szerda, április 18, 2007



Inventionis dexteræ Sancti Stephani Regis et Confessoris (die 30 maii)
(Commemoratio: Szent Félix pápa)
Introitus

Tenuísti manum déxteram meam, et in voluntáte tua deduxísti me, et cum glória suscepísti me. (T. P. alleluja, alleluja)
Ps. Beátus, qui intélligit super egénum et páuperem, in die mala liberábit eum Dóminus. Glória Pátri. Euouae.

Collecta

Deus, qui es sanctórum tuórum splendor mirábilis, quique hodiérna die beáti Stéphani, Regis et Confessóris tui, gloriósam déxteram revelásti: da nobis fámulis tuis de ejus semper protectióne gaudére. Per Dóminum nostrum...


Lectio
Libri Tobíæ (4,6-12)

Ómnibus diébus vitæ tuæ Deum in mente habéto Deum, et cave ne aliquándo peccáto conséntias, et prætermíttas præcépta Dómini Dei nostri. Ex substántia tua fac eleemósynam, et noli avértere fáciem tuam ab ullo páupere; ita enim fiet, ut nec a te avertátur fácies Dómini. Quómodo potúeris, ita esto miséricors. Si multum tibi fúerit, abundánter tríbue; si exíguum tibi fúerit, étiam exíguum libénter inpertíri stude. Prǽmium enim bonum tibi thesaurízas in die necessitátis, quóniam eleemósyna ab omni peccáto et a morte líberat, et non patiétur ánimam ire in ténebras. Fidúcia magna erit coram summo Deo eleemósyna ómnibus facientibus eam.


Graduale


Frange esuriénti panem tuum et egénos, vagósque induc in domum tuam.
Dum víderis núdum, óperi eum, et carnem tuam ne despéxeris.

Alleluja

Allelúja. Tunc erúmpet quasi mane lumen tuum, et glória Dómini cólliget te. Allelúja.

(T. P. Allelúja, Allelúja. Beátus, qui intélligit super egénum et páuperem, in die mala liberábit eum Dóminus. Tota die miserétur, et cómodat, semen illíus in benedictióne erit. Allelúja.)

Sequentia sancti
Evangelii secundum Lucam (12,32-34)

In illo témpore: dixit Jesus discípulis suis: Nolíte timére, pusíllus grex, quia complácuit Pátri vestro dare vobis regnum. Véndite quæ possidétis, et dáte eleemósynam. Fácite vobis sácculos, qui non veteráscunt, thesáurum non deficiéntem in cælis: quo fur non apprópriat, neque tínea corrúmpit. Ubi enim thesáurus vester est, ibi et cor vestrum erit.


Offertorium

Dispérsit, dedit paupéribus, justítia ajus manet in sæculum sǽculi: cornu ejus exaltábitur in glória. Allelúja.

Secreta

Múnera tibi, Dómine, nostræ devotiónis offérimus, quæ et pro sancti Stéphani, regis et Confessóris tui tibi grata sint honóra, et nobis salutária te miseránte reddántur. Per Dóminum nostrum...

Communio

Qui adminístrat semen seminánti, et panem manducándum præstábit, et augébit increménta frugum justítiæ ejus, Allelúja.

Postcommunio

Súmpsimus, Dómine, cæléstia sacraménta, beátis Stéphani Regis et Confessóris tui sollémnia celebrántres: præsta, quǽsumus, ut ipso intercedénte, quod temporáliter géssimus, ætérnis gáudiis consequámur. Per Dóminum nostrum...



Nincsenek megjegyzések: