"Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen." (Ps. 35,9-10)

vasárnap, november 19, 2006

Árpád-házi Szt. Erzsébet születésének 800. évfordulójára

Pelbartus de Themeswar:
Pomerium de sanctis,
Pars aestivalis

Sermo XCVI.

Sequitur de sancta Elisabeth
Sermo primus cum legenda

Mulier gratiosa inveniet gloriam. (A)

Haec verba scribuntur Proverb. XI.,
1 et inter sanctas ceteras mulieres convenienter dicuntur de sancta Elisabeth, quae in vita fuit multum gratiosa, immo plena gratia Dei, et nunc in caelo regnat gloriosissima, cuius exemplo et nos docemur per verba praeaccepti thematis, quod si volumus invenire caelestem gloriam, quam per peccatum perdidimus in primis parentibus, debemus diligenter quaerere in gratia Dei vivendo. Nam videmus, quod ad inveniendam rem perditam necessarium est primo, ut sollicite requiratur. Secundo ut per lumen aliquod quaeratur, quia lumen est medium videndi per Philosophum II. De anima, et per consequens inveniendi rem perditam, quae in tenebris minime videretur. Ad propositum: gloria caelestis est quasi quidam thesaurus pretiosissimus et dragma perdita, secundum quod in figura Christus Lucae XV. dicit, ideo omni cum sollicitudine est requirenda mediante lumine gratiae. Unde dicit, quod mulier habens dragmas decem si perdiderit unam, accendit lucernam, et quaerit diligenter, donec inveniat. 2 Lumen mediante quo debeat quaeri, est lumen gratiae Spiritus Sancti, sine quo non videbitur lumen gloriae. Unde Ps.: In lumine tuo – id est tuae gratiae – videbimus lumen – scilicet gloriae. 3 Sic quaesivit beata Elisabeth, scilicet in lumine gratiae, et sic invenit gloriam. Merito ergo haec verba de ea accipiuntur pro sermone. Iuxta quae tria mysteria notabimus, secundum quod de his tribus commendatur beata Elisabeth in eisdem.
· Primo de divinali gratiositate, cum dicitur: Mulier gratiosa
· Secundo de meriti fructuositate, cum dicitur: Inveniet, scilicet meritis quaerens
· Tertio de praemii gloriositate, cum addicitur: Gloriam, scilicet caelestem (B)
Circa primum de gratiositate divina quaeritur, unde vel ex qualibus effectibus probari valet, quod sit Deo gratiosa anima fidelis quaelibet, sicut et beata Elisabeth. Ad quod respondetur secundum doctores et Scripturas, quod hoc probari et agnosci valet praecipue per quattuor clariores effectus gratiae vel signa, quos facit in anima, in qua est. In quibus sancta Elisabeth a pueritia fuit multum privilegiata.
Primus effectus abominatio offensionis, quia gratia et peccatum vel culpa sunt contraria. Contrariorum autem natura est, ut unum expellat reliquum per Philosophum II. periher. Sicut ergo calor expellit frigiditatem, sanitas aegritudinem, vita mortem, sic gratia omne mortale peccatum. Unde Bernardus: Angustum est cor humanum, non possunt simul in eo cohabitare Deus et diabolus. Et Gregorius: Non potest in nobis habitare Deus et gratia eius, quamdiu peccati desideriis deservimus. Item Anselmus in orationibus: O quam amara res et mala est peccatum, quam faciles habet actus et difficiles exitus ac interminabiles cruciatus. Propterea merito peccatum assimilatur veneno mortifero, quod quidem facilem habet introitum in gustu. Quia Constantinus li. VI. Medicinalium dicit, quod venenum dum bibitur, dulce extimatur, eo quod inficit linguam, ut non discernat inter dulce et amarum, quamvis in se amarum sit, ita ut linguam scindat. Sed postquam sumptum fuerit, tunc amarissimum iudicatur, et tandem si citius curari negligitur, mortem incurabilem operatur. Sic est de peccato. Unde homo gratiosus quasi a facie colubri fugit et horret peccatum, plus quam omnem mortem corporalem. (C)

Nimirum gratiosi homines in corde saepius versare solent hanc quaestionem, scilicet quid est in toto mundo super omnia amarum et pessimum, et propterea summopere cavendum. Ad quod licet Philosophus III. Ethicorum dicat, quod terribilissimum omnium est mors, quia loquitur ut paganus tantum de corporalibus. Sed gratiosae animae respondent cum Ps., quod bonorum et sanctorum mors pretiosa in conspectu Domini,
4 sed tantummodo mors peccatorum pessima, 5 et super hoc est cruciatus Inferni, sed adhuc super utrumque est peccatum, iuxta illud Ecci. XXVIII.: Mors illius – id est peccati mors – nequissima, et utilis potius Infernus, quam illa. 6 Lyra: id est minus mala est gehennae poena, quo ad cruciatu tantum loquendo, quam peccatum mortale. Malum enim peccati mortalis est privatio boni divini, quod est infinitum bonum. Poena autem Inferni est privatio boni creati, ergo minus habet de ratione mali. Adverte haec, o homo, ut caveas tibi et accedas ad adquirendum Dei gratiam, ne pereas! Beata Elisabeth magnum privilegium gratiae habuit, quia cum esset filia regis Hungariae, a pueritia cum adhuc esset quinquennis, Christo servire coepit, et omnia mundana ac vitia horrere et cavere et semper cavisse legitur, ut dicatur numquam culpam de delectationi subiacuisse etiam in aetate adulta, ergo dicitur mulier gratiosa.
Secundus effectus est poenitentia verae humiliationis. Nam ubi Dei gratia advenit, ad poenitentiam veram humiliat et Dei servitutem. Unde Dominus Esa. LXVI. dicit: Ad quem respiciam – scilicet dando gratiam –, nisi ad contritum spiritum et trementem sermones meos. 7 Chrysostomus: Vera poenitentia, scilicet quam operatur Dei gratiam, est auro rutilantior et cunctis thesauris melior. Item Hieronymus super Mat.: Humilitas est meritum gratiarum, custos virtutum. Nil enim est, quod ita gratum facit Deo et hominibus, quam si vitae merito magni, sed infimi nobis humilitate videamur, ideo quando homo se humiliat ad poenitentiam, scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem. Hoc clarum argumentum est gratiae divinae. (D)
Unde si quaeras, de quo possit homo summe confidere, quod sit in gratia Dei et meritis, et quod non cadat, respondet Bernardus dicens: Insanus est, quicumque in aliis vitae meritis, quam in sola humilitate confidit. Exempli gratia: Quis est homo, qui non potest cadere corporaliter, nisi qui iacet in imo? Qui enim stat, aut ambulat, aut etiam qui sedet, cadere potest. Sed iacens non habet, quo cadat, cum iacet in terra infima. Sic in proposito de humilitate, beata Elisabeth privilegium habuit maximae humilitatis, quia cum esset regis illustrissimi filia, regalibus nutrita deliciis, omnes fastus et pompam saeculi coepit in puerili aetate contemnere, et tandem se mancipavit servitiis leprosorum et infirmorum in hospitali.
Tertius effectus est contemptus mundanae vanitatis. Ideo Gregorius super Ezech. dicit: Dulce est esse in humanis rebus, sed ei tantummodo, qui spiritualia non gustavit. Gustato autem spiritu desipit omnis caro. Unde Apostolus Phil. III. dicebat: Omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucri faciam.
8 Item Varro in sententiis: Cuncta postponat, qui lumen beatitudinis aeternae consequi adoptat. Item Augustinus super Ps. XXVI.: Nihil dulce est praeter Deum (scilicet animae in gratia exsistenti). Ideo quicquid mihi – inquit – Deus dare vult praeter se, auferat totum, et det mihi se. Haec ille. Beata Elisabeth in hoc effectu gratiae fuit multum privilegiata, quia a pueritia contempsit semper omnia mundana. Nam cum esset quinquennis, ludos spernebat, et successus mundi prosperos fugiebat. Sed cum cogeretur a puellis ludere, spem in Deo totam ponebat, et quae lucrabatur, pauperibus erogabat inducens eas, ut saepe Orationem Dominicam et Ava Maria orarent. Et in ludis ac in choris cum unum circuitum coacta cum ceteris peregisset: „Sufficiat, iam reliquum propter Deum dimitto.” Vestimentorum etiam lascivos usus semper abhorruit et honestatem amavit.
Quartus [effectus] est diligentia devotionis et arduae operationis. Nam ut Gregorius homilia XXIII. dicit: Amor Dei, scilicet gratuitus, non est ociosus, operatur enim magna, si est, si vero operari renuit, amor non est, probatio ergo dilectionis est exhibitio operis. Haec ille. Proinde Prosper de poenitentia dist. II. § „Charitas est” dicit, quod dilectio Dei, scilicet gratuita ubicumque fuerit, facit peccato resistere, bonis operibus abundare, saeculi blandimenta contemnere, et omnia, quae humanae fragilitati sunt difficilia, perficere. Haec ibi, quibus tanguntur dicti quattuor effectus.
Nota, quod pro themate potest etiam poni illud Proverb. ultimo: Fortitudo et decor indumentum eius – scilicet feminae –, et ridebit in die novissimo. 9 In quibus commendatur de fortitudine, scilicet boni operis. Secundo de decore gratiae sanctitatis. Tertio de gaudio felicis consummationis, ut patet. Et secundum haec prosequere. (E)
Beata Elisabeth in hoc magnum privilegium habuit devotionis, scilicet ardentis, et operationis. A pueritia enim supra naturam Deus sibi dedit puerilia contemnere et obsequio divino se devotius mancipare et studiis bonis assuescere. Nam a quinquennio coepit in ecclesia orandi gratia tam sedula permanere, ut sodales vel ancillae vix eam avellere possent. Saepe etiam cum eam observarent, aliquam de illis causa ludi versus capellam insequebatur, ut ex hoc intrandi ecclesiam opportunitatem captaret. Saepe psalterium coram se expandebat, cum litteras nesciret, ut legere se fingeret, ne impediretur occupata. Item ex devotione dulcia oscula parieti figebat, ac si Christi vulnera oscularetur. Beatam Virginem et sanctum Iohannem evangelistam in suos custodes castitatisque patronos elegit, quorum nomine petentibus nil negabat. Certum quoque numerum orationum sibi indixerat, quem si quandoque occupatione aliqua praeventa perficere non poterat ad lectum intrare per ancillas coacta, Christo vigilanter ibi solvebat. Item dies sollemnes tanta devotione colebat, ut manicas sibi nullo modo pateretur consui, antequam missarum sollemnia complerentur, nec cyrothecas die festo portare volebat. Officium divinum tanta reverentia audiebat, quod cum legerentur evangelia, vel conficeretur Eucharistia, manicas, si forte consutae essent, solveret, monilia et capitis ornamenta deponens in imo locaret. Denique fertur, quod ciborum reliquias aut panum fragmenta reservans, pauperibus ad castrum illud pro elemosyna petenda accedentibus in suo gremio parvula Elisabeth deferebat distribuendo. Quadam autem vice casu a patre, scilicet rege Andrea occurrente est deprehensa, qui mirans, quod sola parvula Elisabeth sine comite ancilla curreret versus castri portam, vidensque eius gremium fore repletum, interrogavit, quo curreret, et quid in gremio portaret. Illa pertimescens patris iram dixit se rosas collectas portare. Tunc pater sciens, quod pro tali tempore hiemali non invenirentur alibi rosae, putavit, quod illa ex timore mentiretur. Dixit ergo: „Ostende mihi has rosas in gremio tuo!” Cumque vi quadam pater illius gremium aperuisset, ecce divino miraculo omnes illae elemosynae conversae in rosas pulcherrimas visae sunt. Tunc pater admirans cognita rei certitudine gratias cum lacrimis egit Deo, et dixit: „Vere si haec puellula vixerit, aliquid magni erit.” Nam magnae sanctitatis est signum in pueritia, scilicet facere miraculum, ut patet etiam in sancto Benedicto. Quo miraculo Deus ostendit, quod elemosynae Elisabeth forent sibi gratae, et in conspectu angelorum delectabiles, ut rosae odoriferae. (F)

Circa secundum de meritorum fructuositate sit pro conclusione, quod beata Elisabeth adquisivit meritorum magnos fructus in singulis tribus salvandorum statibus. Pro declaratione notandum, quod sicut doceret Christus Dominus Mat. XIII., et eius verbis doctores accipiunt, scilicet quod tres sunt status salvandorum, scilicet coniugatorum, viduarum et virginum, quibus varii correspondent fructus meritorum et praemiorum. Unde Christus dicit, quod semen cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum.
10 Glossa: Fructus centesimus refertur ad virgines, tricesimus ad nuptas, sexagesimus ad viduas. Quicumque autem extra hos status sunt, ipsi sunt in statu damnationis, sicut sunt, qui nec matrimonii iura tenent, nec castitatem servant. (G)
Sed occurruntur quaestiones. Prima, qualiter meretur homo praemium, fructus in caelo? Respondetur secundum doctores, praecipue Thomam in IV. dist. XLIX. ac Petrum de Palude, quod fructus debetur homini ex hoc, quod per Dei verbum consurgit in vitam spiritualem, abdicans a se carnalem affectum, et continens carnem suam a venerea voluptate illicita. Et ideo homo hoc gaudium in caelo, quod dicitur fructus, promeretur per continentiam victoriosam sive virginalem, sive vidualem, sive coniugalem. Secunda quaestio, quare virginibus assignatur fructus centesimus? Respondetur secundum doctores, praecipue Ludolphum li. De vita Christi, quia centenarius est numerus perfectissimus consurgens ex ductu numeri denarii in seipsum, quia centum sunt decies decem. Sic virgines prae ceteris hominibus perfectam vitam gerunt, nolentes multiplicari in aliis per generationem, tantummodo in seipsis multiplicant merita, et ideo per centenarium significantur. Tertia quaestio, quare coniugatis assignatur fructus tricesimus? Respondetur, quia XXX consurgit ex ternario ductu in decem. Coniugati autem habent salvari in fide Trinitatis cum observantia Decalogi, et per tria bona matrimonii, de quibus Augustinus XVII. q. II. „Omne” dicit: Triplex est bonum matrimonii, fides, proles et sacramentum. Quarta quaestio, quare viduis assignatur fructus sexagesimus. Respondetur, quia LX consurgit ex ductu senarii in denarium. Viduae autem habent salvari per observantiam Decalogi cum sex operibus misericordiae, quae sunt visitare infirmos, alere egentes, hospitare peregrinos, redimere captivos, vestire nudos, sepelire mortuos. Sed beata Elisabeth in his perfectissime se exercitavit, ut patebit, ergo etc. (H)

Circa tertium de gloriosis praemiis scilicet beatae Elisabeth sit pro conclusione, quod beata Elisabeth gloriosissimis fulgens meritis et praemiis data est in exemplum omnibus mulieribus coniugatis ac viduis. Et hoc licet ostendi ex eius meritis, in quibus debent eam imitari mulieres coniugatae ac etiam viduae, ut possint esse Deo gratae.
Primo quia fuit affectuosissimae devotionis, ita ut omnes ancillas in surgendo ad orationem nocte praeveniret, abundantia lacrimarum cum quadam laetitia vultus se irrigabat. Ipsa autem fuit nupta landgravio Thuringiae duci, non causa libidinis, quia castitatem virginalem servare optaverat, sed compellente patre consensit praecepto invita, quod Deus sic ordinavit, ut esset in sanctitatis exemplum coniugatis.
Secundo quia fuit boni operis, sedulae exercitationis. Nam corpus tam sedule vigilando in oratione ac ieiunio maceravit, ut miraretur suus maritus, et rogaret eam, quatenus parceret aliquando corpori, sed ipsa non parcebat. Cum autem maritus abesset, noctes insomnes in orationibus perducebat, necessitate imminente nuda humo somnum capiebat una tapetia strata. Item per ancillas in cubiculo fortiter se verberari faciebat saepius, ut Salvatori flagellato vicem rependeret. Inter diversa fercula in mensa mariti solo pane saepe contentabatur, licet cibos contractaret manibus et divideret, ut comedere videretur, ne alios turbaret. De quibus autem ferculis sanam conscientiam non habebat, contingere nolebat, ob hoc sibi vir suus iustos redditus assignaverat, ex quibus cum ancillis vivebat.
Tertio, quia fuit bassae humilitatis. Nam in praedicatione sedebat inter pauperculas, tamquam pauper et humilis. In purificatione post partum non se ornabat gemmis, ut ceterae solent, sed se conformans Beatae Virgini cum agno et candela propriis ulnis filium gestando ad ecclesiam vestimenta, quibus processerat, pauperibus tribuebat. Denique ut humili oboedientia conformaret se Christo passo, vovit oboedientiam cuidam magistro Conrado presbytero, pauperi confessori in omnibus licitis. A quo cum sibi imponebantur verbera fienda per ancillas, libenter sustinebat. Nam semel a quadam marchionissa adveniente impedita ad praedicationem non ivit beata Elisabeth, propterea fecit ille eam fortiter verberari per ancillas. Item cum semel intrasset claustrum monialium invita ab illis, non habita licentia a suo magistro, fecit eam tam graviter verberari, ut post tres hebdomadas vestigia viderentur. (I)

Quarto, quia fuit compassionis magnae et pietatis. Nam omnia opera misericordiae semper exercuit. Ipsa enim nudos vestiebat, et saepe cum ancillis manibus propriis lanam filabat, et inde vestimenta fieri faciebat pauperibus. Item alebat egentes, nam in Caristia absente viro omnem annonam fame periclitantibus ministravit. Cum ecce pecunia sibi deficiebat, propria ornamenta vendebat, et multa ab ancillis retrahebat, ut pauperibus erogaret. Item sitientes potabat. Unde vice quadam cervisiam distribuens sufficient unicuique pauperum, repertum est vas sine diminutione. Item peregrinos recipiebat hospitio in domo et hospitali, quam fecerat sub castro. Ibi infirmos refovebat multos, quos quotidie non obstante descensus et ascensus gravitate visitabat, quorum corruptiones pro Deo non horrebat, sed manibus propriis saniem de eorum ulceribus educebat, ac velo proprii capitis tergebat, balneabat, et ad secessum impotentes ipsa ducebat, filios etiam parvulos pauperum tamquam mater nutriebat, et eis olliculas ac vitrea saepe emebat pro solatio, unde eam matrem vocabant. Denique mortuis sepulturam exhibuit, adeo ut etiam quandoque proprium velum concideret ac pauperis corpus defunctum ipso involveret, et sic patet. (K)

Quinto, quia fuit dilectionis fortis et constantis in adversis. Nam fertur, quod cum tot et tam ardua pietatis opera faceret, aemuli eam prodigam reputantes apud maritum accusarunt. Cum ergo ille permotus fuisset animo contra Elisabeth, accidit quadam vice, quod absente marito quemdam leprosum Elisabeth balneavit, et super lectum mariti posuit dormiendum. Et ecce marito superveniente aemuli coeperunt murmurare de hoc. Ad quod iratus vir suus irruit in domum, et super lectum repente gladio evagiato accurrit, ut occideret illum in lecto iacentem. Quo pervento abiciens linteamen, vidit ecce Christum Iesum in cruce affixum et cruentatum iacere in lecto, et territus veniam petiit, ac potestatem dedit Elisabeth, ut faceret omnia salutifera.
Post haec accidit, quod quidam baro Hungariae advenisset Romam profecturus per illam viam, quem dux laetissime suscepit. Ille autem petivit ducem, ut videre mereretur hanc sanctam, de qua multa et magna insignia sanctitatis audierat. Dux ergo hoc annuit, et mandavit sanctae Elisabeth per internuncium se praeparare et exire, sed illa respondit se non licere ostentare, tum quia laudes fugiebat humanas, tum potissime quia omnibus ornamentis erogatis in pauperes non habebat, unde decenter ad honorem viri sui indueretur, et confusionem mariti timebat. Iteratis autem a marito mandatis interius cubiculum intravit et oravit, et ecce angelus Domini astitit, et vestem pulcherrimam cum corona sibi praesentavit a Domino missam ac induit, progressa autem cum ancillis ad domum convivii venit, et in eius aspectu faciei et indumenti omnes mirati sunt, quia fulgere videbatur ex angelico conspectu, et ipsa coepit eis loqui de amore Dei tam suavia, ut omnes essent in auditione verbi attoniti et mente suspensi, et finito sermone valedicens rediit in camera, et omnes Deum laudaverunt. Denique maritus consilia salutis ab ea requisivit, ipsa autem persuasit illi ire pro defensione fidei ad Terram Sanctam, quo cum ivisset devotione plenus et fide, spiritum Deo reddidit ibidem.
Unde Elisabeth viduata a vasallis, tamquam scilicet esset dissipatrix, est eiecta. Nocteque superveniente in loco quodam, ubi porci iacuerant, se cum ancillis recepit Deo gratias agens pro adversis. Mane pergens ad fratres minores petivit „Te Deum laudamus” cantari, dum etiam per quandam viam strictam lutosam super lapides ibi positos pergeret vetula quaedam, cui iam ante multa beneficia praestiterat, obviando cedere sibi recusavit, et ipsam in lutum detrusit. Sed ipsa ridens et gaudens vestimenta sua abstersit. Cumque affines vellent eam secundis nuptiis tradere, ipsa Deum lacrimose orabat, ne hoc permitteret, et ancillis dicebat, quod numquam de hoc vellet consentire, et si „aliud remedium – inquit – non possem habere, proprium nasum mihi detruncarem, ut quilibet me sic deformem abhorreret.” Voluit autem mendicando ire ostiatim amore paupertatis, sed non est permissa. (L)

Sexto quia fuit evangelicae sectatrix perfectionis. Nam mundum et omnia contempsit, et religionem ordinis tertii sancti Francisci intravit ad vivendum in castitate, oboedientia et paupertate tam arta, ut griseas vestes ac repetiatas portaret. Pater autem, scilicet rex Hungariae audiens ad tantam paupertatem eam devenisse, comitem quendam misit ad reducendam in Hungariam. Qui cum vidisset eam in griseis et filantem, exclamavit, dicens: „Numquam filia regis Hungariae tam vili habitu filare apparuit.” Tunc illa nullo modo adquievit reduci ad divitias, sed in paupertate mansit.
Septimo quia fuit fruitionis divinae consolationis et supernae revelationis. Apparuit enim saepe sibi Christus. Primo cum peteret in oratione haec tria, scilicet contemptum omnium rerum temporalium, item ut filiorum suorum dilectionem a corde eius avelleret, et ut in iniuriis et contumeliis patientiam sibi daret. Haec autem petebat, ut animus eius liberius totus in Deum elevaretur. Fusa oratione audivit Iesum sibi dicentem: „Exaudita est oratio tua, sponsa.” (M)

Item quadam vice defixis oculis ad sacramentum altaris intenta visa est, ac si ibi praesentiam Dei intueretur, et per magnum spatium divina consolatione est refecta. Deinde domum reversa dum prae debilitate appodiasset in gremium ancillae, respiciens per fenestram in caelum nimia hilaritate vultus eius perfunditur, ut etiam maxime rideret. Diu sic iucunda tandem in lacrimas est conversa, et sic pluribus vicibus alternatim iam iucunditate perfruitur, iam oculos claudens lacrimis irrigatur. Talibus consolationibus divinis usque ad completorium immorata exstitit, diu tacens, et ultimo in haec verba prorumpens: „Ita, Domine, tu vis esse mecum, et ego tecum, et numquam volo a te separari.” Postea rogata, ut visiones istas ad Dei honorem et ancillarum aedificationem exponeret, importunitate devicta ait: „Vidi caelum apertum, et Iesum ad me vultum benignum ostendentem, de cuius visione iucunditate perfundebar, et vultum interea absentabat, et tunc plorabam. Qui mei misertus iterum sui vultus visione laetificabat, usque quo ultimo post multas iteratas vices ait: «Si vis esse mecum, ego ero tecum.» Cui ego respondi, sicut audistis: «Ita, Domine, tu vis.» Cumque rogaretur, ut visionem iuxta altare exponeret factam, respondit: «Ibi multo gaudio fui, et miranda conspexi, quae non expedit enarrare.»” Denique ultimo apparuit sibi Christus in hora mortis, dicens: „Veni, dilecta mea, in praeparata tibi tabernacula!” Dum ergo febre correpta esset, coepit canere dulcem melodiam. Interrogata respondit: „Avicula quaedam ante me se ponens cecinit tam suaviter, quod me ad simile provocavit.” In illa autem aegritudine semper hilari vultu orans tandem dixit ancillis: „Quid acturae essetis, si diabolus ad vos veniret?” Post paululum alta voce dixit „Fuge, diabole!” tribus vicibus. Postea dixit: „Ecce appropinquat media nox, qua Christus natus est.” Et sic animam Christo commendans obdormivit in pace anno Domini MCCXXVI. Tunc de corpore aromaticus odor cunctos refecit, et tandem corpus in sepulcro positum oleum redundavit. Tunc etiam aviculae multae congregatae super cacumen ecclesiae canebant iubilantes, quas credimus fore angelos Dei. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut eius meritis det gratiam in praesenti etc. Amen.




1 Prv 11,16
2 Lc 15,8
3 Ps 35,10
4 Ps 115,6
5 Ps 33,22
6 Sir 28,25
7 Is 66,2
8 Phil 3,8
9 Prv 31,25
10 Mt 13,8

csütörtök, november 09, 2006


Pelbartus de Themeswar:
Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CIII.

De dedicatione almae ecclesiae strigoniensis

die 12 novembris
Sermo primus


Elegi et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et maneant oculi mei et cor meum cunctis diebus. II. Paral. VIII. 1 (A)

Haec verba dixit Dominus de templo, quando Salomon aedificavit illud, apparuitque ei Dominus dicens: Elegi et sanctificavi mihi locum istum, id est templum, hoc applicavi et dedicavi meo cultui. In quibus verbis Dominus commendat subsequenter templum et fideles devote visitantes illud de tribus. Primo de divini nominis portatione, quia posuit Deus nomen suum in templo, et ideo qui illud frequentant, nomen Dei portant, et sub nomine Dei censentur electi tamquam filii. Unde Chrysostomus: Proprium est boni filii domum patris sui frequentare. Qui autem potius volunt ire ad tabernam, quam ad templum, signum est, quod sunt de numero filiorum diaboli et damnationis. Secundo commendavit de speciali dilectione, quia posuit Deus cor suum, id est amorem erga orantes in templo, diligit ergo Deus tales. Tertio de orationis exauditione, quia dicit, quod posuit oculos suos in templo, scilicet ad aspiciendum et exaudiendum orationes fidelium inibi fusas. Unde et ibidem ait Dominus: Oculi mei erunt aperti et aures meae erectae ad orationem eius, qui in loco isto oraverit.
2 O ergo anima sancta, templum Dei frequenta ad orandum, quia dicit Dominus: Elegi et sanctificavi locum istum etc., et quia hodie celebratur dedicationis huius ecclesiae festum, merito accipimus pro sermone haec verba thematis. Iuxta quae tria mysteria notabimus:
· Primum de ecclesiae electione, quia dicit Dominus: Elegi, scilicet ad Dei cultum
· Secundum de ecclesiae consecratione, quia subdit: et sanctificavi locum istum
· Tertium de ecclesiae visitatione, quia ibi invocatur nomen Dei, et gratia invenitur (B)
Circa primum de ecclesiae vel templi electione quaeritur: Quare debuit eligi et deputari aliquis locus ad cultum Dei, sicut claret in deputatione templi. Et ratio, quia Deus loco non concluditur, sed ubique est secundum essentiam, potentiam et praesentiam, unde versus: Enter, potenter, Deus est ubique praesenter. Ideoque Deus ubique potest aeque bene adorari. Hinc Act. XV.: Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eis sunt, hic caeli, terrae cum Dominus non in manufactis templis habitat etc.
3 Mirum ergo videtur, quare Deus sibi specialem locum elegit. Respondendo ad haec secundum Thomam Prima Secundae, q. CIII. et II. II. q. LXXXIII. notandum est, quod in adoratione Dei et orationibus fiendis duo praecipua considerari possunt. Unum ex parte Dei, qui colitur et adoratur, qui est ubique, et ideo quoad Deum, non est necessarius locus aliquis ad orandum deputandus, quia ubicumque, sive in agro, sive in domo, sive etiam in lecto, quo iaces, aut in carcere optime et aeque bene adorari potest Deus, qui omnia prospicit. Nam et rex Ezechias in lecto adoravit, et Manasses in carcere, et multi alii in Novo Testamento martyres, qui miraculose exauditi sunt.
Secundo in adoratione consideratur ex parte hominis adorantis. Et sic determinatus locus eligitur ad orandum Deum, non propter Deum, sed propter adorantes homines triplici ratione, ut adoratio hominum magis exaudiatur. Primo propter devotionem, quia in ecclesia vel templo magis incitatur populi devotio ad adorandum et Deum invocandum, tum ex consecratione ecclesiae et loci sanctitudine, tum ex imaginum devota repraesentatione, quae ibi continentur, tum ex praesentia corporis et sanguinis Domini in Eucharistia, quae ibi servatur, tum propter sacra mysteria divinae laudis, quae ibi aguntur. Secundo propter orationis auxiliationem, quia oratio facta in ecclesia adiuvatur multipliciter, ut exaudiatur a Deo magis, quam si alibi fieret. Primo adiuvatur et maxime per sacramentum Eucharistiae, quod in ecclesia servatur reverenter, quia ut dicit Henricus de Hassia, sicut oratio latronis iuxta Christum in cruce pendentis amplius est exaudita, cum dixit: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum, 4 quia Christus non solum sibi veniam, sed ad Paradisum eodem die sibi concessurum se repromisit dicens: Hodie mecum eris in Paradiso, 5 id est deitatis visione. Hoc autem sibi Christus non praestitisset, si alibi, quam in praesentia Christi passi tunc exorasset. Sic homo quando orat coram praesentia Eucharistiae, quae est memoria passionis Christi, facilius et amplius exauditur in quacumque oratione, et adiuvatur exaudiri virtute passionis Christi. Secundo adiuvatur per omnium sanctorum illorum intercessionem, quorum ibi reliquiae habentur vel sepulchra. Quis enim scit, quot salvati in illo coemiterio vel ecclesia sunt sepulti, qui tamen omnes orant pro illis, qui in ecclesia devotizant, et etiam si quorum canonizatorum sanctorum reliquiae vel corpora ibi habentur, unde Ecci. XLIX.: Ossa prophetarum pullulant de loco suo, 6 scilicet per suffragia. Tertio adiuvatur oratio in ecclesia per omnes sanctos, quorum imagines ibi habentur, qui in eis venerantur. Quarto per sanctum vel sanctos, in cuius nomine ecclesia est consecrata. Ex quibus patet, quod oratio hominis in ecclesia facta multipliciter iuvatur. Tertio propter multorum populorum concursum et aggregationem. Ex quo fit, ut Christus in medio eorum exauditor assit, iuxta illud Mat. XVIII.: Ubi sunt duo vel tres in nomine meo congregati, ego in medio eorum sum. 7 Ideo Leo papa: Si duos velit exaudire, multo amplius ubi multa milia orant. (C)
Ad praemissa possumus pro exemplo ponere, quod dicit Aristoteles li. X. De animalibus, quod scilicet apes in alvearibus suis solent naturali instinctu regi aedificare domum et habitationem in medio eorum, et custodiunt eum. Et cum egreditur, omnes exeunt post eum, et faciunt sonum cum gaudio conducentes eum. Si quae autem offenderit regem, accedit, et proprio aculeo se mordens coram rege se occidit, ut patet etiam per Ambrosium in Hexaemeron, nam mori pro rege – inquit – pulchrum putant. Spiritualiter per apes intelliguntur fideles, qui debent regi, id est Christo aedificare in corde domum, et etiam domum materialem, id est ecclesiam ornando, et debent Christum laudare ac imitari. Si autem offenderit quis, debet proprio aculeo, scilicet doloris et poenitentiae malitiam in se perimere abnegando se, et sequi debet Christum usque ad mortem. Unde Ecci. XI.: Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet eius fructus,
8 quod dicit secundum Lyram: Apis habet quidem in respectu volatilium corpus breve, id est parvum, et tamen facit meliorem fructum dulcoris, quam facit milvus, sic frequenter ille homo, qui est minoris apparentiae (quia se humiliat), est melioris exsistentiae, scilicet apud Deum. Et sic fidelis, qui se et suas offensas recognoscit, et humiliter ecclesiam Dei frequentat, dulciorem habet devotionis gratiam, et melior est coram Deo, quam homo magnae dignitatis et dives, qui raro vadit ad ecclesiam, raro se humiliat Deo. Luc. XVIII.: Omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. 9 (D)
Circa secundum de ecclesiae sanctificatione sive consecratione quaeritur: Quare ecclesia consecratur? Respondetur secundum doctores, quod huius plures sunt rationes, quae ad tres reducuntur, quia aliquae accipiuntur. Primo ex parte Dei. Secundo ex parte templi. Tertio ex parte nostri. Primo ex parte Dei accipitur ratio, scilicet quare ecclesiae consecrantur? Prima propter sanctam Dei laudem et honorem, quia ibi Deus specialius laudatur in septem horis canonicis, iuxta illud Ps.: Septies in die laudem dixi tibi (Domine) super iudicia iustitiae tuae.
10 Primo quidem laudatur officio matutinali, quia in media nocte Christus natus est, et in media nocte captus est a Iudaeis, et tunc coepit nostram redemptionem. Adduntur etiam laudes matutinales pro laude in aurora, quia tunc Christus surrexit. Et in Veteri Testamento tunc Aegyptiis submersis filios Israel liberavit. Secundo laudatur Deus in ecclesia pro hora prima diei, quia tunc Christus Pilato praesentatus est, et quia tunc resurgens apparuit mulieribus. Tertio laudatur hora tertia, quia tunc Christus a Iudaeis acclamatus est, ut crucifigatur, tunc ad columnam est ligatus et flagellatus. Et tandem hora tertia Spiritum Sanctum misit discipulis. Quarto laudatur hora sexta, quia tunc elevatus est in cruce, et tenebrae factae sunt in universa terra. Et quia tunc in die Ascensionis cum discipulis discubuit. Quinto laudatur hora nona, quia tunc Christus spiritum emisit, et miles lancea latus aperuit, et quia tunc Christus in caelum ascendit. Sexto laudatur in vespertina hora, quia tunc Christus mortuus de cruce est depositus, et pedes discipulorum lavit. Et corpus ac sanguinem in Eucharistia instituit. Tunc etiam discipulis in Emmaus in specie peregrini post resurrectionem se ostendit. Septimo laudatur completorii hora, quia tunc Christus in monumento est inclusus, et tandem die resurrectionis discipulis tunc apparens pacem nunciavit. Cum ergo praedictae horae sint prae aliis horis diei privilegiatae certis divinis beneficiis exhibitis, ergo in his Deus laudatur. Secundo consecratur propter Dei et angelorum inhabitationem, ergo dicit Ps.: Domum tuam, Domine, decet sanctitudo. 11 Nam specialius Deus manet in sancto templo, scilicet per specialis gratiae et beneficii inibi exhibitionem, iuxta illud Apoc. XXI.: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. 12 Item realiter manet Christus in sacramento Eucharistiae, quod in ecclesia consecratur et conservatur, sicut ipse Christus promisit Matt. ultimo dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. 13 Denique ibi angeli assunt coram Domino, sicut et in caelo. Unde sicut caelum empyreum, ubi Deus cum angelis habitat, est sanctissimum, ita quod nil coinquinatum intrare poterit in illud, Apoc. XXI. 14, ita templum debet esse sanctificatum, quia Deus non nisi in sancto habitat. Ps.: Tu autem in sancto habitas, laus Israel. 15 (E)
Sed quaeritur, qualiter angeli Dei in templo assistunt, aut quid ibi facere habent. Respondetur, quod ibi habent facere angeli praecipue tria. Primo quidem Eucharistiae reverenter astare, unde Gregorius de consecratione dist. II. „Quid sit” dicit sic: Quis fidelium dubitat in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri, atque in illo Iesu mysterio angelorum choros adesse, summa imis sociari? Secundo in ecclesia angeli habent psallentibus et orantibus se sociare. Ps.: Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, id est angeli sociati psallentibus in medio iuventutis tympanistarum,
16 id est animarum iubilose Deum laudantium. Tertio in ecclesia habent angeli orationes et devotiones coram Deo offerre, et pro exauditione interpellare. Unde angelus dixit Tob. XII.: Quando orabas cum lacrimis, ego offerebam orationes tuas Domino. 17 Bernardus: O si videremus oculis, quomodo principes, id est sancti angeli praeveniunt, coniucti psallentibus offerunt Deo orationes et vota, referunt dona, discurrunt inter sponsum, id est Christum et sponsam, id est animam sanctam, et interpellant pro nobis aures divinae pietatis. Tertio ecclesia consecratur propter templi vel loci emundationem et diabolicae potestatis inde expulsionem, ne ibi latitare possit serpens antiquus. Refert enim Gregorius in Dialogis, quod cum Arianorum quaedam ecclesia fidelibus reddita consecraretur ab episcopo, populus ibidem congregatus subito porcum inter pedes suos huc illucque discurrere sensit, et per ianuam exivit, nec ab ullo videri potuit, omnesque in admirationem commovit, quo Dominus ostendit, quod immundus habitator de loco exierit. Sequenti nocte in tectis eiusdem ecclesiae magnus strepitus factus est, ac si aliquis ibi errando discurreret. Et tertia nocte adhuc gravior et terribilis sonus increvit ibidem, statimque recessit, nec amplius apparuit, quo innotuit, quod a loco, quem diu tenuerat, quam coactus exibat. Haec Gregorius. Quarto consecratur ecclesia propter nostram sanctificationem per sacramentorum inibi administrationem ac orationum nostrarum faciliorem inibi exauditionem, ac beneficiorum Dei inibi receptionem. Nam ibi ecclesiastica sacramenta recipimus, ibi misericordiam et gratiam suscipimus, ibi sepelimur, et ibi corpora nostra ad generalem resurrectionem reservantur, propterea Ps. dicit: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. 18 Hinc III. Reg. IX.: Cum Salomon perfecto et dedicato templo orasset Dominum, ut scilicet quicumque in templo illo Deum exoraret pro quacumque necessitate ac tribulatione et pro peccatis, Deus illum exaudiret in caelo, tunc Deus apparuit Salomoni dicens: Audivi orationem tuam et deprecationem, quam deprecatus es, sanctificavi domum hanc, et erunt oculi mei et cor ibi. 19 (F)
Sed quaeritur cur ecclesiae dedicandae sic aedificari soleant, ut sanctuaria sint ab oriente, et Christiani versa facie orent in eis ad orientem. Cum enim olim apud Iudaeos templum Salomonis fuerit sic aedificatum, ut scilicet Iudaei orarent versus occidentem, conversi ad sanctuarium, quod erat a parte occidentali. Denique Saraceni orant conversi ad meridiem. Cur ergo Sancta Ecclesia Christiana orare soleat ad orientem, mirum est. Sed recolligendo secundum Richardum super III. dist. IX. q. II. ar. ultimo, concordantem Rainerium in Summa, necnon Lyram, respondetur, quod Deus in Veteri Testamento voluit, ut Iudaei adorarent versus occidentem, propter quod in tabernaculo et in templo Sancta Sanctorum versus occidentem erant, Exod. XXVI., hoc ideo, ut a Iudaeis Deus excluderet idolatriam, quia idolatrae in reverentiam solis orabant ad orientem, ut patet Ezech. VIII. Et etiam mystice ideo, ut figuraretur, quia Christus venturus advesperascente mundo per suum occasum, id est per mortem erat redempturus genus humanum. Et haec redemptio exspectata pro tunc a sanctis patribus desiderabiliter exorabatur impleri. Quod autem Saraceni orant ad meridiem, hoc ex eorum errore est, et falsitatis ratione, sicuti sunt decepti et a veritate alieni. Sed Christianos voluit Spiritus Sanctus orare in ecclesiis ad orientem, ut notat Damascenus li. IV. c. V. propter tres rationes, propter quas etiam ecclesiae sic aedificantur. Primo quia Paradisus plantatus est versus orientem, unde exsules facti ex occidente positi ad orientem aspiciendo oramus, ut ad patriam caelestem, quam perdidimus, redire quaeramus per orationem. Secunda ratio, quia Christus venit et nos redimens in cruce sic erat positus, quod ad occidentem respiciebat. Et ita nos adoramus ad Christum crucifixum respicientes, ut per eius passionis merita exaudiri mereamur, qui est sol iustitiae nobis credentibus exortus. Tertia ratio, quia Christum ascendentem adoraverunt apostoli ad orientem, et ita veniet ad iudicium omnium, quod videbimus eum ad orientem, quomodo viderunt eum discipuli euntem in caelum, ergo sic ecclesiae fiunt, ut oremus versus orientem, quatenus Dei gratiam, misericordiam ac caelestem patriam impetremus. O ergo peccator homo, quando oras, vel ecclesiam intras, recordare, quia propter peccata perdidisti Paradisum, et aspice Christum passum pro te, ac pertimesce eius iudicium, si poenitentiam non egeris. Age ergo poenitentiam. (G)

Circa tertium de ecclesiae visitatione quaeritur: Qualia bona vel quales fructus adquirit homo ex visitatione ecclesiae. Ad quod secundum quod colligitur ex Scripturis et doctorum dictis respondetur, quod praecipua bona octo adquirit. Primo acceptationem Dei et amorem. Unde Dominus ait III. Reg. IX.: Sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
20 Nam Augustinus dicit, quod ubi amor, ibi versatur oculus. In hoc ergo designatur, quod Deus amat orantes in ecclesia, et ideo addit: Et cor meum ibi, quod enim valde amatur, super illud cor poni dicitur. Secundo beatorum angelorum et sanctorum suffragationem, quia ut supra dictum est, angeli associantur nobis in templo, et orationes nostras perferunt in caelum, ac pro nobis intercedunt omnes, etiam beati et omnes salvati, quorum corpora ibi sunt, vel reliquiae eorum, Deo intercedunt pro visitantibus, ipse sanctus, in cuius nomine est ecclesia etc., et quorum imagines ibi honorantur. Nam Thomas super IV. dist. XLV. dicit, quod si sanctos honoramus, ipsos intercessores ad Deum pro nobis constituimus. Nam aliquis ex hoc ipso efficitur dignus, ut sancti pro eo orent, si ad ipsos cum pura devotione recurrit. Haec ille. Tertio culpae compunctionem et per consequens remissionem, iuxta illud Ezech. XVIII.: Quacumque hora ingemuerit peccator, amplius non reminiscor omnium iniquitatum eius. 21 Nam in ecclesia compungitur homo, tum ex visione monumentorum, Augustinus: Monumentum quasi ’monens mentem’ dicitur pro memoria mortis, tum ex aquae benedictae aspersionem, tum ex imaginum Crucifixi et sanctorum aspectu. Proinde II. Paral. VII.: Si quis de populo fuerit de Domino deprecatus, cognoscens plagam suam in domo hac, exaudies de caelo. 22 Quarto devotionem dulciorem, quia ibi homo advertit esse se coram praesentia Christi in Eucharistia et in societate angelorum ac sanctorum, ubi ut scribitur Ecci. XXII.: Pro reverentia accedet tibi bona gratia, 23 scilicet devotionis. Experientia quoque testis est in hoc. Quinto ex hoc adquirit homo exauditionem, scilicet in omni oratione. Unde II. Para. VI.: Quicumque oraverit in loco isto, audi de caelis et propitiare. 24 Sexto filiationis Dei demonstratio. Unde Chrysostomus et Glossa super Matt. XXI. dicit, quod proprium est boni filii, ut quando ingreditur civitatem, prius visitet inibi suum patrem, ideoque Christus, Dei Filius ingressus Ierusalem primo templum Dei adiit, dans nobis formam religionis, ut quacumque imus, primum domum orationis, si ibi est, adeamus, et sic Deo commendati post ad agenda negotia secedamus. Haec Glossa. Qui ergo domum Dei visitat, se filium esse Dei demonstrat. Septimo gratiae et gloriae cumulationem, quia homo visitans ecclesiam totiens merita et praemia cumulat, quotiens et quanto crebrius illam visitat amore Dei et ex devotione sanctorum. (H)
Ad id narratur exemplum, quod quidam villanus dum ecclesiam haberet in remotis, quam solitus erat quotidie visitare et ibidem orare, antequam ad opus suum manuale transiret, fractus taedio propter distantiam magnam ecclesiae proposuit animo, ut de cetero non visitaret eam, nisi semel in hebdomada. Dum ergo proponens iret illo die ad ecclesiam illam, vidit ecce post se sequentem quendam virum speciosum, et rosas pulchras in quolibet vestigio plantae ipsius villani recolligentem. Qui admirans, quid hoc foret, tandem dixit ille se angelum Dei eius passus numerantem, et Deo rosas meritorum offerentem. Et tali revelatione gavisus effectus de hoc, quod Christus coronas rosarum talium, scilicet meritorum libenter suscipit. Deinceps usque ad mortem non destitit visitare ecclesiam. Ultimo adquirit indulgentiae consecutionem, quia certae indulgentiae datae sunt visitantibus, scilicet ecclesias aliquas praecipue secundum bullas apostolicas dotatas magnis indulgentiis, aliquae autem ut communiter ab episcopis dedicantibus solent dotari indulgentiis dierum XL, saltem pro anniversario dedicationis, extra de pe. et re. „Cum ex eo”, quas tunc homo consequitur. Sed de his ob brevitatem hic pertransimus alibi acturi. Rogemus ergo Iesum, ut infundat nobis gratiam, et tandem gloriam in caelo donet. Amen.



1 II Par 7,16
2 II Par 7,15
3 Act 17,24
4 Lc 23,42
5 Lc 23,43
6 Sir 49,12
7 Mt 18,20
8 Sir 11,3
9 Lc 18,14
10 Ps 118,164
11 Ps 92,5
12 Apc 21,3
13 Mt 28,20
14 Cf. Apc 21,27
15 Ps 21,4
16 Ps 67,26
17 Tb 12,12
18 Ps 47,10
19 Cf. I Rg 9,1-3
20 I Rg 9,3
21 Cf. Ez 18,21-22
22 II Par 6,29-30
23 Sir 32,9;14
24 II Par 6,21

kedd, október 24, 2006

Pelbartus de Themeswar:

Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo XCII.

die 5 novembris

De sancto Emerico sermo tertius

Memento Creatoris tui in diebus iuventutis tuae. Eccs. XII., 1 et ad laudem huius festivitatis. (A)

Sicut dicit Chrysostomus et docet experientia, homines multum delectantur audire aliqua iucunda nova, et frequenter memorant de hominibus, quos habent sibi carissimos, et per talia clarescit amor ad illos. Sic spiritualiter qui Deum diligunt, saepissime de eo loquuntur, ipsum in corde semper gerere volunt, et in omni casu invocant. Unde et Salvator Math. XII. ait: Ex abundantia cordis os loquitur.
2 Sed quoniam beatus Emericus toto corde dilexit Deum a iuventute, immo a pueritia, ideo semper memor fuit Dei, cogitans, quomodo posset placere Deo, die et nocte vacans orationi, meditationi et devotioni verbi Dei. Unde de eo optime potest pro themate dici illud II. Paral. XXXIV.: Cum adhuc esset puer, coepit quaerere Deum, 3 quod ad litteram de Iosia rege scriptum est. Omnibus ergo nobis proponitur in exemplum, quatenus non differamus servire Deo, sicut heu multi male differunt usque ad senectutem vel tempus mortis. Unde unicuique scriptura praedicta dicit: Memento Creatoris tui, scilicet ut ipsum ames, et ipsi deservias in diebus iuventutis tuae, exemplo beati Emerici. Iuxta quae verba tria notemus mysteria, secundum quod in exemplo commendatur sanctus Emericus de tribus:
· Primo de celeberrima Dei recordatione, ibi: Memento Creatoris
· Secundo de tempestiva meriti cumulatione, ibi: in diebus iuventutis
· Tertio de superna praemii felicitatione, quod sequitur ad praedicta (B)
Circa primum de creberrima Dei recordatione accipiamus pro conclusione, quod beati Emerici et aliorum sanctorum exemplo debet quilibet Christianus homo recordari creberrime de Deo, et declaratur sic. Advertendum namque est, quod tria debemus de Deo commemorari frequentius, si volumus in gratia Dei stare et amore.
· Primo ea, quae incitant ad timorem
· Secundo ea, quae inflammant ad amorem
· Tertio ea, quae inducunt ad gratiarumactionem
Primo inquam ea, quae incitant nos ad timorem, et haec potissime sunt tria. Unum est irae Dei per peccatum provocatio, de quo Deut. IX.: Memento et non obliviscaris, quomodo ad iracundiam provocaveris Dominum Deum tuum,
4 scilicet per peccatum. Et quoniam ut dicitur Iac. III.: In multis offendimus omnes. 5 Debemus ergo omnes memorari de offensis, ut iram Dei placare possimus per poenitentiam. Unde Apoc. II.: Memento, unde excideris, et age poenitentiam, 6 nam hoc est remedium contra Dei iram. Hinc Chrysostomus super Heb. dicit: Nullum tale remedium est ad placandum Deum, sicut continuata memoria delictorum in poenitentia. Exemplum de Ezechia rege, qui dixit: Recogitabo tibi omnes annos meos in amaritudine animae meae, 7 et sic Dei misericordiam promeruit ac prolongationem vitae XV annis, ut habetur Esaiae XXXVIII. O quis non pertimescat Deum, si pensat, quoniam aeterna tormenta praeparavit peccatoribus in Inferno.
Secundum est, quod debemus memorari ad pertimescendum videlicet mortis et iudicii divini consideratio. Unde Ecci. VII.: Memorare novissima, et in aeternum non peccabis. 8 Item Eccs. XI.: Si multis annis vixerit homo, et in omnibus his laetus fuerit, meminisse debet tenebrosi temporis, 9 scilicet mortis et diei necessitatis, id est iudicii, ubi homo necessitate angustiatur ad reddendam rationem de omnibus suis factis et cogitatibus. Unde loquendo cum Bernardo in Meditationibus: Vae mihi peccatori, si poenitentiam non egero, statim praesentabor ante districtum iudicem de omnibus operibus meis redditurus rationem. Tunc demisso capite malae conscientiae in iudicio stabo, et dicetur mihi: Ecce homo et opera eius. Haec debet cogitare iustus. Iuxta illud Prover. XII.: Cogitationes iustorum iudicia, 10 per talia enim pertimescit facere peccata. Ecci. I.: Timor Domini expellit peccatum. 11
Tertium ad pertimescendum memorari debemus aeternitatem cruciatus in Inferno. Unde Bernardus: O miserabiles miseri, quos seducunt miseriae huius vitae, ut ducant in bonis dies suos, et in puncto ad Inferna descendant, ubi non una die, non decem aut mille, nec centum milibus annorum, sed ardebunt sine fine saeculorum.
Secundo debemus memorari ea, quae inflammant ad Dei amorem, quae sunt beneficia nobis impensa a Deo. Primo quidem in creatione, quia fecit nos ad imaginem suam, et praeposuit omnibus creatis in hoc mundo inferiori. Unde Augustinus XI. De civitate Dei: In rebus creatis nil Deo propinquius sua imagine. Idem: Caelum, terra et omnia, quae in eis sunt, clamant, ut te amem, Domine, scilicet quia omnia subiectisti sub pedibus nostris. Secundo beneficia in incarnatione, qua tantum Deus dilexit nos, ut fieret homo, et sic plus quam angelos. Heb. II.: Nusquam angelos apprehendit, sed semen Abrahae. 12 O qualis amor, quantus honor, quod Deus factus est frater noster! Augustinus super Ps. LII.: Filius Dei factus est particeps nostrae mortalitatis, ut homo fieret particeps suae divinitatis. Tertio beneficia in passionis redemptione, quia adeo dilexit nos, quod lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo. Unde Augustinus: Si piget amare, non pudeat reamare pro tanta Dei dilectione.
Tertio debemus memorari ea, quae inducunt nos ad gratiarumactionem, et haec sunt praedicta omnia beneficia, et insuper beneficium repromissae glorificationis et restitutionis aeternae beatitudinis. Unde Bernardus: Si totum debeo me illi pro me facto, quid et quantum debeo pro me redempto et reparato ad aeternam beatitudinem. O homo, si tibi rex promitteret et daret unum castrum, aut maius dicam: unum regnum, numquid non regratiareris tota vita tua, quanto magis deberes pro regno beato aeternae felicitatis. Bernardus: Sicut nullum est momentum, in quo non utamur Dei bonitate et misericordia, ita nullum debet esse momentum, in quo non debemus habere eius memoriam. Ad propositum: Beatus Emericus legitur, quod dum alii dormirent, ipse in psalmis et orationibus vigilabat per noctem, scilicet meditando Dei beneficia et gratias agendo, ipsumque summe amabat et timebat. Nam in uniuscuiusque psalmi fine veniam cum contritione postulabat. (C)
Circa secundum de tempestiva meriti cumulatione, quia statim a pueritia Christo servivit. Quaeri possunt tria praecipua aliis de hoc alibi tractatis.
Prima quaestio, qualiter se debeat homo habere in iuventute, ut mereatur magnam gratiam in conspectu maiestatis divinae. Respondetur, quod prout colligitur ex Scripturis Sacris, quod ad hoc praecipue tria sunt necessaria:
· Primo carnis disciplina
· Secundo eruditio sancta
· Tertio oratio devotissima cum cordis munditia
Primo inquam, ut quis in iuventute possit gratiam magnam promereri, debet habere carnis disciplinam. Unde Prover. XXII.: Stultitia colligata est in corde pueri
13 propter defectum experientiae et debilem usum rationis. Nam ut Philosophus in Problematis ait: Iuvenes sunt passionum insectatores, et ideo instabiles. Sed propterea subditur: Virga disciplinae fugabit eam, quia pueri magis moventur timore poenae, quam amore boni. Qui itaque vult apud Deum magnam gratiam promereri, debet corpus suum in iuventute sub disciplina coercere a concupiscentia et passionibus. Unde Thren. III.: Bonum est viro, cum portaverit iugum Domini ab adolescentia sua. 14 Augustinus: Maledictus, qui offert florem iuventutis suae diabolo, et faecem senectutis Christo.
Secundum est eruditio sancta et assuefactio in virtute ac honestate. Unde Prover. XIII.: Qui diligit filium, instanter erudit illum, qui autem parcit virgae, odit filium suum. 15 Unde Philosophus I. li. Ethicorum dicit, quod multum facit ad virtutem, ut iuvenes assuefiant in operibus virtutum. Versus: Quod nova testa capit, inveterata sapit.
Tertium est oratio devota cum cordis munditia. Unde Prover. XXII.: Qui diligit cordis munditiam propter gratiam labiorum suorum, habebit amicum regem, 16 scilicet caelestem. Ad id exemplum: nam quanto sunt pretiosiores reliquiae, tanto pretiosiori vasae, scilicet de auro facto et gemmis servantur, ergo Christus, Dei Filius super omnia pretiosissimus requiritur, ut servetur, et maneat in corde mundissimo, sicque adoretur. Item lapis pretiosus, qui iaspis dicitur, quanto pretiosius et mundius situatur, tanto efficacius et virtuosius operatur. Nam efficacius operatur locatus in auro, quam in argento, et plus in argento, quam in aere vel plumbo aut cupro. Sic Christus Dominus quanto in corde pretiosiori per munditiam collocatur inhabitando, tanto maiorem gratiam et virtutem confert homini et beatitudinem. Iuxta illud Mat. V.: Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt, 17 ergo mundiores clarius, et mundissimi clarissime videbunt per illam maximam Topicam: sicut simpliciter ad simpliciter, sic magis ad etc. O ergo homo, adverte haec! (D)
Secunda quaestio: Quid de his, qui totum tempus iuventutis expenderunt in malis, vel saltem minus, quam debuerunt faciendo, quomodo recuperare poterint, quod perdiderint? Ad hoc respondet Bernardus, quod per veram poenitentiam recuperare talis poterit, si ardenter requirit, quod perdidit. Unde Bernardus dicit: Vere poenitens de tempore nil perdit, quia et praeteritum, quod perdidit, restaurat per contritionem, et praesens tenet per bonam operationem, et futurum per boni propositi constantiam et perseverationem. Haec Bernardus. O ergo homo provecte aetatis, o tu senex, provide tibi poenitendo, alioquin poenam lues in futuro, saltem in Purgatorio. (E)

Tertia quaestio: Quis horum magis tenetur diligere Deum et regratiari – an is, qui a principio suae vitae se a peccatis cavit, et Deo servivit in puritate, an ille, qui post multa peccata Dei misericordia ad poenitentiam rediit? Ad hoc respondetur ex sententia doctorum, praecipue sancti Thomae Secunda Secundae q. CVI. ar. VI., quod licet ex quadam consideratione, scilicet misericordiae Dei is, qui post peccata multa rediit ad poenitentiam, teneatur Deo magis. Primo quia tali poenitenti plus dimittitur. Cui autem plus dimittitur, plus diligit, id est diligere debet, ut ait Salvator Luc. VII.
18 per parabolam de duobus debitoribus cuidam feneratori. Secundo quia talis peccator plus indignus est ad Dei beneficia, utpote inimicus Dei. Unde Augustinus: Scio omnem criminosum inimicum esse Deo, ergo plus gratis conceditur ei misericordia a Deo et poenitentiae infusio. Nihilominus tamen simpliciter et absolute magis tenetur Deo innocens et a principio Deo deserviens, scilicet considerando Dei donum.
Primo quidem quia excellentius beneficium vel donum maius recepit. Maius est enim praeservari a malo, quam permittere incidere in peccatum, et postea liberare. Unde innocentia nobilius donum est et maius, quam poenitentia. Nam et Beata Virgo Maria propter donum summae puritatis et innocentiae plus debetrix est ad diligendum Deum et regratiandum (quod et fecit), quam deberet Petrus vel Magdalena et omnes poenitentes pro peccatorum suorum remissione vel venia.
Secundo quia talis innocens accepit a Deo bonum continuum gratiae et diuturnius. Ille autem poenitens post peccatum bonum interruptum accepit. Sed maius est bonum non interruptum, quam interruptum, sicut melius est vestis numquam lacerata, quam ipsa eadem post lacerationem reparata, (ceteris paribus), honorabilius est militi numquam cecidisse, quam post casum surrexisse.
Tertio quia in caelo praemiatur gloriosius. Iuxta illud Apoc. XIV.: Cantabant canticum novum, scilicet innocentes, quod nemo alius poterat cantare. 19 Haymo: Hoc canticum novum est gaudium de integritate mentis et corporis, quod nemo corruptus poterit habere. Ad propositum: Beatus Emericus a principio vitae semper in innocentia et puritate Deo servivit, carnem domando, vitia cavendo, virginitatem conservando et semper devote orando, sub eruditione sancti Stephani regis, scilicet patris sui et sancti Gerhardi. Ergo maximam gratiam habuit, et Deum multum dilexit, ac in caelo maximam habet gloriam. (F)
Circa tertium de felicitate superna ipsius beati Emerici sit pro conclusione, quod beatus Emericus quanto coepit Deo deservire celerius, et a principio aetatis purius, tanto in caelo fulget praemio gloriosius. Declaratur, quia Salvator Mat. XVI. dicit: Filius hominis reddet unicuique secundum opera sua.
20 Sed quia ille, qui a principio semper Deo servivit, plura et mundiora opera bona fecit, ergo maiorem gloriam promeruit. Talis fuit beatus Emericus, ergo etc. Sed quaeritur, quomodo possit homo tam brevi tempore tantam gloriae excellentiam et felicitatem adquirere. Nam modico tempore beatus Emericus supervixit, scilicet annos circa XX a sua nativitate. Respondetur secundum doctores, quod brevi tempore potest homo magnam gloriam in caelo promereri et adquirere, sicut adquisivit iste beatus Emericus. Sic et beatus Stephanus, Agapitus, Chrysantus, Vitus, Ludovicus, Agnes et multi alii utriusque sexus, qui licet parum vixerunt, tamen maxima praemia adquisierunt in caelo. Et hoc ex tribus praecipuis provenit:
· Primo ex Dei gratia magna
· Secundo ex vitae sanctimonia
· Tertio ex divina dispositione et providentia
Primo ex Dei magna gratia, quia sicut magna hominum malitia constituit et facit quosdam magnos peccatores in brevi descendere ad profundum inferni, adeo, quod iusto Dei iudicio non permittantur vivere in hac vita diutius, utpote indigni, iuxta illud Ps.: Viri sanguinum non dimidiabunt dies suos, 21 id est dimidium temporis suae aetatis, quod deberent supervivere, si bene viverent, non habebunt morte praeventi, sicut patet in his, qui suspenduntur pro furto vel alio modo occiduntur aut moriuntur pro peccatis, cum adhuc essent in iuventute. Item idem Psalmus dicit: Subito defecerunt, perierunt propter iniquitatem suam. 22 Sic per contrarium magna et specialis gratia Dei facit, ut aliqui in iuventute aut pueritia habeant perfectionem plenam et praemium magnae gloriae. Unde Hugo de Sancto Victore: Secundum dona gratiarum sunt merita, et secundum quantitatem meritorum praemia.
Secundo ex vitae sanctimonia. Nam secundum Hieronymum: Non Hierosolymis fuisse, sed Hierosolymis bene vixisse laudabile est. Nec curandum est, quamdiu vivatur, sed quam bene vivatur, secundum sententiam sapientis. Ideoque sancti et boni homines parvo tempore superviventes et sanctae plurima meritorum cumula congregant, in quibus non tam diuturnitas temporis, quam charitatis firmitasque voluntatis pensatur, qua proponunt toto tempore vitae deservire Deo, et hoc quantum in se est, implent opere. Unde Gregorius III. q. VII. „In generibus” et XXIV. q. I. „Odi: Plus Deo placet affectus offerentis, quam munus, et voluntas pro facto capitur.
Tertio ex providentia divina. Nam quia vult Deus quosdam sanctos educere per mortem celerius ex hac vita utique, quia secundum quod praevidit illos ad gradum gloriae caelestis pervenire debere, sic disponit, ut illam perfectionem gradus in brevi compleant, et completo meritorum gradu illo, ad quem sunt ab aeterno electi, mox educuntur a Deo. Unde Sap. IV. dicitur: Consummatus in brevi explevit tempora multa, placita enim erat anima illius, propterea properavit eum educere Deus de medio iniquitatum. 23 Sic ergo Deus disposuit, ut beatus Emericus in brevi tempore vitae tanta merita adquireret, et tam sancte viveret, ut ad gloriam summam, ad quam electus fuerat, dignus celeriter haberetur, quam maximae autem sit gloriae, ostensum est in revelatione sancti Stephani facta Conrado, qui per illius merita obtinuit peccatorum maximorum remissionem, ut patet sermone I. „K”.
O ergo homo, festina ad supernam gloriam pervenire per bonam vitam et merita sanctitatis. O si videres, qualis et quanta sit illa gloria, et quantum superabundat in secundo choro angelorum super primum chorum, et sic consequenter in tertio super secundum, et sic de aliis 24 usque ad nonum, libenter duceres centum annos in dura poenitentia et martyrio, ut saltem posses de inferiori ad superiorem secundum et quanto magis ad altiora pervenire, ut patet per Augustinum. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut beati Emerici meritis det nobis gratiam et gloriam.

Sermonem quartum de sancto Emerico vide ex communi de confessoribus 25.



1 Ecl 12,1
2 Mt 12,38
3 II Par 34,3
4 Dt 9,7
5 Iac 3,2
6 Apc 2,5
7 Is 38,16
8 Sir 7,40
9 Ecl 11,8
10 Prv 12,5
11 Sir 1,27
12 Hbr 2,16
13 Prv 22,15
14 Lam 3,27
15 Prv 13,24
16 Prv 22,11
17 Mt 5,8
18 Cf. Lc 7,47
19 Apc 14,3
20 Mt 16,27
21 Ps 54,24
22 Ps 72,19
23 Sap 4,13-14
24 Editio: et ceteris
25 Vide PA 117: De quocumque confessore communis sermo vel PA 118: De quocumque confessore communis sermo.

péntek, szeptember 29, 2006

Pelbartus de Themeswar:
Pomerium de sanctis,
Pars aestivalis

Sermo LXVIII.

De angelis sermo III., et praecipue de beato Michaele archangelo

Factum est proelium magnum in caelo: Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone. Apoc. XII. 1 (A)


Si, carissimi, diligenter pensamus, multum obligamur Michaeli et angelis eius. Primo propter eorum proelium pro nobis contra diabolum. Unde Beda li. de ritu gentilium dicit: Unusquisque noverit se obligatum, ut veneretur angelorum collegium propter eorum obsequium. Secundo propter caeleste gaudium, quod ipsi habent de nostra salute. Nam iustum est, quod ex quo angelis Dei gaudium est in caelo super nostra conversione, ut Salvator testatur Lu. XV.
2 Ergo et nos congaudere debemus de ipsorum glorificatione, ut sicut ipsi faciunt festum de nobis in caelis, et nos de eis facere debemus in terris et pro hoc festo specialiter honorare. Tertio propter consortium futurum in cohereditate caelesti. Bernardus: Simus grati, simus devoti tantis servitoribus, quia nostri custodes, tutores, actores et coheredes sunt. Haec ille. Ad honorem ergo beati Michaelis et omnium beatorum spirituum, quorum hodie festum colitur, praedicta verba accipimus. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone praecipue de sancto Michaele, secundum quod de his tribus commendatur:
· Primo de proelii victoria, cum dicitur: factum est proelium, et infra: de victoria
· Secundo de praesidii providentia, nam angeli eius dicuntur, quibus praesidet nobis providens
· Tertio de privilegii excellentia, quod sequitur ad dicta (B)
Circa primum mysterium de proelii Michaelis victoria. Nam et hodiernum festum victoria Michaelis nuncupari solet, ut patet in
legenda. Ideo de hoc agens pro conclusione accipiamus verba sanctae Ecclesiae in officio dicentis sic: Magna magnalia de Michaele archangelo, scilicet dicuntur laudando, qui fortis in proelio fecit victoriam. Pro quo notandum, quod beatus Michael hoc habet a Deo pro speciali praerogativa honoris magnifici, quod scilicet ipsi est commissa victoria proeliorum, sicut enim beato Gabrieli commissa est revelatio secretorum, ut patet Dan. VIII., ubi legitur, quod cum Danieli ostensa fuissent quaedam secreta in visione et quaereret intelligentiam, ecce stetit in conspectu eius quasi species viri. 3 Lyra: id est angelus Michael, qui erat princeps synagogae et clamavit et ait, scilicet angelo alteri loquens: „Gabriel, fac intellegere visionem istum”, id est Danielem. Et sic ei Gabriel revelavit secreta plurima et praecipue de Christi adventu. Denique Gabriel commissa est annunciatio secretorum incarnationis Christi, ut patet in evangelio. Item Raphaeli commissa est cura morborum et corporalium et spiritualium, sicut patet in Tobia, quem curavit a caecitate, et in Sara, quam curavit a daemonis temptatione. Ipsi etiam est commissa itinerum directio et sana reductio, patet eodem libro. Sic Michaeli videtur esse commissa victoria proeliorum. Ordo enim est inter angelos quoad officia et Dei ministeria explenda. Unde et canit Ecclesia orando: Deus, qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius etc. Quamobrem advertendum, quod invenimus Michaelem quattuor proelia egisse et in omnibus victoriam habuisse, et quintum erit futurum, ubi et victoriam habebit:
· Primum in caelo cum dracone
· Secundum in Aegypto pro Israel liberatione
· Tertium in deserto de Moysi corpore
· Quartum in Novo Testamento pro devotorum defensione
· Ultimum erit cum Antichristo suo tempore
Primum bellum vel proelium Michael habuit in caelo cum dracone, id est Lucifero et angelis eius. Sed hoc proelium vicit et Luciferum cum suis de caelo expulit, ut patet Apoca. XII., ubi sic scribitur: Factum est proelium magnum in caelo, Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non valuerunt, neque locus eorum amplius inventus est in caelo. 4 (C)
Iuxta quae verba aliqua quaeruntur. Primo de modo, qualiter fuit illa pugna angelorum in caelo, cum non habeant angeli manus corporales et arma ac huiusmodi? Respondetur secundum doctores, quod ibi fuit realis pugna spirituum, quod patet ex hoc, quia mali angeli realiter sunt expulsi de caelo violenter. Licet illa pugna non fuerit corporalis nec per arma corporalia, quibus caeduntur membra. Ad quod notandum, quod inter spiritualia, ut sunt potentiae animae, potest esse pugna quandoque intranea, quandoque extranea. Intranea est, quando appetitus sensitivus appetit aliquid, quod voluntas repugnat vel intellectus iudicat aliquid faciendum, quod voluntas non vult, scilicet furari, moechari et huiusmodi. Et talis controversia vel pugna, scilicet intranea non habet locum in angelis. Sed extranea pugna fit in spiritum, quando anima unius hominis intelligit aliquid faciendum vel vult, quod anima alterius intelligit non faciendum vel non vult facere. Et talis pugna fuit inter angelos, quia intellectus bonorum iudicabat velle beatitudinem merito praecedente, et Deo subesse volebat. Malorum autem merito non praecedente nec subesse, sed superbire volebat. Et sic ibi fuit bellum realissimum per contrarietatem voluntatum. Et quia boni angeli cum Michaele Deo volente expulerunt malos de caelo illis fortissime resistentibus, sed non potuerunt resistere. Quamvis Lucifer in naturalibus praeemineret eis, quia Deus non influxit ad virtutem et fortitudinem malorum, sed ad fortitudinem bonorum. Sed quomodo eiecerunt eos, Franciscus de Mayronis imaginatur, quod sicut angelus potest movere caelum, ita unus angelus potest movere alterum et praecipue Deo virtutem influent. Michael et sui hoc fecerunt. (D)

Secundo de loco quaeritur, ad quem locum sint deiecti, utrum scilicet detrusi sint ad Infernum daemones. Respondetur secundum Bonaventuram super II. dist. VI. q. II., concorditer Richardum, quod sicut Sacra Scriptura dicit, locus daemonum usque ad diem iudicii est aer caliginosus, in quo generaliter daemonum multitudo habitat, et non est locus subterraneus, quem vocamus Infernum. Utrum autem aliqui detrusi sint in Infernum, non invenio – inquit – a sanctis determinatum. Illud autem bene credo, quod aliqui descendunt ad torquendas animas, secundum quod inter se habent deputata maledictionis officia. Ratio autem, quare Deus permisit eos usque ad iudicium stare in hoc aere caliginoso, est, quod propter caliginem competit culpae tenebrositati. Et quia homines exercitare habent impugnantes ad utilitatem meritorum et praemiorum electorum hominum, ut dicit Augustinus. Ideo voluit eos Deus stare in aere nobis propinqui propter humanum exercitium. Utrum autem habeant poenas infernales, respondet idem Bonaventura et concorditer Richardus, quod poena ignis infernalis eis differtur usque ad iudicium, quando retrudentur in Infernum, et hoc Deus ideo voluit, ut non retrahantur ab exercitando homines, quod fieret, si haberent poenam completam. Verumtamen iam habent, quod est principalissimum in poena Inferni, scilicet carentiam visionis divinae et vitiorum flammas torquendo, scilicet irae et invidiae, quibus acriter torquentur et alias quasdam poenas maximas, scilicet maeroris interni et doloris ac desperationis. Et propterea Glossa super Iaco. III. dicit: Diabolus ubicumque sit, vel in aere, vel sub terra, semper fert secum tormenta flammarum suarum, quae glossa non est intellegenda de tormento ignis materialis Inferni, sed de aliis praedictis. Haec Richardus. (E)

Tertio de numero quaeritur, utrum daemones deiecti sint in magno numero. Ad quod Haymo super Apoca. dicit, quod ut sancti viri opinati sunt, aer iste caliginosus ita plenus est daemonibus, sicut radius solis minutissimis pulvisculis videtur plenus. Et hoc potest extimari per rationem, quia ut Magister dicit secundum Gregorium in II. dist. XI.: Quilibet homo habet malum angelum ad sui exercitium deputatum a principe daemonum, hoc est Lucifero, propter quod Deus etiam cuilibet deputavit unum bonum angelum ad custodiendum. Insuper secundum Lyram super Dan. X.: Quaelibet provincia, et sic etiam patria et civitas, oppidum et villa habet angelum malum deputatum a principe daemonum ad inducendum homines illius ad malum, sicut et habet angelum bonum ad procurandum bonum illius provinciae a Deo deputatum. Ideoque magno numero debent esse, ut ad haec sufficiant et ad alia huiusmodi. Si dicas: Et quis hominum potest ergo salvari inter tot hostes, respondetur, quod sicut Bernardus dicit: Si bonus spiritus nobis non adesset, malorum impetum nullus superare posset. Ad vincendum ergo illos angeli boni iuvant, qui secundum doctores incomparabiliter plures sunt, scilicet qui permanserunt in caelo, quam qui corruerunt. Item secundum sententiam Origenis: Exercitum daemonum minuimus, cum eos vincimus ita, quod qui ab aliquo sancto viro semel victus fuerit, scilicet perfecte, deinceps ille idem daemon de eodem vitio, de quo victus est, ipsum eundem hominem non valeat temptare. O ergo homo, ex dictis tibi caute provide, ne consentias diabolo in peccatum, alioquin peribis cum diabolo. (F)

Secundum bellum Michael habuit in Aegypto pro filiorum Israel liberatione, quia ipse fuit princeps synagogae, Dan. X.
5 Ergo ipse Aegyptiis plagas intulit, ipse mare divisit et in columna nubis antecessit et filios Israel in terram promissionis introduxit et contraria belli contrivit.
Tertium proelium egisse legitur de Moysi corpore, ut patet in epistola Iudae apostoli: Michael – inquit – cum diabolo disputans, cum altercaretur de Moysi corpore etc. 6 Ut enim dicit Lyra et communiter doctores: Diabolus volebat revelare corpus Moysi Iudaeis ad idolatriam pronis, ut eum adorarent tamquam Deum. Michael autem tunc princeps synagogae hoc voluit impedire, et vicit.
Quartum proelium egit Michael pro suorum devotorum defensione et vicit quando Neapolitanos et eorum exercitum contra Sipontanos bellantes contrivit. De hoc patuit ser. I. (G)
Ultimum erit contra Antichristum, quem Michael interficiet, ut dicit Glossa super Apoca. XIII., videlicet quod cum ipse Antichristus latens triduo se mortuum finget et resuscitatum, arteque magica ferentibus daemonibus in aera ascendet et universis mirantibus adorabunt eum ut deum. Tandem ipsum stantem in Monte Oliveti in papilione occidet Michael repentina morte, ut dicit Glossa super illud. II. Thes. II.: „Quem Iesus interficiet spiritu oris sui”
7. Lyra: quia de mandato Christi fulminabitur per ministerium Michaelis archangeli. Haec ibi. Ecce, o homo, adverte, quia mali male peribunt cum daemone suo principe. Boni autem et poenitentes iocabuntur in caelo cum Michaele et angelis, venerare ergo Michaelem et eius angelos, ut per eos vincere possis daemones. (H)
Circa secundum de providentia praesidii sit pro conclusione, quod canit Ecclesia dicens: Hic est Michael archangelus, princeps militiae angelorum, cuius honor praestat beneficia populorum, et oratio perducit ad regna caelorum. Sed quaeritur: Gratia huius qualia beneficia vel praesidia confert Ecclesiae et populo Christiano Michael archangelus, aut qualiter providet? Ad quod respondetur, quod providet magna beneficia quintupliciter per quinque ordines angelorum suorum prosequendo secundum positionem beati Gregorii de ipsis ordinibus angelorum. Primo quidem per Principatus Ecclesiam stabiliter gubernando. Nam ut scribitur Dan. X.: Michael – inquit – unus de principibus primis venit ad adiutorium meum etc.
8 Dicit autem Gregorius, quod principari est inter reliquos priorem exsistere. Et Dionysius IX. c. Caelestis hierarchiae dicit: Nomen Principatuum significat ductivum in ordine sacro. Illi enim, qui alios ducunt, primi inter eos exsistentes principes proprie vocantur. Ex quibus claret, quod Michael est de ordine Principatuum, et inter omnes angelos, qui extra mittuntur, ipse est princeps gloriosissimus et nobilissimus militiae angelicae, ut etiam canit Ecclesia. Et ipse est princeps totius Ecclesiae Christianae et multitudinis humanae, ut tenent communiter doctores, ad ipsum pertinet Ecclesiam stabiliter usque ad finem mundi gubernare. Ita quod quantumcumque impugnetur, non poterit eius fides deficere vel exstingui. Iuxta illud Salvatoris promissum Lu. XII.: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. 9 Secundo per potestatem providet daemones coercendo. Nam quaero: Ad quem pertinet universalis custodia contra omnes daemones? Respondetur secundum Gregorium, quod ad Potestates, quae habent ex officio arcere eos, ne noceant, sed Michael est super hoc princeps, quia scribitur Apoc. XII., quod Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius. 10 Quo designatur, quod sicut draco, id est Lucifer principalissimus est inter oppugnantes Ecclesiam et nos, ita Michael principalissimus est inter defensantes. Unde canit Ecclesia: Collaudemus venerantes omnes caeli milites, sed praecipue primatem caelestis exercitus Michaelem in virtute conterentem Zabulon, id est daemonem. Quo custode, id est Michaele procul pelle, rex Christe piissime, omne nefas inimici, id est diaboli. Tertio per Virtutes mirabiliter virtutes promovendo ac instruendo. Ipse enim Michael facit principalius cum virtutibus angelicis, ut populus Christianus proficiat in virtutibus iustitiae, misericordiae, charitatis, devotionis et cultus divini ac perseverantia in observatione legis evangelicae. Unde Gregorius in homilia „Accesserunt publicani ad Iesum” dicit: Michael, qui 11 ut Deus interpretatur, quia quotiens aliquid mirae virtutis agitur, Michael mitti perhibetur, ut ipso actu et nomine detur intelligi, quod sicut nullus potest facere, quod praevalet Deus, sic quaeque virtutes mirae Michaeli attribuuntur. Iste est ergo Michael, qui cum maximo exercitu angelorum assistit in hora consecrationis Eucharistiae et celebrationis missae, ut dicit Gregorius de consecratione dist. II. „Quid sit”. Et ipse docet et inducit populum ad celebrem cultum Sacramenti. Ipse est, qui cultum idolorum cessare fecit per mundum. Sicut enim in Veteri Testamento ipse altercatus est cum diabolo de corpore Moysi, ne si revelaretur, populus in idolatriam deflueret, ut supra dictum est, ita ipse in Novo Testamento diabolum repressit, ne idolatrare gentes faceret. Unde Apoc. XX. dicit: Iste est angelus, qui ligavit diabolum per annos mille, ut non seducat gentes, id est Ecclesiae filios, donec consumentur mille anni, 12 id est usque ad tempora Antichristi, tunc enim solvetur. Denique mirabiliter per Michaelem et virtutes angelicas proficit Ecclesia dietim. Quarto per Archangelos provincias et regna ad fidem Christi inducendo vel in ea conservando ac in iusticia sustentando. Nam Eccli. XVII. scribitur: In unamquamque gentem praeposuit Deus rectores. 13 Glossa: id est angelos, quibus commisit custodiam. Et secundum doctores talis custodia communis vel universalis provinciae aut civitatum pertinet ad Archangelos, quibus praeest Michael princeps et providet, ut sic custodiantur, ne per iniustitiam de gente in gentem talia regna transferri divino iudicio demereantur, sicut scribitur Ecci. X. 14, et ut ab infidelibus defensentur vel liberentur. Unde Dan. X. dicit, quod Michael venit in adiutorium angeli, qui laborabat pro liberatione filiorum Israel de Babylonica captivitate. 15 Quinto per angelos providet singulos homines custodiendo, a peccatis retrahendo et ad bonum incitando et apud Deum intercedendo etc. O ergo homo, honora pro his Michaelem. (I)
Circa tertium de privilegiis Michaelis quaeritur: Quare in Ecclesia militante Michael prae ceteris angelis honoratur, cum enim honor sit praemium virtutuis, ut dicitur IV. Ethicorum. Ergo magis virtuosus debet magis honorari, sed multi angeli praecellunt Michaelem in gratiarum donis et in gloria, ut patet de superioribus, scilicet Seraphim, Cherubim, Thronis, Dominationibus, ergo etc. Ad hoc respondetur, quod quamvis multi sint superiores angeli Michaele, tamen Michael praehonoratur propter magna privilegia sibi concessa, scilicet pro salute nostra procuranda. Primum privilegium est custodem esse Ecclesiae. Nam doctores communiter dicunt super Dan X.
16: Michael fuit primus princeps synagogae, quae postquam Dominum crucifixit, reliquit eam Michael et factus est princeps Ecclesiae. Unde et Iosephus Antiquitatum libro refert, quod post mortem Christi, cum quodam die Pentecostes noctu sacerdotes templum ingressi fuissent ex more ad ministeria complenda, motus, strepitus et voces audierunt subitas angelorum dicentium: „Transeamus ab his sedibus”. Proinde Ecclesia canit: Michael praepositus Paradisi, quem honorifi[cant] an[gelorum] ci[ves] etc. Aureolus li. II. Compendii dicit: Michaeli attribuitur praepositum esse Paradisi, id est Ecclesiae, sicut olim fuit princeps synagogae. Haec ille. Secundum privilegium est adiutorium electis praestare. Unde canit Ecclesia: Michael archangelus venit in adiutorium populo Dei, stetit in auxilium pro animabus iustis. Quia nimirum invenitur in Scripturis, quod Michael semper stetit in adiutorium pro electis. Primo in caelo stetit pro electis angelis contra Luciferum et angelos eius. Secundo in Aegypto stetit pro filiis Israel liberandis. Tertio in captivitate Babylonica pro eisdem. Quarto in Ecclesia pro fidelibus sibi devotis, ut dictum est supra. Quinto stabit pro electis contra Antichristum, quem occidet, ut dictum est. Tertium privilegium est ponderandi officium habere, ut patet in picturis, quae sunt libri laicorum. Unde Bernardus in Dialogis dicit: In puncto separationis animae a corpore obseratis corporis sensibus angeli boni et mali conveniunt, qui omnia bona et mala hominis opera ad memoriam revocant ita, quod statim iudicet Dominus omnia sua merita vel demerita. Tunc itaque Michael per se vel per suos angelos ponderat in statera iustitiae divinae merita animarum et vacuas bonis mittit in Infernum, plenas autem charitate et perfectas ducit in caelum. Semiplenas mittit in Purgatorium, ut satisfaciant. Quartum privilegium est animas ad caelum suscipere. Unde canit Ecclesia dicens: Archangele Michael, constitui te super omnes animas suscipiendas. Nam animae iustorum portantur ab angelis in caelum, ut patet de anima Lazari Lu. XVI. 17, non quia anima per se ire non posset, sed quia portantur propter reverentiam ut sponsae regis, et Michael eas suscipit. Sed vae malis, quia a daemonibus rapiuntur violenter, et confusibiliter ad Infernum ducuntur. Quintum privilegium est compraesentare, scilicet animas in lucem. Unde Ecclesia dicit: Ne cadant in Infernum, sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam. O Deus, quale tunc gaudium erit animae, cum per Michaelem praesentatur Beatae Virgini et per illam Christo. Unde de Virgine canit Ecclesia: Maria, mater gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege, in hora mortis suscipe. Et sic in gloria locatur anima cum angelis. Sextum privilegium est in iudicium vocare, scilicet omnes. Unde I. Thes. IV.: Ipse Dominus in voce archangeli descendet de caelo. 18 Nam secundum Richardum super IV.: Iste archangelus principalis erit Michael, qui per archangelos provinciarum faciet clamare: „Surgite, mortui, venite ad iudicium.” Septimum privilegium est signiferum Christi fore, ut supra canit Ecclesia, quia signa passionis Christi ipse defert ad iudicium. Octavum privilegium sententiae divinae exsecutionem perficere, quia data a Christo sententia: „Ite, malidicti, in ignem aeternum” etc. 19 Michael omnes reprobos et daemones cum suis angelis depellet in Infernum, et carcere sempiterno claudet eos. O quale vae ibi erit, quantus fletus et stridor dentium! O quale beatorum gaudium pro liberatione! O ergo peccator, honora sanctum Michaelem cum angelis, et nunc quaere apud eos gratiam, ut habeas tunc gloriam. Quod nobis praestare dignetur rex angelorum, Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit etc.



1 Ap 12,7
2 Lc 15,7
3 Dn 8,15–19
4 Apc 12,7
5 Dn 10,21
6 Iud 1,9
7 II Th 2,8
8 Dn 10,13
9 Lc 12,32
10 Apc 12,17
11 Editio: quis
12 Apc 20,1–2
13 Sir 17,14
14 Sir 10,8
15 Dn 10,13
16 Dn 10,21
17 Lc 16,22
18 I Th 4,16
19 Cf. Mt 25,41

vasárnap, szeptember 17, 2006

Egy kis egyházi bölcsesség latinul:

Homo homini lupus,
Sacerdos sacerdoti lupior,
Monachus monacho lupissimus.