XX. dicit: Iste est angelus, qui ligavit diabolum per annos mille, ut non seducat gentes, id est Ecclesiae filios, donec consumentur mille anni, 12 id est usque ad tempora Antichristi, tunc enim solvetur. Denique mirabiliter per Michaelem et virtutes angelicas proficit Ecclesia dietim. Quarto per Archangelos provincias et regna ad fidem Christi inducendo vel in ea conservando ac in iusticia sustentando. Nam Eccli. XVII. scribitur: In unamquamque gentem praeposuit Deus rectores. 13 Glossa: id est angelos, quibus commisit custodiam. Et secundum doctores talis custodia communis vel universalis provinciae aut civitatum pertinet ad Archangelos, quibus praeest Michael princeps et providet, ut sic custodiantur, ne per iniustitiam de gente in gentem talia regna transferri divino iudicio demereantur, sicut scribitur Ecci. X. 14, et ut ab infidelibus defensentur vel liberentur. Unde Dan. X. dicit, quod Michael venit in adiutorium angeli, qui laborabat pro liberatione filiorum Israel de Babylonica captivitate. 15 Quinto per angelos providet singulos homines custodiendo, a peccatis retrahendo et ad bonum incitando et apud Deum intercedendo etc. O ergo homo, honora pro his Michaelem. (I)
Circa tertium de privilegiis Michaelis quaeritur: Quare in Ecclesia militante Michael prae ceteris angelis honoratur, cum enim honor sit praemium virtutuis, ut dicitur IV. Ethicorum. Ergo magis virtuosus debet magis honorari, sed multi angeli praecellunt Michaelem in gratiarum donis et in gloria, ut patet de superioribus, scilicet Seraphim, Cherubim, Thronis, Dominationibus, ergo etc. Ad hoc respondetur, quod quamvis multi sint superiores angeli Michaele, tamen Michael praehonoratur propter magna privilegia sibi concessa, scilicet pro salute nostra procuranda. Primum privilegium est custodem esse Ecclesiae. Nam doctores communiter dicunt super Dan X.
16: Michael fuit primus princeps synagogae, quae postquam Dominum crucifixit, reliquit eam Michael et factus est princeps Ecclesiae. Unde et Iosephus Antiquitatum libro refert, quod post mortem Christi, cum quodam die Pentecostes noctu sacerdotes templum ingressi fuissent ex more ad ministeria complenda, motus, strepitus et voces audierunt subitas angelorum dicentium: „Transeamus ab his sedibus”. Proinde Ecclesia canit: Michael praepositus Paradisi, quem honorifi[cant] an[gelorum] ci[ves] etc. Aureolus li. II. Compendii dicit: Michaeli attribuitur praepositum esse Paradisi, id est Ecclesiae, sicut olim fuit princeps synagogae. Haec ille. Secundum privilegium est adiutorium electis praestare. Unde canit Ecclesia: Michael archangelus venit in adiutorium populo Dei, stetit in auxilium pro animabus iustis. Quia nimirum invenitur in Scripturis, quod Michael semper stetit in adiutorium pro electis. Primo in caelo stetit pro electis angelis contra Luciferum et angelos eius. Secundo in Aegypto stetit pro filiis Israel liberandis. Tertio in captivitate Babylonica pro eisdem. Quarto in Ecclesia pro fidelibus sibi devotis, ut dictum est supra. Quinto stabit pro electis contra Antichristum, quem occidet, ut dictum est. Tertium privilegium est ponderandi officium habere, ut patet in picturis, quae sunt libri laicorum. Unde Bernardus in Dialogis dicit: In puncto separationis animae a corpore obseratis corporis sensibus angeli boni et mali conveniunt, qui omnia bona et mala hominis opera ad memoriam revocant ita, quod statim iudicet Dominus omnia sua merita vel demerita. Tunc itaque Michael per se vel per suos angelos ponderat in statera iustitiae divinae merita animarum et vacuas bonis mittit in Infernum, plenas autem charitate et perfectas ducit in caelum. Semiplenas mittit in Purgatorium, ut satisfaciant. Quartum privilegium est animas ad caelum suscipere. Unde canit Ecclesia dicens: Archangele Michael, constitui te super omnes animas suscipiendas. Nam animae iustorum portantur ab angelis in caelum, ut patet de anima Lazari Lu. XVI. 17, non quia anima per se ire non posset, sed quia portantur propter reverentiam ut sponsae regis, et Michael eas suscipit. Sed vae malis, quia a daemonibus rapiuntur violenter, et confusibiliter ad Infernum ducuntur. Quintum privilegium est compraesentare, scilicet animas in lucem. Unde Ecclesia dicit: Ne cadant in Infernum, sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam. O Deus, quale tunc gaudium erit animae, cum per Michaelem praesentatur Beatae Virgini et per illam Christo. Unde de Virgine canit Ecclesia: Maria, mater gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege, in hora mortis suscipe. Et sic in gloria locatur anima cum angelis. Sextum privilegium est in iudicium vocare, scilicet omnes. Unde I. Thes. IV.: Ipse Dominus in voce archangeli descendet de caelo. 18 Nam secundum Richardum super IV.: Iste archangelus principalis erit Michael, qui per archangelos provinciarum faciet clamare: „Surgite, mortui, venite ad iudicium.” Septimum privilegium est signiferum Christi fore, ut supra canit Ecclesia, quia signa passionis Christi ipse defert ad iudicium. Octavum privilegium sententiae divinae exsecutionem perficere, quia data a Christo sententia: „Ite, malidicti, in ignem aeternum” etc. 19 Michael omnes reprobos et daemones cum suis angelis depellet in Infernum, et carcere sempiterno claudet eos. O quale vae ibi erit, quantus fletus et stridor dentium! O quale beatorum gaudium pro liberatione! O ergo peccator, honora sanctum Michaelem cum angelis, et nunc quaere apud eos gratiam, ut habeas tunc gloriam. Quod nobis praestare dignetur rex angelorum, Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit etc.



1 Ap 12,7
2 Lc 15,7
3 Dn 8,15–19
4 Apc 12,7
5 Dn 10,21
6 Iud 1,9
7 II Th 2,8
8 Dn 10,13
9 Lc 12,32
10 Apc 12,17
11 Editio: quis
12 Apc 20,1–2
13 Sir 17,14
14 Sir 10,8
15 Dn 10,13
16 Dn 10,21
17 Lc 16,22
18 I Th 4,16
19 Cf. Mt 25,41

vasárnap, szeptember 17, 2006

Egy kis egyházi bölcsesség latinul:

Homo homini lupus,
Sacerdos sacerdoti lupior,
Monachus monacho lupissimus.

szombat, június 24, 2006

Sermo Sancti Bernardi Claraevallensis

IN FESTO SS. PETRI ET PAULI APOSTOLORUM

(Patrologia Latina, J-P. Migne, 183:405C-408C)

SERMO I. De triplici custodia quam apostoli habent super nos, et de tribus gradibus conversationis nostrae.

0405C

1. Gloriosa nobis solemnitas illuxit, quam praeclari martyres, martyrum duces, apostolorum principes, morte clarissima consecrarunt. Isti sunt Petrus et Paulus, duo magna luminaria, quos Deus in corpore Ecclesiae suae constituit quasi geminum lumen oculorum. Hi mihi traditi sunt in magistros et in mediatores, quibus secure me committere possim: quia et notas mihi fecerunt vias vitae, et mediantibus illis ad illum Mediatorem ascendere potero, qui venit pacificare per sanguinem suum et quae in coelis, et quae in terris sunt. Ille enim in utraque 0405D natura purissimus est, qui peccatum non fecit, nec inventus est dolus in ore ejus. Quomodo ergo ad illum accedere audebo, qui sum supra modum peccans peccator, qui peccavi supra numerum arenae maris, cum ille purior, ego impurior esse non possim? Verendum ne incidam in manus Dei viventis, si illi appropinquare vel inhaerere praesumpsero, quem a me tanta differentia dividit, quantum distat inter bonum et malum. Propterea dedit mihi Deus homines istos, qui et homines essent, et peccatores, et maximi peccatores, qui in se ipsis et de se ipsis discerent qualiter 989 aliis misereri deberent. Magnorum enim criminum rei magnis criminibus facile donabunt veniam, et in qua mensura mensum est eis, remetientur nobis. Peccavit peccatum 0406C grande Petrus apostolus; et fortassis quo grandius nullum est: et tam velocissime, quam facillime veniam consecutus est, et sic, ut nihil de singularitate sui primatus amitteret. Sed et Paulus qui in ipsa viscera nascentis Ecclesiae tam singulariter quam incomparabiliter grassatus est, per ipsius Filii Dei vocem ad fidem adducitur, et pro tantis malis tantis bonis repletus est, ut Vas electionis fieret ad portandum nomen ejus coram gentibus, et regibus, et filiis Israel (Act. IX, 15): vas dignum, et coelestibus ferculis repletum: de quo et sanus escam, et infirmus accipiat medicinam.

2. Tales decebat humano generi pastores et doctores constitui, qui et dulces essent, et potentes, et 0406D nihilominus sapientes. Dulces, ut me blande et misericorditer susciperent; potentes, ut fortiter protegerent; sapientes, ut ad viam, et per viam ducerent quae ducit ad civitatem. Quid Petro dulcius, qui tam dulciter ad se omnes convocat peccatores, sicut et Actus apostolici et Epistolarum ejus series attestatur? Quid illo potentius, cui et terra obedivit, cum mortuos reddidit, et mare sub pedibus ejus se calcabile praebuit (Matth. XIV, 29); qui Simonem Magum spiritu oris sui in aere attigit, qui claves regni coelorum tam singulariter accepit, ut praecedat sententia Petri sententiam coeli? Denique quodcunque ligaveris, inquit, super terram, erit ligatum et in coelis; et quodcunque solveris super terram, erit solutum in coelis (Matth. XVI, 19). Quid autem illo sapientius, 0407A cui non caro et sanguis, sed Pater qui in coelis est, sapientiam illam, quae de coelis est, multa largitate revelavit? Libentissime Paulum sequor, qui prae nimia dulcedine luget eos qui peccaverunt, et non egerunt poenitentiam (II Cor. XII, 21): qui fortior est omni principatu et potestate (Rom. VIII, 38): qui sapientiam et medullam sacrorum sensuum non a primo vel secundo, sed a tertio coelo largiter asportavit (II Cor. XII, 21).

3. Hi sunt magistri nostri, qui a magistro omnium vias vitae plenius didicerunt, et docent nos usque in hodiernum diem. Quid ergo docuerunt vel docent nos apostoli sancti? Non piscatoriam artem, non scenofactoriam, vel quidquid hujusmodi est: non Platonem legere, non Aristotelis versutias inversare, 0407B non semper discere, et nunquam ad veritatis scientiam pervenire. Docuerunt me vivere. Putas, parva res est scire vivere? Magnum aliquid, imo maximum est. Non vivit qui superbia inflatur, qui luxuria sordidatur, qui caeteris inficitur pestibus; quoniam non est hoc vivere, sed vitam confundere, et appropinquare usque ad portas mortis. Bonam autem vitam ego puto, et mala pati, et bona facere, et sic perseverare usque ad mortem. Dicitur vulgo, quia qui bene se pascit, bene vivit. Sed mentita est iniquitas sibi; quia non bene vivit, nisi qui bonum facit.

4. Arbitror autem quod tu, qui in congregatione es, bene vivis, si vivis ordinabiliter, sociabiliter et humiliter: ordinabiliter tibi, sociabiliter proximo, humiliter Deo. Ordinabiliter, ut in 0407C omni conversatione tua sollicitus sis observare vias tuas, et in conspectu Domini, et in conspectu proximi, cavens et tibi a peccato, et illi a scandalo. Sociabiliter, ut studeas amari, et amare; blandum te et affabilem exhibere; supportare non solum patienter, sed et libenter infirmitates fratrum tuorum, tam morum quam corporum. Humiliter, ut cum haec omnia feceris, spiritum vanitatis studeas exsufflare, qui ex hujusmodi nasci solet; et quantumcunque illum senseris, negare omnino consensum. Sic et in patiendo malum, quoniam triplex est, triplicem providentiam adhibere te oportet. Est enim quod a te pateris, quod a proximo, quod a Deo. Primum est austeritas poenitentiae; 990 secundum, vexatio 0407D alienae malitiae; tertium, flagellum correctionis divinae. In eo quod a te pateris, debes voluntarie sacrificare; quod a proximo, patienter ferre, quod a Deo, sine murmure et cum gratiarum actione sustinere. Non sic multi filiorum Adam, qui erraverunt in solitudine, in inaquoso (Psal. CVI, 4). Erraverunt plane, et errant a via veritatis, qui in solitudinem superbiae recedentes, socialem vitam habere non volunt, quorum singularitas associari non potest. Sed et in inaquoso; quia nullo imbre lacrymarum compuncti, in terra sterili et arenti perpetua siccitate morantur. Propterea viam civitatis habitaculi non invenerunt; quia inveterati in terra aliena, 0408A coinquinati sunt cum mortuis, deputati cum his qui in inferno sunt.

5. Non erat ita solitarius ille, de quo sanctus Jeremias ait: Bonum est viro, cum portaverit jugum ab adolescentia sua. Sedebit solitarius, et tacebit, quia levavit se super se (Thren. III, 27, 28). Illi erraverunt, sed iste sedebit. Semper enim illi errant corde; iste autem non sedet, sed sedebit solitarius, cum habuerit honorem singularitatis, illius videlicet judiciariae potestatis insigne, quod sancti in terra sua possidebunt, cum laetitia sempiterna erit eis. Tacebit etiam, id est cum tranquillitate judicabit, sicut Dominus sabaoth cum tranquillitate judicat omnia . Quare? Quia levavit se super se, id est cum adolescens esset, et aetatis lubricae sentiret ardores, 0408B senem induit, relinquens quod erat, assumens quod non erat. Levavit, inquit, se super se: quia non respicit ad se, sed ad illum qui est super se. Sedebit enim, et tacebit etiam modo a strepitu diabolicarum suggestionum, a strepitu carnalium desideriorum, a strepitu mundi. Felix anima, quae linguas istas non exaudit, audiat licet: illa multum felicior, si tamen aliqua est, cui penitus non loquuntur. Haec est sapientia, quam Apostolus loquitur inter perfectos, abscondita in mysterio, quam nemo principum saeculi hujus cognovit (I Cor. II, 6, 7). Sic me apostoli et vivere et conscendere <alias, credere> docuerunt. Gratias tibi ago, Domine Jesu, qui abscondisti haec a sapientibus, et prudentibus, et revelasti ea parvulis istis qui te secuti sunt, et reliquerunt omnia 0408C propter nomen tuum.

hétfő, június 12, 2006

Beatus Pelbartus de Themeswar (1435-1504):

In festo Corporis Christi

Sermo tertius de mirabili potentia Christi in tam miraculosa exsistentia in Eucharistiae sacramento

Memoriam fecit mirabilium suorum misericors et miserator Dominus, escam dedit timentibus se. Ps. CX. 1 (A)

Omnipotens Dominus noster Iesus ut clara fide ostendatur, quod ipse est magnus et mirabilis ac summe laudibilis et amabilis Deus caeli, voluit instituere altissimum et miraculosissimum sacramentum Eucharistiae pro nostra salute. In qua ostendit nobis miram benignitatem, cum angelis nos similes effecit in hoc, quod eodem pane, scilicet Christo frueremur in praesenti per fidem, quo illi fruuntur per speciem in patria. Ostendit etiam miram potestatem, cum ex substantia panis divino miraculo fit corpus Christi. Unde de his canit Ecclesia: Panis angelicus fit panis hominum, dat panis caelicus figuris terminum. O res mirabilis, manducat Dominum pauper, servus et humilis. De huiusmodi itaque pietate et mirabili operatione in sacramento praevidens David in Spiritu Sancto dicit verba praemissa: Memoriam fecit mirabilium suorum, scilicet quae fecit in datione mannae filiis Israel, quod fuit figura huius sacramenti. Sequitur: misericors et miserator Dominus escam etc. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus:
· Primum dicitur divinae potestatis, in ipsa conversione
· Secundum dicitur credendae miraculositatis, in huius excellenti conditione
· Tertium dicitur indubiae veritatis, in signorum monstratione (B)
Circa primum de potestate divina, qua scilicet Christus potest convertere panem in corpus suum et vinum in sanguinem, sit pro conclusione verbum Augustini et concordantis Bernardi in Epistola ad Petrum papam dicentis, quod divina opera in hoc sacramento non sunt discutienda ratione, sed credenda firma fide, pro luce rationis habendo omnipotentiam conditoris. Ex quo ergo catholica fides profitetur, quod Christus divina potentia convertit panem in suum sacrum corpus et vinum in sanguinem in consecratione huius sacramenti. Idcirco pro fidei firmamento probatur hoc fore Christo possibile secundum doctores sacros pluribus modis:
· Primo ex ratione
· Secundo ex documento figurae
· Tertio ex declaratione
· Quarto exemplis gratiae et naturae
Primo ex ratione, quia quidquid potest facere maius, potest et minus, II. Topicorum. Sed Deus solo verbo fecit maius, scilicet totum mundum ex nihilo, et omnes angelos et animas humanas facit sic. Ps.: Dixit, et facta sunt, 2 ergo multo fortius potest facere aliquid ex aliquo, scilicet corpus Christi ex pane. Unde de consecratione dist. II. c. „Revera” Ambrosius dicit: Sermo, qui potuit facere ex nihilo, quae non erant, potest ea mutare in id, quod erat. Nimirum quaerit Richardus super IV. dist. XI. ar. I. q. VI., videlicet in quo fecit Deus maius miraculum, an in creatione mundi ex nihilo, an in incarnatione Christi, an in transsubstantiatione panis et vini in Eucharistia. Et respondet, quod simpliciter in ipsa mundi creatione est maius miraculum, quia ibi a termino, a quo minus est de possibilitate mutationis ad terminum ad quem, eo quod nil et ens summe distent per contradictorium et sine ulla proportione naturali, in creatione autem ex nihilo fit aliud, in incarnatione autem ex parte termini ad quem praecellentius est miraculum, scilicet ut creatura uniretur ipsi Deo altissimo, qui summe et improportionabiliter excedit omnem creaturam. Unde ibi est miraculum miraculorum omnium. Sed transsubstantiatio est prae ceteris praedictis minus mirabilis, cum ex aliquo transsubstantiatur aliquid, licet secundum quid sit mirabilior, inquantum fit in aliquid praeexsistens, scilicet in corpus Christi, quod non augetur, nec mutatur. Unde valet argumentum, quod si Deus illa potuit, scilicet creationem et incarnationem, multo fortius potuit et potest transsubstantiationem istam.
Secundo ex documento figurae, quia multis veteribus figuris docemur Deum egisse supra naturam, et posse quodlibet convertere in quodlibet sua omnipotentia, ut deducit Ambrosius li. De sacramentis. Patet primo de Adam, qui formatus est ex limo terrae converso subito virtute divina in carnem et sanguinem. Secundo de Eva facta subito ex costa Adae. Tertio de uxore Lot conversa subito in statuam salis. Quarto de virga Moysi mutata in serpentem. Quinto de flumine Aegyptiorum in sanguinem mutato, et de multis aliis. Idem ergo Deus, qui illa fecit, et hanc potest transsubstantiationem facere, et facit invisibiliter sub speciebus. (C)
Tertio ex declaratione nota, quod legitur mutasse unam rem in aliam. Aliquando sic, quod substantia simul et accidens mutata sunt, ut in conversione aquae in vinum fecit Ioh. II. 3 Aliquando autem sic, quod manente substantia accidens mutatum est, sicut quando mutavit aquas Mara 4 in dulcedinem, Exo. XLI. 5 Denique secundum aliquid fecit etiam tertio mutationem substantiae manente accidente aliquo modo saltem quantitatis et figurae, licet non totaliter, ut quando uxor Lot versa est in statuam salis, Gen. XIX. 6 Talem tamen mutationem, scilicet substantiae remanentibus accidentibus et per se stantibus numquam fecit, nisi in hoc mirabili sacramento Eucharistiae. Cum autem Christus sit Deus omnipotens, illa eadem sua potestate, qua mulier conversa est in statuam salis, in instanti facere potest, quod substantia panis manentibus omnibus accidentibus convertatur in corpus Christi. Unde Eccl. VIII.: Omne, quod voluerit, faciet, et sermo eius potestate plenus est, nec quisquam potest dicere: cur ita facis etc. 7 Tenendum est ergo firma fide, ut est sententia communis sanctorum Bonaventurae, Thomae, Richardi, Petri in IV. dist. XI., Alexandri, sed et aliorum, quod in hoc sacramento virtute verborum Christi transsubstantiatur vel convertitur substantia panis tota in corpus Christi totum actu exsistens solis accidentibus remanentibus, ut fides locum habeat secundum dictum Ambrosii. Contrarium autem credere ad haeresim pertinet.
Si ergo quaeras, quomodo de pane fit corpus Christi, respondet Maximus in sermone: Enarrari potest, credi potest, scilicet quia Deus omnia, et hoc bene potest. Si lingua et sensus deficit, tunc fides sufficit. Nam magna est fidei perfectio, et erit copiosa remuneratio, cum tantum Deo per fidem credimus, quod sermone explicari non potest. Item si quaeras, quomodo possim credere, cum sensus contradicit, respondetur, quod in multis etiam aliis non est credendum sensui, ergo a fortiori nec hic in articulo fidei. Nam sol apparet visui esse quasi cubitalis rotunditatis, cum sit et credatur maior tota terra. Item quando baculus rectus mittitur in aquam, apparet sensui esse fractus, et tamen non creditur in hoc sensui, sed intellectui. Item descendentibus per fluvium in navi videtur portus et ligna in portu retrograde moveri, et tamen non est tunc credendum sensui. Maxime autem in his, quae sunt fidei, credendum est Deo super omnem sensum et super omnem intellectum, quia plus potest Deus facere, quam intellectus possit capere secundum Hilarium De Trinitate. Hinc dicit Gerson li. IV., quod plus debet homo credere Deo omnipotenti in hoc sacramento, quam proprio sensui, aut etiam visibili signo cuicumque.
Quarto probatur exemplis naturae et gratiae. Nam in naturalibus videmus, quod aqua in vite convertitur tandem in vinum. Item semen iactum in terram convertitur in herbam et fructus granorum multorum, vapores in nubes et pluvias et ranas. Item ictus fulminis subito redigit gladium in vagina exsistentem in pulverem vagina manente illaesa. Item Bonaventura in suo sermone dicit, quod in Hibernia est lacus, in quo si palus figitur, quidquid terrae immergitur, convertitur in ferrum, quidquid vero aquis operitur, in lapidem commutatur. Item experimur, quod virtute naturae cibus et panis et potus convertuntur in substantiam aliti. Si haec potest natura facere, quid ergo naturarum Dominus potest? Praeterea ut probat Ambrosius De sacramentis, de consecratione dist. II. „Revera”: Plus potest et maior est vis gratiae, quam naturae, quia vis gratiae potest mutare naturam, sicut patet in virga Moysi bis mutata, Exo. IV. et VII. 8 et in multis aliis, praecipue in conceptu virginali, quod natura non potuit, sed gratia. Hinc Ambrosius ubi supra: Liquet, quia praeter naturae ordinem Virgo generavit. Et hoc, quod conficimus, corpus ex Virgine est. Quid hic quaeris naturae ordinem in Christi corpore, cum praeter naturam sit ipse Deus Iesus partus ex Virgine? Haec ille. O ergo benedicti Iesu omnipotentia, te confitemur, te glorificamus, te adoramus in hoc sacramento. Sed vae, vae, vae peccatoribus, qui non oboediunt Christo, ut a suis peccatis convertantur, tamen omnis creatura oboedit, digni sunt ergo damnatione. (D)
Circa secundum de miraculositate huius sacramenti sit pro conclusione exclamatio Bernardi in haec verba dicentis: O sacrum – inquit – et caeleste mysterium, o insigne spectaculum, o sollemne miraculum, Deus, qui mirabilis apparet in omnibus, ipse mirabilior creditur, dum per nos mirabilia operatur, in Eucharistiae scilicet consecratione mediantibus sacerdotibus, propter quod etiam Ecclesia hoc sacramentum dicit mirabile: Deus, qui nobis – inquit – sub sacramento mirabili passionis tuae memoriam reliquisti etc. Pro hoc ergo notandum, quod secundum numerum decem praedicamentorum in hoc sacramento decem mirabilia firma fide credenda docentur a doctoribus, quae breviter pro captu simplicium prosequamur.
Primum mirabile secundum praedicamentum substantiae est, quod per consecrationem panis in corpus, et vinum in sanguinem transsubstantiatur. Unde Ambrosius li. De sacramentis et habetur de consecratione dist. II. „Panis”: Panis ante consecrationem iam corpus Christi est post consecrationem, quia sermo Christi creaturam mutat, et sic ex pane fit corpus Christi, et vinum cum aqua in calice mixtum fit sanguis Christi. Et infra: Vide ergo, quam potens est sermo Christi universa convertere. Deinde ipse Christus testificatur, quod corpus suum et sanguinem suum accipiamus, de cuius fide et testificatione dubitare non debemus. Haec ille. Et de hoc satis probatum est in primo articulo huius sermonis. Non ergo est putandum, quod in hoc sacramento sit corpus Christi et sanguis tantummodo sicut in signo repraesentativo, quia hoc esset erroneum et damnabile, de consecratione dist. II. „Ego Berengarius”. Sed credendum est ibi esse vere et realiter. Unde Iohan. VI.: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus, 9 id est non figuraliter, sed realiter etc. Magis ergo debet hoc sacramentum revereri, quam imago Christi quaecumque, quia in imagine est Christus tantummodo ut in signo, hic autem realiter et vere. (E)
Secundum mirabile iuxta praedicamentum quantitatis, quod Christus secundum suae quantitatis magnitudinem totus sub parva hostia et totus sub vini specie continetur, et sub qualibet parte earum, scilicet specierum totus Christus est et continetur. Unde Hieronymus de consecratione dist. II. „Singuli” dicit: Singuli autem totum accipiunt Christum, et singulis portionibus totus est, nec per singulos minuitur, sed integrum se in singulis praebet. Haec ibi. In hoc autem fides adiuvatur, quomodo hoc possit fieri, tripliciter: Primo ex ratione, quia Christus est indivisibilis. Unde canit Ecclesia:
Fracto demum sacramento
ne vacilles, sed memento
tantum esse sub fragmento,
quantum toto tegitur.
Item secundum Richardum super IV. dist. X. q. I. ar. II. quia corpus Christi in sacramento est organicum vivens, quod non potest esse sine sua naturali quantitate, sub specie ergo panis totus est Christus cum sua quantitate. Similiter sub specie vini, quia quantitas inseparabiliter comitatur corpus Christi, cui unitus est sanguis, sicut et anima et divinitas. Nec quantitas corporis Christi commensuratur quantitati speciei, nec pars respondet parti, sed sub qualibet parte hostiae est tota eius quantitas, sicut et totum eius corpus vel totus Christus. Unde ibidem q. VI. allegat Innocentium de officio missae, parte III. c. IX. dicentem sic: Salva fidei maiestate ubi panis est consecratus, sub tota specie totum corpus exsistit. Sic enim miraculose totum corpus in singulis partibus continetur, quoniam sub singulis partibus totus est Christus. Haec Innocentius. Sed diceres: Sequitur ergo, quod ibi partes corporis Christi essent inordinatae et confusae, si omnes essent simul sub qualibet parte hostiae. Respondet ibidem Richardus et concordans Thomas, quod non sequitur, quia etsi non sit accipere ordinem partium corporis Christi secundum comparationem ad partes hostiae, tamen ipsae partes corporis Christi habent inter se invicem distinctum esse et ordinatum in suo toto secundum propriam quantitatem. Unde tantum est ibi caput Christi, tantum corpus, quantum in Christo ipso, et ceteris. Secundo adiuvatur in hoc fides exemplo et similitudine. Nam anima est tota in toto homine, et in qualibet eius parte tota. Et sicut anima non est plures, sed una actu in toto homine, sed secundum assignationem partium in qualibet dicitur tota, sic corpus Christi ante divisionem hostiae quamvis sit actu totum sub tota hostia unicum, tamen divisa hostia erit actu pluries super partibus illis totum. Alia est similitudo de speculo quamvis parvo, in quo videtur tota et unica facies humana vel mons magnus, quo speculo fracto sub qualibet parte tota facies vel mons videtur. Tertio adiuvatur miraculosa revelatione fides in hoc. Narrat enim Alexander de Hales in suo scripto IV. Sententiarum, quod quidam religiosi dum instanter peterent, ut communicarent sub utraque specie, ecce sacerdote coram eis celebrante cum frangeret hostiam, concavum patenae visum est totum repleri sanguine. Ad quod omnes obstupuerunt, et cum coniungeret sacerdos partes hostiae, totus ille sanguis visus est recipi intra hostiam reintrando, sicque monstratum est hoc miraculo sub specie panis contineri etiam sanguinem, et econverso, sub specie sanguinis corpus, et eodem modo sub partibus. O quam errant Huscitae, qui communicare volunt sub utraque specie contra universalem consuetudinem et statutum Sanctae Romanae Ecclesiae! (F)
Tertium mirabile circa praedicamentum qualitatis credendum est, quod species panis et vini in hoc sacramento sine subiecto exsistunt, et per se stare creduntur. Unde Magister in IV. dist. XII. in principio dicit sic: Si vero quaeritur de accidentibus, quae remanent, scilicet de speciebus et de sapore, in quo subiecto fundentur, potius fatendum videtur exsistere sine subiecto, quia ibi non est substantia, nisi corporis et sanguinis Dominici, quae non afficitur illis accidentibus, non enim corpus Christi talem in se habet formam, sed qualis in iudicio apparebit, scilicet gloriosam. Remanent ergo illa accidentia, per se subsistentia ad ministerii ritum, ad gustus, fideique suffragium, quibus corpus Christi habens formam et naturam suam tegitur. Haec Magister. Et communi fide a doctoribus tenetur. Unde secundum quod declarat Richardus ibidem, illa accidentia sunt in quantitate, sicut in subiecto, ipsa autem quantitas in nullo subiecto est penitus, et sic species sunt sine subiecto primo, quod est substantia. Non enim illae species sunt in substantia panis et vini, quia illa non remanet post consecrationem, ut dictum est supra. Nec sunt in corpore Christi vel sanguine, quia maioris quantitatis illa sunt et formae gloriosae, ut dicit Magister. Nec sunt in aere, sicut in subiecto, quia aer ipse non est huiusmodi saporis, duritiei et coloris, sed per miraculum virtute divina stant per se. Haec Richardus. Ad hoc autem aliquo modo iuvat exemplum, quia sicut Deus potuit facere, quod ignis non ureret, nec calefaceret tres pueros, Daniel. III. 10, cum ignis sit propria passio calefacere, et sic ibi fecit Deus substantiam sine proprio accidentiae, ita potest facere accidens sine substantia persistere, ut tenent doctores. (G)
Quartum circa praedicamentum relationis credendum est, quod in hoc sacramento quoad respectum multiplicationis specierum corpus Christi non multiplicatur, nec ad sumptionem a multis factam plus sumitur. Unde Ecclesia canit:
Sumit unus, sumunt mille,
quantum isti, tantum ille,
nec sumptas consumitur.
Ad quod est figura in exemplo de manna. De quo legitur Exo. XVI., quod nec qui plus de ea paraverat, amplius reperit, nec qui minus, reperit minus. 11 Et ad id ratio est clara, quia in singulis idem et totus Christus est non multiplicabilis in se, sicut in multis speculis multiplicatis imaginibus facies mea eadem permanet. Iuxta hoc praedicamentum pro conditione auditorum, ut videbitur, breviter aliquae quaestiones moveri possunt, praecipue secundum certa mirabilia eius, scilicet in motu.
Quaeritur namque, utrum ad motum hostiae movetur corpus Christi etiam in caelo exsistens. Respondet Richardus super IV. dist. X., quod corpus Christi licet in sacramento immobile sit localiter et per se loquendo, est tamen mobile per accidens, scilicet ad illius motum hostiae, sicut patet de anima, quae est immobilis localiter in corpore, sed movetur ad motum corporis. Et in hoc est valde mirabile, quod corpus idem, scilicet Domini Iesu simul movetur ad motum unius hostiae, et quiescit ad quietem alterius hostiae. Item quod movetur sursum et deorsum simul ad motum diversarum hostiarum, sed corpus Christi in caelo est ut in loco, et ibi potest moveri per se. Non oportet ergo, quod cum movetur sub sacramento per accidens, moveatur in caelo per se localiter et econverso, nec in his est contradictio, quia non est secundum idem hic motus et quies, sed secundum motum per se et accidens, sicut anima per accidens movetur moto bracchio vel pede, et quiescit in corde vel in capite vel in quiescente altera manu. Haec ex Richardo.
Item quaeritur, utrum Christus sub sacramento possit manum extendere vel levare et suum sacrum caput tangere. Respondetur secundum Richardum ubi supra, quod cum corpus Christi sit dimensionatum, potest manum levare et ducere ab una parte ad aliam sub sacramento, non tamen potest manum elongare adeo, quod extendat extra speciem panis, et iterum retrahere intra speciem ipsam, quia talis extensio includit distantiam, et sequeretur ibi localis motus, quod non convenit corpori Christi, ut est sub sacramento, ut patuit. Ad id exemplum: Anima non potest suum corpus exire vel excedere et iterato reconiungi, et sic moveri de corpore ad locum et redire, nisi hoc Deus faceret miraculose. O ergo mira Dei sapientia. (H)
Quintum mirabile iuxta praedicamentum actionis credendum est, quod hoc sacramentum in ipsis sumentibus vario modo operatur, ex quo dignis vita et indignis mors aeterna confertur. Unde canit Ecclesia:
Mors est malis, vita bonis,
vide paris sumptionis
quam sit dispar exitus.
Item circa hoc est etiam mirabile, quod ipsa species cum sit sine subiecto, potest efficere, quidquid possit materia panis et vini, scilicet satiare, nutrire et huiusmodi. Potest enim in magna quantitate inebriare, et quidquid posset ex materia panis vel vini per corruptionem generari, puta acetum fieri ex specie illa vini, licet enim istae species non sint in substantia, habent tamen virtutem substantiae quoad haec et similia. Et haec secundum Thomam dantur speciei miraculose, non quidem novo miraculo, sed ex vi miraculi prius facti in transsubstantiatione. Ad haec exemplum de manna, quod dignis erat delectabile iuxta omnis saporis suavitatem, indignis autem nauseam faciebat, et reservatum in diem alterum corruptioni erat obnoxium.
Sextum iuxta praedicamentum passionis credendum est, quod in hoc sacramento corpus Christi cum manducatur, non laeditur, nec laceratur, nec aliquid patitur, unde Augustinus de consecratione dist. II.: Invitat – inquit – Dominus servos suos, ut praeparet eis cibum seipsum, et quis audet manducare Dominum suum, et tamen ait: qui manducat me, vivet propter me, et quando manducatur, vita manducatur, nec occiditur, ut manducetur, sed manet integer totus in caelo, totus in corde tuo. Exemplum aquae III. Reg. XVI. 12, ubi oleum in lecytho et farina in hydria, de qua comedit Elias et mulier Sareptana cum filio, non sunt imminuta per tres annos et dimidium. Item cum vitrum atteritur vel cristallus, non frangitur nec laeditur lux solis. (I)
Septimum iuxta praedicamentum, ubi credendum est, quod corpus Christi unum numero simul in diversis et omnibus consecratis speciebus totus habetur. Sed quomodo hoc sit possibile, ut idem simul diversis locis habeatur? Hugo de Sancto Victore li. De sacramentis dicit, quod ideo in natura idem corpus in diversis locis esse non potest, quia Deus, naturae conditor talem corporibus dedit legem. Et quia quilibet legislator potest dispensare in lege, quam statuit, et oppositum ordinare. Ideo Deus potuit de suo corpore dispensationem facere pro fidelium utilitate, ut simul sit in pluribus locis. Exemplum de sono vel verbo, quod est simul in pluribus audientibus.
Octavum iuxta praedicamentum, quando quia credendum est, quod mox quando verba consecrationis complentur, Christi corpus conficitur, et quando species corrumpuntur, Christi corpus ibi desinit esse, nec amplius ibi continetur, ut communis est sententia doctorum super IV. Et hoc est mirabile, quod cum illae species sint sine subiecto, nec in corpore Christi, et tamen ad earum desitionem desinit ibi esse corpus Christi. (K)
Nonum mirabile iuxta praedicamentum situs, credendum est enim, quod idem Christus, qui manet in caelo, in ipso sacramento per tantam distantiam situatur tam miro modo, quod immediate numquam tangi possit, quantumcumque species penetrentur. Nam etiam cum masticantur species, corpus Christi dentibus non attingitur, nec atteritur secundum se, ut patet per Hieronymum de consecratione dist. II. „De hac quidam” etc. Et hoc probat Richardus super IV. dist. X., per hoc, quod in cena, quando praesente Christo discipuli hoc sacramentum manducaverunt, dolorem Christus nullum sensit ex hoc, cum tamen tunc erat in carne adhuc passibili. Et ponit exemplum, quod sicut angelus per essentiam aliquando praesens est loco, nec tamen a loco tangitur, nec aliquis homo essentiam eius potest tangere, quantumcumque penetret locum, sic et in hoc sacramento. Si autem hic quaeratur, ad quam partem hostiae situatur caput Christi vel pedes etc., respondet Richardus, quod non potest assignari, quia omnes partes Christi integraliter sunt sub qualibet parte hostiae. Sed ex quo unus et idem Christus est in una hostia habens ordinem partium in se, ad quamcumque partem vult, ad illam habet caput, et consequenter manus et pedes secundum propriam quantitatem et ordinem in se. Si etiam quaeratur, utrum versa hostia vertatur corpus Christi, respondet idem Richardus, quod numquam. Sicut exempli gratia videmus in speculo, quod verso speculo imago faciei non vertitur in eo. Sic etc.
Decimum iuxta praedicamentum habitus. Credendum est enim, quod Christus in hoc sacramento est in habitu luminis gloriae suae, quamvis non videatur, sed speciebus ipsis occultatur, ut dicit Magister in IV. dist. XII. O ergo magne, o mirabilis Deus, o Iesu benedicte, qui tam mirabiliter es in sacramento, miserere nostri propter tuum immensum amorem, quo nobis sic te donasti. O dulcissime Iesu, da nobis pro tali et tanto amore te redamare. (L)
Circa tertium principale de veritate indubia et per signa monstrata sufficiat brevius pro conclusione, quod benedictus Deus crebrius mira signa et multa pro huius sacramenti veritate ostendere est dignatus. Quae quidem enarrari non sufficiunt, per varia enim tempora multiplicantur saepius eius miracula. Nam et ego vidi his temporibus, scilicet anno Domini MCCCCLXXIX. hominem in Christo mihi conscientio se revelantem, quod persaepe Christum videre soleret in sacramento in specie crucifixi vel pietatis et similium, et ore ad os loqui, et ad quaecumque interrogata secreta spiritualia respondere, scilicet in dubiis casibus quid salubrius tenere oporteret. Cumque homo iste saepius petivisset ab eo de revelando die obitus sui, Christus de sacramento visibiliter apparens respondebat: „Non morieris – inquit – usque ad proxima quattuor tempora”, et sic illo tempore adveniente iterato ad futura quattuor tempora atque consequenter singulis annis, quoad vixit, certificabatur, quod non moreretur usque ad futura immediate quattuor tempora. Sed postea cum mori habuit, ipsum diem mortis sibi certitudinaliter praedixit, et sic factum est.
Et multa alia narrantur miracula, inter quae unum celeberrimum, quod narrat Anselmus li. de miraculis Beatae Virginis c. XXXV., quod sacerdos quidam de corpore et sanguine Christi dubitans Beatam Virginem quotidie exorabat in missa pro hac temptatione subvenire. Quodam Sabbato more solito celebrante missam de Beata Virgine ecce post consecrationem disparuit hostia ab altari, et vidit coram se Beatam Mariam in ulnis filium ut puerum tenentem et dicentem: „Ecce iste est Filius meus in hostia, quam sacrificas, modice fidei, quare dubitasti, nonne legisti, quia Filius meus dixit: Panis, quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita?13 Pluribusque similibus dictis pia mater tradidit ei Filium dicens: „Accipe hostiam tuam, et perfice missam.” Tunc accepit sacrum puerum, et posuit super corporale, et missam coepit prosequi. Cumque pervenisset, ut hostiam frangere deberet, ecce vidit statim ipsum puerum in speciem panis, ut prius erat reversum, et Beatam Virginem cum puero disparuisse, sicque missam complevit. Haec sufficiant. Sunt enim veritatis huius sacramenti innumera testimonia, sed prae omnibus sufficiat nobis verbum Christi, Filii Dei dicentis: Hoc est corpus meum etc. 14 O ergo fideles animae, veneremur hoc sacramentum ineffabile et tam multipliciter mirabile. Adoremus et deprecemur Dominum Iesum in ipso vere exsistentem, ut det gratiam et gloriam. Amen.



1 Ps 110,4,5
2 Ps 32,9; 148,5
3 Ioh 2,9
4 Editio: Marath
5 Recte: Ex 15,23-25
6 Gn 19,14-26
7 Ecl 8,3-4
8 Ex 4,2-3; 7,12
9 Ioh 6,56
10 Dn 3,50
11 Ex 16,18
12 III Rg 17,16
13 Ioh 6,52
14 Mt 26,26; Mc 14,22; Lc 22,19; I Cor 10,24

kedd, június 06, 2006

Beatus Pelbartus de Themeswar (1435-1504):
Sermo I. in festo Sanctissimae Trinitatis


(Pomerium de sanctis,
Pars aestivalis )

De Sancta Trinitate et eius, scilicet fidei necessitate et salubritate

Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum, plena est omnis terra gloria eius. Isa. VI.1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

In isto cantico angelico docemur, qualiter Deum credere et colere debeamus exemplo ipsorum Seraphim, qui sunt summi angeli, de quibus ibidem ait Isa.: Vidi – inquit – Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum,2 et Seraphim stabant subter illud,3 scilicet solium, et post pauca: clamabant – inquit – alter ad alterum, dicentes: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum4 etc. Primo nempe in hoc laudant et praedicant nobis credendam Sanctam Trinitatem, cum ter replicant dicentes: Sanctus, scilicet Pater, sanctus, scilicet Filius, sanctus, scilicet Spiritus Sanctus. Secundo glorificant in Deo essentiae unitatem, cum in singulari numero dicunt de his: Dominus Deus exercituum, videlicet angelicorum et omnium multitudinum creaturarum. Tertio laudant et glorificant divinae maiestatis bonitatem, quae relucet in omnibus creaturis. Ideo addunt dicentes: plena est omnis terra gloria eius, quia ut Augustinus ait: Omnia laudant Deum: caelestia, terrestria, angeli, homines, luminaria caeli, arbores terrae, flumina, maria, et quidquid Deus creavit in caelo et in terra, omnia laudant Deum, praeter vitia. Solus ergo peccator homo est, qui non laudat Deum et Sanctam Trinitatem. Ideo, carissimi, ut digni simus cum angelis laudare Deum, agamus poenitentiam de peccatis. Sicque cantemus cum angelis ad Dei gloriam et dicamus: Sanctus, sanctus, sanctus Dominus Deus exercituum etc. Iuxta quae verba tria mysteria hic notemus de Sancta Trinitate:
· Primum dicitur sanctae et debitae fidelitatis
· Secundum dicitur sanctae et necessariae credulitatis
· Tertium dicitur sanctae et securae salubritatis (B)
Circa primum mysterium quaeri potest, quali fidelitate obligatur homo Christianus et debeat se habere erga Sanctissimam Trinitatem. Ad quod respondetur per conclusionem, quod omnis Christianus obligatur Sanctae Trinitati praecipue fideli cultu quadruplici, ut elicitur ex verbis praedicti cantus angelici:
· Primo reverentiali timore
· Secundo oboedientiali honore
· Tertio cordiali amore
· Quarto fideli confessione
Primo reverentiali timore,
5 ex eo quod laudant Dominum Deum Sabaoth, id est virtutum vel exercituum, in quo docemur, quia beatam Trinitatem debemus summo timore revereri, ne offendamus per peccata, et ad id obligamur. Unde Deut. X.: Quid Dominus Deus tuus petit a te, nisi ut timeas Dominum Deum tuum, et ambules in viis eius etc.6 Item Malach. I.: Si ego Dominus, ubi est timor meus, dicit Dominus exercituum.7 Orosius super Cantica: Timor Dei est veneratio Dei, qua reveretur homo non ad placitum Dei omnia, quae debebat implevisse. Sic ergo Christianus debet timere Deum et revereri, poenitendo de hoc, quod non implevit promissa in baptismo fidei Trinitatis, scilicet abrenunciare Satanae et omnibus operibus et pompis eius, de consecratione dist. IV. „Prima igitur”, et XVI. q. I. „Sunt quaedam”. Ad id Honorius Solitarius super Ps. refert, quod quidam clericus ignarus non sciens bene implere horas canonicas, ut tenebatur, solebat maxima reverentia in fine psalmorum dicere in laudem Trinitatis: „Gloria Patri et Filio etc.” Cumque mortuus esset, cuidam sibi noto apparuit, qui eum quaesivit, quomodo se haberet propter defectus in horis. Respondit, quod dimissum est per reverentiam „Gloria Patri et etc.” honorando Trinitatem.
Secundo obligamur beatae Trinitati oboedientiali honore tamquam Deo summo Domino videlicet omnium. Ideo laudando angeli dicunt: Sanctus Dominus Deus etc. Augustinus li. II. Confessionum et dist. VIII. „Quae”: Generale – inquit – pactum est societatis humanae obtemperare regibus suis, qua nec magis Deo, regnatori universae creaturae serviendum est. Sicut enim in potestatibus humanae societatis maior minori praeponitur ad oboediendum, ita de omnibus. Haec ille. 8Super omnia ergo tenemur oboedire praeceptis Decalogi, quae Sancta Trinitas praecepit. Exod. XX. dicit: Ego sum Dominus Deus tuus, qui eduxi te de terra Aegypti. Non habebis deos alienos coram me etc.9 Cum enim dicitur: ego, notatur essentiae unitas, cum dicitur: Dominus, signatur Deus Pater, cum additur: tuus, signatur Filius Dei, qui est noster per carnis assumptionem, et cum additur Deus, signatur Spiritus Sanctus, quia secundum quod dicit Hugutio et Catholicon, dicitur ’deus’ a ’do, das’, vel a ’diligo, diligis’, eo quod dat se et omnia commoda creaturis, et diligit omnia, quae fecit, Sap. XI.10 Et hoc competit Spiritui Sancto, qui est donum Dei, et qui diligit omnia, inquantum Spiritui Sancto attribuitur amor. Sic ergo patet, quod Sanctae Trinitati obligamur oboedire in praeceptis. Ideo Salvator Matt. XIX. ait: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.11
Tertio obligamur cordiali amore. Matth. XXII.: Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo etc. 12 Quibus verbis Sancta Trinitas insinuatur. Diliges – inquit – Dominum, scilicet Deum Patrem, subdit: Deum tuum, scilicet Filium eius, Iesum, qui est tuus per humanae naturae assumptionem. Et subdit: ex toto corde et anima etc., ubi Spiritus Sanctus habitat et desiderium Dei inflammat. Rom. V.: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum Sanctum, qui datus est nobis.13 Unde Glossa Phil. III.: Vita boni Christiani desiderium est Dei, scilicet Sanctae Trinitatis, quam quando desideras, nondum vides, sed desiderando capax efficieris, ut cum venerit, quod videas, implearis. Haec Glossa. Idcirco beati angeli proclamant sanctum Deum Patrem, sanctum Filium, et sanctum Spiritum, ut insinuent nobis sanctum eius amorem pro bonitate sanctitatis suae ac desiderabilitatem. Omnia enim bonum appetunt, III. Ethicorum et III. Topicorum. Proinde Sancta Ecclesia consuevit hunc hymnum angelicum cantare circa tempus consecrationis corporis Christi et sanguinis eius, ut pro tanto beneficio, scilicet Eucharistiae accendamur in amore Sanctae Trinitatis, quo sanctificati admittamur et digni reddamur cum angelis videre et laudare Deum in caelis, quem in Eucharistia videmus sacramentaliter. Gregorius in praefatione: Per quem, scilicet Christum, maiestatem tuam laudant angeli, adorant dominationes etc. Cum quibus et nostras voces, ut admitti iubeas, deprecamur supplicantes confessionem dicentes: Sanctus, sanctus etc. (C)
Quarto obligamur fideli confessione. Unde Athanasius in Symbolo: Quicumque vult salvus esse, ante omnia opus est, ut teneat catholicam fidem etc. Fides autem catholica haec est, ut unum Deum in trinitate et trinitatem in unitate veneremur. Et hoc angeli insinuent, videlicet trinitatem personarum in unitate essentiae, ut dictum est. Sed hic quaeritur, utrum omnis Christianus teneatur expresse vel explicata fide credere mysterium Sanctae Trinitatis, an sufficit credere tantummodo implicite. Respondetur secundum Thomam II. II. q. II. ar. VIII., quod quilibet catholicus, saltem per modum cuique non negligenti possibilem, obligatur credere vel scire mysterium Trinitatis explicite. Bonaventura quoque et concordans Richardus super III. dist. XXV. dicunt, quod sub necessitate salutis tenentur etiam simplices ad illos articulos fidei explicite credendos, quos eis manifestat non tantum praedicatio, sed etiam Ecclesiactica consuetudo, ut est de unitate deitatis et trinitate personarum, quam ex significatione noscere possunt, cum dicunt: ’In nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti’. Ex praedictis praecipue sancti Thomae dictis infert Nicolaus de Ausmo in sua Quadriga certa puncta. Primum, quod Christiano non sufficit dicere: ’Credo in Sanctam Trinitatem’, quia hoc non est explicite confiteri vel scire, haec enim sunt verba valde confusa, et nullum intellectum praebentia, cum trinitas possit referri ad plura, et potest in hoc error esse. Secundum punctum, quod non sufficit etiam, si dicat: ’Credo in tres personas Sanctae Trinitatis’, eadem ratione praedicta. Nam posset in hoc error esse, quod crederet tres deos, vel tres quasi facies in uno homine, sicuti plerique monstruose depingunt sic Trinitatem, quod est erroneum. Tertium punctum, quod nec sufficit dicere: ’Credo in Patrem et Filium et Spiritum Sanctum’, quia in hoc error potest esse apud indoctos secundum humanam rationem, extimando Patrem antiquiorem et Filium iuniorem. Tenetur ergo omnis Christianus secundum catholicae Ecclesiae veritatem credere et operam dare ad intelligendum mysterium Trinitatis in unitate divinae essentiae secundum suas proprietates distinctivas, quae a quolibet non negligente possunt faciliter sciri, ut patebit *II. articulo**pa 001.F*. Unde quidam, qui dicunt se nolle quidquam scire vel curare de Sancta Trinitate, sed tantummodo credere implicite vel in genere, sicut credit Ecclesia, tales in periculo sunt erroris et negligunt salutem. Errare autem vel dubitare circa ea, quae sunt fidei, damnationis est, extra de haereticis c. I. Et talis negligentia addiscendi est ad iniuriam Dei. Unde Gregorius in Moralibus, et habetur dist. XXXVIII. „Si iuxta”: Qui ea – inquit –, quae Dei sunt, sapiunt, a Domino sapiuntur, et qui ea nesciunt, a Domino nesciuntur, Paulo attestante, qui ait: Si quis ignorat, ignorabitur. Haec ille. O ergo Christiane, addisce fidem Sanctae Trinitatis, ut salveris in ea. (D)

Circa secundum ergo mysterium de sancta et necessaria credulitate Trinitatis notandum pro documento conclusionis, quod quattuor sunt praecipua nimisque credibilia praecelsae Trinitatis mysteria, quae usque ad mortem tenere debet fidelis anima firma fide catholica:
· Primum dicitur divinae essentiae unitas
· Secundum dicitur divinarum personarum trinitas
· Tertium dicitur distinctiva earum proprietas
· Quartum dicitur earundem personarum aequalitas
Primum est essentiae unitas. Unde inconcussa fide credendum est, quod Sancta Trinitas, scilicet Pater, Filius et Spiritus Sanctus est unicus Deus et Dominus, non plures dii, immo impossibile est eas personas esse plures deos, cum divinam naturam impossibile est plurificari. Unde Boethius li. de uno et unitate: Necesse est – inquit – summe bonum esse summe unum, immo si dici libeat, unissimus est. Et patet ratio, quia quidquid per superabundantiam dicitur, uni soli convenit, VII. Topicorum secundum Philosophum, ergo si ponerentur plura bona summa, unum destrueretur ab altero. Nam si unum non habet omnem bonitatem, quam habet alterum, non esset summum, cum excederetur ab altero. Si autem haberet, sequeretur, quod illud bonum alterum non esset summum, cum possidetur ab altero. Haec Aureolus. Unde ipsa ratio convincit non posse esse plures deos, de hoc alibi latius. Ad id autem est expressa auctoritas tam Scripturae, Deut. VI.: Audi, Israel, Dominus Deus tuus unus est
14 quam Ecclesiae, nam Athanasius in Symbolo Ecclesiae dicit: Deus Pater, Deus Filius, Deus Spiritus Sanctus, et tamen non tres dii, sed unus est Deus. Dominus Pater, Dominus Filius, Dominus Spiritus Sanctus, et tamen non tres domini, sed unus est Dominus. Quia sicut unamquamque personam Deum ac Dominum confiteri Christiana veritate compellimur, ita tres deos ac dominos dicere catholica religione prohibemur. Item extra de summa Trinitate et fide catholica c. I.: Firmiter credimus et simpliciter confitemur, quod unus solus est verus Deus aeternus, immensus, incommutabilis, omnipotens, ineffabilis, Pater et Filius et Spiritus Sanctus.
Secundum est credendum scilicet divinarum personarum Trinitas. Credere enim debemus, quod ille unus Deus, qui fecit caelum et terram, sic in tribus personis. Unde secundum Augustinum: Si quaeratur a te, o Christiane, quis creavit omnia, respondere debes: Deus. Et si quaeratur, quis est Deus, respondere debes: Pater et Filius et Spiritus Sanctus. (E)
Sed iuxta hoc pro intellectu clariori personarum quaeritur: Utrum vere conveniat Deo, ut nominetur nomine personae, et quid sit persona in divinis. Respondendo nota secundum Scotum super I. dist. XXIII. q. „Unica”, quod magis acceptanda est diffinitio personae, quam ponit Richardus de Sancto Victore IV. de Trinitate c. XXII. dicens: Persona est intellectualis naturae incommunicabilis exsistentia. Nam et hoc patet ex eius etymologia secundum Bonaventuram, quia persona – inquit – dicitur quasi ’per se una’. Per se autem unum proprie dicitur, quod est omnino distinctum ab aliis, et in se indistinctum. Unde sicut homines particulares distincti sunt suis propriis qualitatibus, ita Pater et Filius et Spiritus Sanctus suis propriis notionibus.
Ex dictis ergo accipe quattuor documenta pro simplici populo. Primum est, quod nomen personae non convenit nisi intellectuali naturae, quae est triplex, scilicet humana, angelica et divina. Per hoc enim quod dicitur intellectuali, excluduntur omnia irrationalia. Et per hoc, quod dicitur naturae, quae notat quandam totalitatem, excluduntur partes hominis, ut manus, pes, caput, etc., quae non dicuntur personae. Similiter excluditur et anima hominis, quae etiam separata non dicitur persona, eo quod est pars hominis, et perfectio corporis naturalem habens ad ipsum inclinationem, ut haec probat Scotus. Quamvis autem Magister Sententiarum dicat, quod anima separata est persona, haec tamen opinio a modernis non tenetur. Secundum documentum, quod in divinis non accipitur persona pro facie humana, secundum quod vulgares accipiunt depingentes Sanctam Trinitatem cum tribus faciebus, quod est erroneum, ut supra patuit. Sed omne, quod subsistit in natura intellectuali, apud nos persona dicitur, et apud Graecos hypostasis. Tertium documentum, quod persona in divinis non accipitur secundum communem appellationem pro aliqua una re distincta essentialiter ab alia, ita quod putares sic esse tres personas in divinis, id est tres res essentialiter distinctas, sicut Petrus et Paulus et Iohannes essentialiter distinguuntur. Sed ibi sunt tres personae distinctae proprietatibus suis in unitate essentiae divinae. Persona ergo in divinis accipitur pro aliquo per se sonante, id est significante, non distinctum substantia, sed tantum distinctum proprietate. Ideo Richardus IV. de Trinitate dicit c. XIV.: Personarum – inquit – discretio in divinis est secundum solam originem. In angelis autem secundum solam qualitatem, quia in eis non est propagatio. In hominibus vero secundum qualitatem et originem. Quartum documentum, quod in Deo vere et realiter sunt tres personae secundum Scotum, patet, quia in Deo realiter et in re ex natura rei sine omni etiam operatione intellectus est natura intellectualis et incommunicabilis, scilicet cum proprietate entitas in Patre, similiter in Filio et in Spiritu Sancto, ergo in Deo est persona vere. Ad hoc accipe exempla. Anima humana cum sit unica, verissime et realiter habet tres potentias, scilicet memoriam, intellectum et voluntatem, quae sunt unica anima essentialiter, sed distinguuntur secundum proprietates, quia proprietas memoriae est recordari, intellectus intelligere, voluntatis eligere. Ex memoria nascitur intelligentia, et ex utroque voluntas. Item in igne unico est flamma, splendor et calor, ex flamma procedit splendor, ex utroque calor. Haec causa brevitatis sufficiant. (F)

Tertium credendum in Trinitate est distinctiva personarum proprietas. Ex quo enim dictum est, quod istae tres personae non distinguuntur secundum essentiam, sed tantum secundum proprietates personales, idcirco opus est hoc fideli Christiano intelligere ad credendum, qualibus proprietatibus ipsae divinae personae distinguantur. Et ad hoc secundum fidem catholicam nota tres proprietates ex Symbolo Athanasii dicentis sic: Pater a nullo est factus, nec creatus, nec genitus. Filius a Patre solo [est,] non factus, nec creatus, sed genitus. Spiritus Sanctus a Patre et Filio non factus, nec creatus, nec genitus, sed procedens. Primo ergo credendum est, quod Pater a nullo est, sed ipse generat Filium sibi substantialem, non carnaliter, sed spiritualiter, sicut lumen de lumine, Deum verum de Deo vero, ut canit Ecclesia in Symbolo. Secundo credendum est, quod solus Filius a Deo Patre gignitur ab aeterno. Unde Ps. teste: Deus Pater dicit Filio: Ex utero – hoc est: de substantia divina – ante Luciferum – id est ante creationem stellarum – genui te.
15 Sicut exempli gratia: Sol producit radium, et haec productio quaedam generatio est, et tamen una est Solis et radiorum substantia. Et si Sol fuisset ab aeterno, semper radium genuisset. Sic in proposito. Tertio de Spiritu Sancto credendum est, quod procedit a Patre simul et Filio, qui cum Patre et Filio simul adoratur, ut canit Ecclesia. (G)
Quaeritur, quomodo differt processio Spiritus Sancti a generatione Filii in Deo. Cum enim Spiritus Sanctus de substantia Patris procedit, cur ergo Spiritus Sanctus non dicitur filius Patris. Respondetur secundum doctores super I. dist. XIII., praecipue Bonaventuram et Aureolum, quod differentia est, quia processio geniturae Filii est per modum fecunditatis naturae intellectualis, sicut verbum vel sapientia generatur in concipiente seipsum. In qua genitura transfertur similitudo vel imago Patris ad Filium. Unde Ioh. I.: In principio, id est Deo Patre erat verbum,
16 id est Filius, etc. Sed processio Spiritus Sancti est per modum voluntatis vel amoris, quo Pater amat Filium et Filius amat Patrem, unde ab utroque procedit, nec in hoc est translatio imaginis. Exempli gratia: Petrus generat Paulum, et transfert imaginem suam in genitum Paulum. Sic Dei Filius dicitur imago Dei Patris, ut patet Col. II. Item a Petro procedit amor in Paulum et econverso, sed haec imaginis translatio non fit in amorem. Sic aliquo modo in proposito.
Quartum, quod est credendum in Trinitate, dicitur aequalitas personarum, quia ibi est summa aequalitas virtutis secundum sapientiam, potentiam, bonitatem, immensitatis aeternitatem, sicut et una divinitas. Unde Athanasius in Symbolo: Alia est persona Patris, alia Filii, alia Spiritus Sancti. Sed una est divinitas, aequalis gloria, coaeterna maiestas. Qualis Pater, scilicet in bonitate et virtute, talis Filius, talis Spiritus Sanctus. Increatus Pater, increatus Filius, increatus Spiritus Sanctus. Immensus Pater, Filius et Spiritus Sanctus. Aeternus Pater etc. Omnipotens Pater etc. Deus Pater etc. Non est ergo in statu salutis, qui credit, quod Pater sit maior Deus. O ergo Christiana anima, hanc fidem sanctissimam observa, et Deum tuum cognosce, scilicet Sanctam Trinitatem. Ipse est, qui te fecit, ipsius in nomine baptizatus es etc. (H)
Circa tertium principale de sancta et secura salubritate fidei Beatae Trinitatis quaeritur breviter: Unde potest homo habere firmam securitatem salutis in fide Trinitatis? Ratio quaestionis, quia omnis mens deficit ab eius intellectu, quomodo unus et simplicissimus Deus possit esse trinus. Super omnia etiam hoc Christianis Iudaei et infideles quique impingunt, quod tam incomprehensibile et super omnem rationem possibile de Deo credunt. Sed ad haec respondetur, quod securissima et verissima ac salvifica indubitanter probatur fides Trinitatis, praecipue ex quattuor, propter quae merito debet gaudere Christianus pro salubritate huius fidei. Primo ex divina revelatione, quia hanc fidem Trinitatis divinae Deus ipse revelavit et demandavit, qui est summa veritas, et per consequens nec falli, nec fallere potest, ut communis est conceptio. Unde Damascenus li. I. c. II.: Nemo novit Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare, dicente Salvatore Matt. XI.
17 Post illam ergo Beatam Trinitatem nullus umquam novit Deum, nisi cui ipse revelavit. Ideo credendum est Deo de seipso, qui se solus ipse bene novit. Secure ergo nos committimus bonitati divinae et eius infallibili veritati, quae ait Matth. VI. apostolis: Euntes docete omnes gentes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti.18Secundo ex Scripturae attestatione. Nam Augustinus li. De Trinitate, ut allegatur de consecratione dist. III. c. ultimo dicit: Omnes divinorum librorum veterum et novorum catholici tractatores hoc intenderunt secundum Scripturas docere, quod Pater et Filius et Spiritus Sanctus unius eiusdemque substantiae inseparabili aequalitate divinam servant unitatem. Magister etiam in I. Sententiarum dist. II. c. „Nunc vero” ostendit, scilicet Trinitatem tam ex Veteri Testamento per illud Moysi Gen. I.: In principio creavit Deus caelum et terram, per Deum significans Patrem, per principium Filium, et de Spiritu Sancto infra subditur ibidem, quod Spiritus Domini ferebatur super aquas. Item per illud Ps.: Verbo Domini caeli firmati sunt, et Spiritu oris eius etc.;19 quam etiam ex Novo Testamento clarissimae sunt auctoritates, ut supra etiam patuit, de quibus prosequi hic longum foret, idcirco in alio sermone de illis dicemus. (I)
Tertio ex creaturarum repraesentatione. Cum enim Deus sit causa omnis creaturae efficiens finalis et exemplaris, omnem ergo creaturam fecit sic, ut repraesentet vestigium suae divinae Trinitatis, ut sicut dicitur Rom. I.: Invisibilia Dei a creatura mundi per ea, quae facta sunt, intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque virtus eius, id est potentia et divinitas, ut sint inexcusabiles,
20 scilicet homines. Sed quia videmus in omnibus creaturis relucere vestigium Trinitatis, ut patet per Magistrum, ubi supra dist. III., ubi allegat Ambrosium dicentem sic: Ut Deus, qui natura invisibilis est, etiam a visibilibus possit sciri, opus fecit, quod opificem visibilitate sui manifestavit, ut per certum incertum posset sciri, et ille Deus omnium esse crederetur, qui hoc fecit. Haec ibi. Patent haec in exemplo. Primo in mundo universali est magnitudo creaturarum, in qua potentia Patris. Est etiam ordo, quia aliqua sunt superiora, aliqua media, aliqua inferiora, in quo sapientia Filii. Et praeterea est pulchritudo ornatus, in quo bonitas Spiritus Sancti relucet. Item in corporibus sunt tres dimensiones: longitudo, latitudo et profunditas. Ex longitudine diffusa consurgit latitudo, et ex utroque profunditas secundum Philosophum. Item in quolibet mundi individuo invenies unitatem, speciem et virtutem utilitatis. Item in caelestibus tres hierarchias angelorum, et in qualibet tres ordines. Item in humana anima ad imaginem Dei facta patuit supra Trinitatis vestigium. Sufficiant haec. Praeterea Philosophus I. Caeli dicit: Omnia super tria ponimus, in hoc – inquit – numero adhibuimus magnificare unum Deum eminentem, et Patrem eorum, quae sunt. Quarto ex miraculorum confirmatione. Nam omnia miracula per apostolos et alios in fide Christi facta hanc fidem firmaverunt, scilicet in mortuorum suscitatione et aliis. Pro aedificatione tamen sufficiat narrari, quod legitur de sancto Nicolao episcopo, qui dicitur fuisse in concilio Nicaeno, scilicet ubi editum est Symbolum, ubi cum Arius disputando contra fidem Trinitatis insultaret, Nicolaus arripiens manu laterem ait: „Cur tibi haeretice videtur impossibile in Creatore, quod suo modo est in creatura? Ecce vide trinam rem in hoc uno latere!” Tunc manu tangens laterem statim ignis, quo fuerat decoctus, videntibus cunctis ascendit, aqua defluxit, terra in manu remansit. Adoremus ergo, carissimi, Sanctam Trinitatem et laudemus, ut det gratiam et gloriam.


1 Is 6,3
2 Is 6,1
3 Is 6,2
4 Is 6,3
5 Editio: amore
6 Dt 10,12
7 Mal 1,6
8 Aug. Confess. 3,8: Cum autem deus aliquid contra morem aut pactum quorumlibet iubet, etsi numquam ibi factum est, faciendum est; et si omissum, instaurandum; et si institutum non erat, instituendum est. Si enim regi licet in civitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque ante illum quisquam nec ipse umquam iusserat, et non contra societatem civitatis eius obtemperatur, immo contra societatem non obtemperatur – generale quippe pactum est societatis humanae oboedire regibus suis – quanto magis deo regnatori universae creaturae suae ad ea, quae iusserit, sine dubitatione serviendum est! Sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita deus omnibus.

Cf.: Gratianus: Decretum. Cum apparatu Johannis Teutonici et additionibus Bartholomaei Brixiensis. Bibl. nat. Inc. 147.:
„Distinctio VIII.
Differt autem ius naturale a consuetudine et constitutione, nam iure naturali omnia sunt communia omnibus, quod non solum inter eos servatur creditur, de quibus legitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una etc., verum etiam ex praecedenti tempore a philosophis traditum invenitur, unde apud Platonem illa civitas iustissime ordinata traditur, in qua quisque proprios nescit affectus. Iure ergo consuetudinis vel constitutionis hoc meum est, illud vero alterius.
Unde Augustinus ait supra Iohannem: Iure divino omnia sunt communia omnibus, iure vero constitutionis hoc meum, illud vero alterius est.
Quo iure defendis villas Ecclesiae …
Dignitate vero ius naturale similiter praevalet consuetudini et constitutioni, quaecumque enim vel moribus recepta sunt vel scripturis comprehensa, si naturali iuri fuerint adversa, vana et irrita habenda sunt.
Unde Augustinus ait in li. Confessionum II.: Adversus naturale ius nulli quicque agere licet. Quae
contra mores hominum sunt flagitia, pro morum diversitate sunt vitanda, ut pactum inter se gentis aut civitatis consuetudine vel lege firmatum civis aut peregrini libidine violetur, turpis est enim omnis pars universo suo non congruens. Cum autem Deus aliquid contra pactum quorumlibet iubet fieri, et si ibi numquam factum est, tamen faciendum est, etsi omissum est, restaurandum est, etsi statutum non erat, instituendum est. Scilicet enim regi licet in civitate, cui regnat, iubere aliquid, quod neque autem ipsum quisquam, nec ipse umquam iusserat, etsi non est contra societatem civitatis eius, obtemperatur ei, immo contra societatem fit, si ei non obtemperetur, generale quippe pactum est societatis humanae obtemperare regibus suis, quanto magis Deo regnatori universae creaturae suae ad ea, quae iusserat, sine dubitatione serviendum est, sicut enim in potestatibus societatis humanae maior potestas minori ad oboediendum praeponitur, ita Deus omnibus.”

9 Ex 20,2-3
10 Cf. Sap 11,25: Diligis enim omnia, quae sunt.
11 Mt 19,17
12 Mt 22,37, cf. Dt 6,5 (etc.)
13 Rm 5,5
14 Dt 6,4
15 Ps 109,3
16 Ioh 1,1
17 Mt 11,27
18 Mt 28,19
19 Ps 32,6
20 Rm 1,20