szombat, június 09, 2007

Sancti Ladíslai Regis et Confessoris (die 27 iunii)

Introitus
Os justi meditábitur sapiéntiam et lingua ejus loquétur judícium: lex Dei ejus in corde ipsíus. Ps. Noli æmulári in malignántibus: neque zeláveris faciéntes iniquitátem. Glória Pátri. Euouae.

Collecta
Deus, qui Beátum Ladíslaum regem nostrum et confessórem tuum miro miseratiónis modo delinquéntem ad véniam et justum transtulísti ad glóriam, prǽsta, quǽsumus, ut quem rectórem habúimus in terris, cum modo protectórem sentiámus in cælis. Per Dóminum nostrum...

alia oratio

Deus, qui Beáto Ladíslao, regi et confessóri tuo post terrénæ dignitátis fastígium æternitátis láuream contulísti, concéde propítius, ut qui ejus festivitátes devótis méntibus venerámur in terris, ipsi quoque in glória consociémur in cælis. Per Dóminum nostrum...

Lectio Libri Sapiéntiæ (Ecclesiasticus 47,9-13. 24,1-4)
Dedit Dóminus confessiónem Sancto suo et Excélso in verbo glóriæ de omni corde suo laudávit Dóminum, et diléxit Deum qui fecit illum. Et dedit illi contra inimícos poténtiam, et stare fecit cantóres contra altárium, et in sono eórum dulces fecit modos. Et dedit in celebratiónibus decus, et ornávit témpora usque ad consummatiónem vitæ. Christus purgávit peccáta ipsíus et exaltávit in ætérnum cornu ipsíus. Sapiéntia laudávit ánimam suam, et in Deo honorificábitur, et in médio pópuli sui gloriábitur. Et in ecclésiis Altíssimi apériet os suum, et in conspéctu virtútis illíus gloriábitur. In médio pópuli laudábitur et in plenitúdine sancta admirábitur. Et in multitúdine electórum habébit laudem, et inter benedíctos benedicétur.

Graduale
Dómine, prævenísti eum in benedictiónibus dulcédinis: posuísti in cápite ejus corónam de lápide pretióso. V. Vitam pétiit, et tribuísti ei longitúdinem diérum in sǽculum sǽculi.

Alleluja
(MNS) Allelúja. V. Iste sanctus digne in memóriam vértitur hóminum, qui ad gáudium tránsiit angelórum. Allelúja.
(Nyomtatott Missale) Allelúja. V. Beátus vir, sanctus rex Ladíslaus fulget ut sol in cælo, ampléctens immortaliátem gaudet in ætérnum in paradíso. Allelúja.

Sequentia
Novæ laudis extollámus
regem, cujus exsultámus
speciáli glória.

Dulce melos novam favum
dulci regem Ladíslaum
cánimus melódia.

Regis laudi nil discórdet,
cujus laudem non remórdet
cæléstis symphónia.

Confessórum Regem laudent,
per quem reges sibi gaudent
vitæ dari múnera.

Quem precámur laudántes sínguli;
gemma regum totíus sǽculi
et spes salutífera.

O quam felix, quam præclára
Varadíni fulget ara
tuo claro nómine.

Cujus regens sǽcula
manus sine mácula
cavit omni crímine.

Scala gentis Hungarórum,
per quam scandit ad cælórum
cathédram Pannónia.

Fama cujus cælo tendit
et terrárum comprehéndit
quáttuor confínia.

Per hunc vigent sacraménta
et firmátur jam invénta
fídei relígio.

Ægros curans sanos fecit
et salútis opem iecit
Moysi offício,

Exáuditur in hac domo,
quicquid orans petit, homo
per regis suffrágia.

Per quem neque gládium,
nec incúrsus hóstium
trépidat Hungária.

Hostis arte plebs arrépta
prece regis est adépta
salútis piácula.

Per quem auctor fídei
cornu stillat ólei
pósteris per sǽcula.

Per hunc gentes univérsas
Hungarórum jam convérsas
nóvimus império.

Procul ense parent per se
feræ gentes et advérsæ
nutu voluntário.

Ex obscúris sui iuris
iubar latens, sed jam patens
réserat prodígia.

Hostem cædit, victor redit,
barbarórum Hungarórum
unus fugat mília.

Ipse suos contemptóres
pœnæ facit contentóres,
morbos illis et languóres
infert et dæmónia.

Sed, qui suam sanctitátem
colunt, his fert sanitátem
et ad vitæ sospitátem
rex redúcit ómnia.

Regum genus triumphále,
Hungarórum salus, vale,
nunc refúlsit jubar tale
regum florens gérmine.

Regum radix Christiána,
lauda laudes, fide sana
quas exsúltans vox humána
fert in tuo nómine.

Assisténtes regis laudi,
coronátor regis, audi
atque servos sancti regis
post hanc vitam tui gregis
transfer ad palátia.

Cujus laudi vis servíre
nos ac lætos conveníre,
fac ad ipsum perveníre,
nobis confer et largíre
sempitérna gáudia.
Amen.

Sequentia sancti Evangelii secundum Lucam (11,33-36)
In illo témpore: dixit Jesus discípulis suis: Nemo accéndit lucérnam et in abscóndito ponit neque sub módio, sed supra candelábrum, ut qui ingrediúntur lumen vídeant. Lucérna córporis tui est óculus tuus. Si óculus tuus fúerit simplex, totum corpus tuum lúcidum erit. Si autem nequam fúerit, étiam corpus tuum tenebrósum erit. Vide ergo, ne lumen quod in te est ténebræ sint. Si ergo corpus tuum totum lúcidum fúerit, non habens alíquam partem tenebrárum, erit lúcidum totum, et sicut lucérna fúlgoris illuminábit te.

Offertorium
Véritas mea et misericórdia mea cum ipso: et in nómine meo exaltábitur cornu ejus.

Secreta
Hóstias pie placatiónis cleméntiæ tuæ offérimus, omnípotens Deus, ut Beáti Ladíslai regis nostri et confessóris tui méritis et précibus placátus accípias et cleménter dispénses. Per Dóminum nostrum...

Communio
Beátus servus, quem, cum vénerit Dóminus, invénerit vigilántem: amen dico vobis, super ómnia bona sua constítuet eum.

Postcommunio
Sacraménta, Dómine, salutária suméntes, cleméntiam tuam humíliter exorámus, ut intercessiónem Beáti Ladíslai regis nostri et confessóris tui, et præséntibus non destituámur subsídiis, et gáudiis perfruámur ætérnis. Per Dóminum nostrum...

Nincsenek megjegyzések: