kedd, december 29, 2009

Canterbury (Becket) Szent Tamás ünnepére (december 29.)

Canterbury, vagy ahogy vulgo ismert: Becket Szent Tamás püspök és mártír tisztelete nagyon hamar, csupán néhány évvel oltárra emelése után már széles körben elterjedt a középkori Magyarországon. Esztergomban a róla elnevezett Tamás-hegyen társas káptalant is alapítottak tiszteletére, amely a török időkben pusztult el szinte nyomtalanul. A magyarországi liturgikus könyvek tanúsága szerint quasi helyi szentnek számít, ezért most közlöm miséjét a MNStr és a MS 1484 alapján.

Sancti Thomæ Cantuariensis, martyris et pontificis
(die 29 decembris)

Officium (Introitus)

(MNStr; OStr:) Lætábitur iustus in Dómino, et sperábit in eo: et laudabúntur ómnes recti córde. Ps. Exáudi Deus oratiónem meam cum déprecor: a timóre inimíci éripe ánimam meam. Glória Patri. Euouae.

(MS 1484:) Státuit ei Dóminus testaméntum pacis, et príncipem fecit eum, ut sit illi sacerdótii dígnitas in aetérnum. Ps. Misericórdias Dómini in aetérnum cantábo. Glória Patri. Euouae.

Collecta

Deus, pro cuius Ecclésia gloriósus martyr et póntifex, Thomas: gládiis impiórum occúbuit: præsta, quǽsumus, ut qui eius implórant auxílium, petitiónis suæ salutárem consequántur efféctum. Per Dóminum nostrum…

Commemoratio Octavæ Nativitatis

Concéde, quǽsumus, omnípotens Deus: ut nos Unigéniti tui nova per carnem natívitas líberet, quos sub peccáti iugo vetústa sérvitus tenet. Per eúndem Dóminum nostrum...

Lectio epistolæ beáti Pauli Apóstoli ad Hebræos (5,1-6)

Fratres: Omnis póntifex ex homínibus assúmptus, pro homínibus constitúitur in his, quæ sunt ad Deum, ut ófferat dona, et sacrifícia pro peccátis. Qui condolére possit his, qui ignórant, et errant: quóniam et ipse circumdátus est infirmitáte. Et proptérea debet, quemádmodum pro pópulo, ita étiam pro semetípso offérre pro peccátis. Nec quisquam sumit sibi honórem, sed qui vocátur a Deo, tamquam Aaron. Sic et Christus non semetípsum clarificávit ut póntifex fíeret, sed qui locétus est ad eum: «Fílius meus es tu, ego hódie génui te.» Quemádmodum et in alio loco dicit: «Tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech.»

Graduale

Iurávit Dóminus, et non pænitébit eum: tu es sacérdos in ætérnum secúndum órdinem Melchísedech. V. Dixit Dóminus Dómino meo: sede a dextris meis.

Alleluia

Allelúia. V. Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine. Allelúia.

Prosa (Sequentia)

Spe mercédis et corónæ
stétit Thomas in agóne
ad mortem obédiens.

Morte Christum imitátus,
fide firmus et firmátus
firmo gressu grádiens.

Furit furor militáris,
ut vir sanctus sacris aris
immolétur hóstia.

Quem occídunt, et sciéntes,
introdúcunt nesciéntes
ad ætérna gáudia.

Christi fortis hic athléta,
qui subíre mortem læta
morte non abhórruit.

Ut sit salus infirmórum,
et medéla peccatórum
grátiam proméruit.

Non est morbus quem non curet,
dum morbórum non obdúret
tarda diffidéntia.

Cæci, claudi, surdi, muti
sunt ad usum restitúti
divína cleméntia.

Hostes Christi Christo cedunt,
signa signis dum succédunt
arguménta fídei.

Ergo Martyr invocétur,
ut per eum nobis detur
ad supérna próvehi.

Sequentia sancti Evangelii secundum Ioánnem. (10,11-16)

In illo témpore: dixit Iesus discípulis suis: Ego sum pastor bonus. Bonus pastor ánimam suam dat pro óvibus suis. Mercenárius autem, et qui non est pastor, cuius non sunt oves própriæ, videt lupum veniéntem, et dimíttit oves et fugit: et lupus rapit, et dispérgit oves: mercenárius autem fugit, quia mercenárius est, et non pértinet ad eum de óvibus. Ego sum pastor bonus: et cognósco meas, et cognóscunt me meæ. Sicut novit me Pater, et ego agnósco Patrem: et ánimam meam pono pro óvibus meis. Et álias oves hábeo quæ non sunt ex hoc ovíli: et illas opórtet me addúcere, et vocem meam áudient, et fiet unum ovíle, et unus pastor.

Offertorium

Glória et honóre coronásti eum: et constituísti eum super ópera mánuum tuárum, Dómine.

Secreta

Intercedénte pro nobis glorióso mártyre tuo, Thoma, nos, quǽsumus, Dómine, vivíficent hæc sacra mystéria, ut, sicut illi contulísti glóriam sempitérnam, ita nobis eius intercessiónibus largiáris indulgéntiam. Per Dóminum nostrum...

Commemoratio Octavæ Nativitatis

Obláta, Dómine, múnera, nova Unigéniti tui nativitáte sanctífica: nosque a peccatórum nostrórum máculis emúnda. Per eúndem Dóminum nostrum…

Præfatio de Nativitate

Communio

Magna est glória eius in salutári tuo: glóriam et magnum decórem impónes super eum, Dómine.

Complenda (Postcommunio)

Cæléstibus, quǽsumus, Dómine, recreáti aliméntis, intercedénte pro nobis glorióso mártyre tuo, Thoma, ab univérsis nos tuére perículis, et petitiónum nostrárum desiderábilem obtinére concédas efféctum. Per Dóminum nostrum...

Commemoratio Octavæ Nativitatis

Præsta, quǽsumus, omnípotens Deus: ut natus hódie Salvátor mundi, sicut divínæ nobis generatiónis est auctor; ita et immortalitátis sit ipse largítor. Qui tecum vivit…

Nincsenek megjegyzések: