"Inebriabuntur ab ubertate domus tuae, et torrente voluptatis tuae potabis eos; quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen." (Ps. 35,9-10)

vasárnap, november 19, 2006

Árpád-házi Szt. Erzsébet születésének 800. évfordulójára

Pelbartus de Themeswar:
Pomerium de sanctis,
Pars aestivalis

Sermo XCVI.

Sequitur de sancta Elisabeth
Sermo primus cum legenda

Mulier gratiosa inveniet gloriam. (A)

Haec verba scribuntur Proverb. XI.,
1 et inter sanctas ceteras mulieres convenienter dicuntur de sancta Elisabeth, quae in vita fuit multum gratiosa, immo plena gratia Dei, et nunc in caelo regnat gloriosissima, cuius exemplo et nos docemur per verba praeaccepti thematis, quod si volumus invenire caelestem gloriam, quam per peccatum perdidimus in primis parentibus, debemus diligenter quaerere in gratia Dei vivendo. Nam videmus, quod ad inveniendam rem perditam necessarium est primo, ut sollicite requiratur. Secundo ut per lumen aliquod quaeratur, quia lumen est medium videndi per Philosophum II. De anima, et per consequens inveniendi rem perditam, quae in tenebris minime videretur. Ad propositum: gloria caelestis est quasi quidam thesaurus pretiosissimus et dragma perdita, secundum quod in figura Christus Lucae XV. dicit, ideo omni cum sollicitudine est requirenda mediante lumine gratiae. Unde dicit, quod mulier habens dragmas decem si perdiderit unam, accendit lucernam, et quaerit diligenter, donec inveniat. 2 Lumen mediante quo debeat quaeri, est lumen gratiae Spiritus Sancti, sine quo non videbitur lumen gloriae. Unde Ps.: In lumine tuo – id est tuae gratiae – videbimus lumen – scilicet gloriae. 3 Sic quaesivit beata Elisabeth, scilicet in lumine gratiae, et sic invenit gloriam. Merito ergo haec verba de ea accipiuntur pro sermone. Iuxta quae tria mysteria notabimus, secundum quod de his tribus commendatur beata Elisabeth in eisdem.
· Primo de divinali gratiositate, cum dicitur: Mulier gratiosa
· Secundo de meriti fructuositate, cum dicitur: Inveniet, scilicet meritis quaerens
· Tertio de praemii gloriositate, cum addicitur: Gloriam, scilicet caelestem (B)
Circa primum de gratiositate divina quaeritur, unde vel ex qualibus effectibus probari valet, quod sit Deo gratiosa anima fidelis quaelibet, sicut et beata Elisabeth. Ad quod respondetur secundum doctores et Scripturas, quod hoc probari et agnosci valet praecipue per quattuor clariores effectus gratiae vel signa, quos facit in anima, in qua est. In quibus sancta Elisabeth a pueritia fuit multum privilegiata.
Primus effectus abominatio offensionis, quia gratia et peccatum vel culpa sunt contraria. Contrariorum autem natura est, ut unum expellat reliquum per Philosophum II. periher. Sicut ergo calor expellit frigiditatem, sanitas aegritudinem, vita mortem, sic gratia omne mortale peccatum. Unde Bernardus: Angustum est cor humanum, non possunt simul in eo cohabitare Deus et diabolus. Et Gregorius: Non potest in nobis habitare Deus et gratia eius, quamdiu peccati desideriis deservimus. Item Anselmus in orationibus: O quam amara res et mala est peccatum, quam faciles habet actus et difficiles exitus ac interminabiles cruciatus. Propterea merito peccatum assimilatur veneno mortifero, quod quidem facilem habet introitum in gustu. Quia Constantinus li. VI. Medicinalium dicit, quod venenum dum bibitur, dulce extimatur, eo quod inficit linguam, ut non discernat inter dulce et amarum, quamvis in se amarum sit, ita ut linguam scindat. Sed postquam sumptum fuerit, tunc amarissimum iudicatur, et tandem si citius curari negligitur, mortem incurabilem operatur. Sic est de peccato. Unde homo gratiosus quasi a facie colubri fugit et horret peccatum, plus quam omnem mortem corporalem. (C)

Nimirum gratiosi homines in corde saepius versare solent hanc quaestionem, scilicet quid est in toto mundo super omnia amarum et pessimum, et propterea summopere cavendum. Ad quod licet Philosophus III. Ethicorum dicat, quod terribilissimum omnium est mors, quia loquitur ut paganus tantum de corporalibus. Sed gratiosae animae respondent cum Ps., quod bonorum et sanctorum mors pretiosa in conspectu Domini,
4 sed tantummodo mors peccatorum pessima, 5 et super hoc est cruciatus Inferni, sed adhuc super utrumque est peccatum, iuxta illud Ecci. XXVIII.: Mors illius – id est peccati mors – nequissima, et utilis potius Infernus, quam illa. 6 Lyra: id est minus mala est gehennae poena, quo ad cruciatu tantum loquendo, quam peccatum mortale. Malum enim peccati mortalis est privatio boni divini, quod est infinitum bonum. Poena autem Inferni est privatio boni creati, ergo minus habet de ratione mali. Adverte haec, o homo, ut caveas tibi et accedas ad adquirendum Dei gratiam, ne pereas! Beata Elisabeth magnum privilegium gratiae habuit, quia cum esset filia regis Hungariae, a pueritia cum adhuc esset quinquennis, Christo servire coepit, et omnia mundana ac vitia horrere et cavere et semper cavisse legitur, ut dicatur numquam culpam de delectationi subiacuisse etiam in aetate adulta, ergo dicitur mulier gratiosa.
Secundus effectus est poenitentia verae humiliationis. Nam ubi Dei gratia advenit, ad poenitentiam veram humiliat et Dei servitutem. Unde Dominus Esa. LXVI. dicit: Ad quem respiciam – scilicet dando gratiam –, nisi ad contritum spiritum et trementem sermones meos. 7 Chrysostomus: Vera poenitentia, scilicet quam operatur Dei gratiam, est auro rutilantior et cunctis thesauris melior. Item Hieronymus super Mat.: Humilitas est meritum gratiarum, custos virtutum. Nil enim est, quod ita gratum facit Deo et hominibus, quam si vitae merito magni, sed infimi nobis humilitate videamur, ideo quando homo se humiliat ad poenitentiam, scilicet contritionem, confessionem et satisfactionem. Hoc clarum argumentum est gratiae divinae. (D)
Unde si quaeras, de quo possit homo summe confidere, quod sit in gratia Dei et meritis, et quod non cadat, respondet Bernardus dicens: Insanus est, quicumque in aliis vitae meritis, quam in sola humilitate confidit. Exempli gratia: Quis est homo, qui non potest cadere corporaliter, nisi qui iacet in imo? Qui enim stat, aut ambulat, aut etiam qui sedet, cadere potest. Sed iacens non habet, quo cadat, cum iacet in terra infima. Sic in proposito de humilitate, beata Elisabeth privilegium habuit maximae humilitatis, quia cum esset regis illustrissimi filia, regalibus nutrita deliciis, omnes fastus et pompam saeculi coepit in puerili aetate contemnere, et tandem se mancipavit servitiis leprosorum et infirmorum in hospitali.
Tertius effectus est contemptus mundanae vanitatis. Ideo Gregorius super Ezech. dicit: Dulce est esse in humanis rebus, sed ei tantummodo, qui spiritualia non gustavit. Gustato autem spiritu desipit omnis caro. Unde Apostolus Phil. III. dicebat: Omnia arbitratus sum ut stercora, ut Christum lucri faciam.
8 Item Varro in sententiis: Cuncta postponat, qui lumen beatitudinis aeternae consequi adoptat. Item Augustinus super Ps. XXVI.: Nihil dulce est praeter Deum (scilicet animae in gratia exsistenti). Ideo quicquid mihi – inquit – Deus dare vult praeter se, auferat totum, et det mihi se. Haec ille. Beata Elisabeth in hoc effectu gratiae fuit multum privilegiata, quia a pueritia contempsit semper omnia mundana. Nam cum esset quinquennis, ludos spernebat, et successus mundi prosperos fugiebat. Sed cum cogeretur a puellis ludere, spem in Deo totam ponebat, et quae lucrabatur, pauperibus erogabat inducens eas, ut saepe Orationem Dominicam et Ava Maria orarent. Et in ludis ac in choris cum unum circuitum coacta cum ceteris peregisset: „Sufficiat, iam reliquum propter Deum dimitto.” Vestimentorum etiam lascivos usus semper abhorruit et honestatem amavit.
Quartus [effectus] est diligentia devotionis et arduae operationis. Nam ut Gregorius homilia XXIII. dicit: Amor Dei, scilicet gratuitus, non est ociosus, operatur enim magna, si est, si vero operari renuit, amor non est, probatio ergo dilectionis est exhibitio operis. Haec ille. Proinde Prosper de poenitentia dist. II. § „Charitas est” dicit, quod dilectio Dei, scilicet gratuita ubicumque fuerit, facit peccato resistere, bonis operibus abundare, saeculi blandimenta contemnere, et omnia, quae humanae fragilitati sunt difficilia, perficere. Haec ibi, quibus tanguntur dicti quattuor effectus.
Nota, quod pro themate potest etiam poni illud Proverb. ultimo: Fortitudo et decor indumentum eius – scilicet feminae –, et ridebit in die novissimo. 9 In quibus commendatur de fortitudine, scilicet boni operis. Secundo de decore gratiae sanctitatis. Tertio de gaudio felicis consummationis, ut patet. Et secundum haec prosequere. (E)
Beata Elisabeth in hoc magnum privilegium habuit devotionis, scilicet ardentis, et operationis. A pueritia enim supra naturam Deus sibi dedit puerilia contemnere et obsequio divino se devotius mancipare et studiis bonis assuescere. Nam a quinquennio coepit in ecclesia orandi gratia tam sedula permanere, ut sodales vel ancillae vix eam avellere possent. Saepe etiam cum eam observarent, aliquam de illis causa ludi versus capellam insequebatur, ut ex hoc intrandi ecclesiam opportunitatem captaret. Saepe psalterium coram se expandebat, cum litteras nesciret, ut legere se fingeret, ne impediretur occupata. Item ex devotione dulcia oscula parieti figebat, ac si Christi vulnera oscularetur. Beatam Virginem et sanctum Iohannem evangelistam in suos custodes castitatisque patronos elegit, quorum nomine petentibus nil negabat. Certum quoque numerum orationum sibi indixerat, quem si quandoque occupatione aliqua praeventa perficere non poterat ad lectum intrare per ancillas coacta, Christo vigilanter ibi solvebat. Item dies sollemnes tanta devotione colebat, ut manicas sibi nullo modo pateretur consui, antequam missarum sollemnia complerentur, nec cyrothecas die festo portare volebat. Officium divinum tanta reverentia audiebat, quod cum legerentur evangelia, vel conficeretur Eucharistia, manicas, si forte consutae essent, solveret, monilia et capitis ornamenta deponens in imo locaret. Denique fertur, quod ciborum reliquias aut panum fragmenta reservans, pauperibus ad castrum illud pro elemosyna petenda accedentibus in suo gremio parvula Elisabeth deferebat distribuendo. Quadam autem vice casu a patre, scilicet rege Andrea occurrente est deprehensa, qui mirans, quod sola parvula Elisabeth sine comite ancilla curreret versus castri portam, vidensque eius gremium fore repletum, interrogavit, quo curreret, et quid in gremio portaret. Illa pertimescens patris iram dixit se rosas collectas portare. Tunc pater sciens, quod pro tali tempore hiemali non invenirentur alibi rosae, putavit, quod illa ex timore mentiretur. Dixit ergo: „Ostende mihi has rosas in gremio tuo!” Cumque vi quadam pater illius gremium aperuisset, ecce divino miraculo omnes illae elemosynae conversae in rosas pulcherrimas visae sunt. Tunc pater admirans cognita rei certitudine gratias cum lacrimis egit Deo, et dixit: „Vere si haec puellula vixerit, aliquid magni erit.” Nam magnae sanctitatis est signum in pueritia, scilicet facere miraculum, ut patet etiam in sancto Benedicto. Quo miraculo Deus ostendit, quod elemosynae Elisabeth forent sibi gratae, et in conspectu angelorum delectabiles, ut rosae odoriferae. (F)

Circa secundum de meritorum fructuositate sit pro conclusione, quod beata Elisabeth adquisivit meritorum magnos fructus in singulis tribus salvandorum statibus. Pro declaratione notandum, quod sicut doceret Christus Dominus Mat. XIII., et eius verbis doctores accipiunt, scilicet quod tres sunt status salvandorum, scilicet coniugatorum, viduarum et virginum, quibus varii correspondent fructus meritorum et praemiorum. Unde Christus dicit, quod semen cecidit in terram bonam, et ortum fecit fructum, aliud tricesimum, aliud sexagesimum, aliud centesimum.
10 Glossa: Fructus centesimus refertur ad virgines, tricesimus ad nuptas, sexagesimus ad viduas. Quicumque autem extra hos status sunt, ipsi sunt in statu damnationis, sicut sunt, qui nec matrimonii iura tenent, nec castitatem servant. (G)
Sed occurruntur quaestiones. Prima, qualiter meretur homo praemium, fructus in caelo? Respondetur secundum doctores, praecipue Thomam in IV. dist. XLIX. ac Petrum de Palude, quod fructus debetur homini ex hoc, quod per Dei verbum consurgit in vitam spiritualem, abdicans a se carnalem affectum, et continens carnem suam a venerea voluptate illicita. Et ideo homo hoc gaudium in caelo, quod dicitur fructus, promeretur per continentiam victoriosam sive virginalem, sive vidualem, sive coniugalem. Secunda quaestio, quare virginibus assignatur fructus centesimus? Respondetur secundum doctores, praecipue Ludolphum li. De vita Christi, quia centenarius est numerus perfectissimus consurgens ex ductu numeri denarii in seipsum, quia centum sunt decies decem. Sic virgines prae ceteris hominibus perfectam vitam gerunt, nolentes multiplicari in aliis per generationem, tantummodo in seipsis multiplicant merita, et ideo per centenarium significantur. Tertia quaestio, quare coniugatis assignatur fructus tricesimus? Respondetur, quia XXX consurgit ex ternario ductu in decem. Coniugati autem habent salvari in fide Trinitatis cum observantia Decalogi, et per tria bona matrimonii, de quibus Augustinus XVII. q. II. „Omne” dicit: Triplex est bonum matrimonii, fides, proles et sacramentum. Quarta quaestio, quare viduis assignatur fructus sexagesimus. Respondetur, quia LX consurgit ex ductu senarii in denarium. Viduae autem habent salvari per observantiam Decalogi cum sex operibus misericordiae, quae sunt visitare infirmos, alere egentes, hospitare peregrinos, redimere captivos, vestire nudos, sepelire mortuos. Sed beata Elisabeth in his perfectissime se exercitavit, ut patebit, ergo etc. (H)

Circa tertium de gloriosis praemiis scilicet beatae Elisabeth sit pro conclusione, quod beata Elisabeth gloriosissimis fulgens meritis et praemiis data est in exemplum omnibus mulieribus coniugatis ac viduis. Et hoc licet ostendi ex eius meritis, in quibus debent eam imitari mulieres coniugatae ac etiam viduae, ut possint esse Deo gratae.
Primo quia fuit affectuosissimae devotionis, ita ut omnes ancillas in surgendo ad orationem nocte praeveniret, abundantia lacrimarum cum quadam laetitia vultus se irrigabat. Ipsa autem fuit nupta landgravio Thuringiae duci, non causa libidinis, quia castitatem virginalem servare optaverat, sed compellente patre consensit praecepto invita, quod Deus sic ordinavit, ut esset in sanctitatis exemplum coniugatis.
Secundo quia fuit boni operis, sedulae exercitationis. Nam corpus tam sedule vigilando in oratione ac ieiunio maceravit, ut miraretur suus maritus, et rogaret eam, quatenus parceret aliquando corpori, sed ipsa non parcebat. Cum autem maritus abesset, noctes insomnes in orationibus perducebat, necessitate imminente nuda humo somnum capiebat una tapetia strata. Item per ancillas in cubiculo fortiter se verberari faciebat saepius, ut Salvatori flagellato vicem rependeret. Inter diversa fercula in mensa mariti solo pane saepe contentabatur, licet cibos contractaret manibus et divideret, ut comedere videretur, ne alios turbaret. De quibus autem ferculis sanam conscientiam non habebat, contingere nolebat, ob hoc sibi vir suus iustos redditus assignaverat, ex quibus cum ancillis vivebat.
Tertio, quia fuit bassae humilitatis. Nam in praedicatione sedebat inter pauperculas, tamquam pauper et humilis. In purificatione post partum non se ornabat gemmis, ut ceterae solent, sed se conformans Beatae Virgini cum agno et candela propriis ulnis filium gestando ad ecclesiam vestimenta, quibus processerat, pauperibus tribuebat. Denique ut humili oboedientia conformaret se Christo passo, vovit oboedientiam cuidam magistro Conrado presbytero, pauperi confessori in omnibus licitis. A quo cum sibi imponebantur verbera fienda per ancillas, libenter sustinebat. Nam semel a quadam marchionissa adveniente impedita ad praedicationem non ivit beata Elisabeth, propterea fecit ille eam fortiter verberari per ancillas. Item cum semel intrasset claustrum monialium invita ab illis, non habita licentia a suo magistro, fecit eam tam graviter verberari, ut post tres hebdomadas vestigia viderentur. (I)

Quarto, quia fuit compassionis magnae et pietatis. Nam omnia opera misericordiae semper exercuit. Ipsa enim nudos vestiebat, et saepe cum ancillis manibus propriis lanam filabat, et inde vestimenta fieri faciebat pauperibus. Item alebat egentes, nam in Caristia absente viro omnem annonam fame periclitantibus ministravit. Cum ecce pecunia sibi deficiebat, propria ornamenta vendebat, et multa ab ancillis retrahebat, ut pauperibus erogaret. Item sitientes potabat. Unde vice quadam cervisiam distribuens sufficient unicuique pauperum, repertum est vas sine diminutione. Item peregrinos recipiebat hospitio in domo et hospitali, quam fecerat sub castro. Ibi infirmos refovebat multos, quos quotidie non obstante descensus et ascensus gravitate visitabat, quorum corruptiones pro Deo non horrebat, sed manibus propriis saniem de eorum ulceribus educebat, ac velo proprii capitis tergebat, balneabat, et ad secessum impotentes ipsa ducebat, filios etiam parvulos pauperum tamquam mater nutriebat, et eis olliculas ac vitrea saepe emebat pro solatio, unde eam matrem vocabant. Denique mortuis sepulturam exhibuit, adeo ut etiam quandoque proprium velum concideret ac pauperis corpus defunctum ipso involveret, et sic patet. (K)

Quinto, quia fuit dilectionis fortis et constantis in adversis. Nam fertur, quod cum tot et tam ardua pietatis opera faceret, aemuli eam prodigam reputantes apud maritum accusarunt. Cum ergo ille permotus fuisset animo contra Elisabeth, accidit quadam vice, quod absente marito quemdam leprosum Elisabeth balneavit, et super lectum mariti posuit dormiendum. Et ecce marito superveniente aemuli coeperunt murmurare de hoc. Ad quod iratus vir suus irruit in domum, et super lectum repente gladio evagiato accurrit, ut occideret illum in lecto iacentem. Quo pervento abiciens linteamen, vidit ecce Christum Iesum in cruce affixum et cruentatum iacere in lecto, et territus veniam petiit, ac potestatem dedit Elisabeth, ut faceret omnia salutifera.
Post haec accidit, quod quidam baro Hungariae advenisset Romam profecturus per illam viam, quem dux laetissime suscepit. Ille autem petivit ducem, ut videre mereretur hanc sanctam, de qua multa et magna insignia sanctitatis audierat. Dux ergo hoc annuit, et mandavit sanctae Elisabeth per internuncium se praeparare et exire, sed illa respondit se non licere ostentare, tum quia laudes fugiebat humanas, tum potissime quia omnibus ornamentis erogatis in pauperes non habebat, unde decenter ad honorem viri sui indueretur, et confusionem mariti timebat. Iteratis autem a marito mandatis interius cubiculum intravit et oravit, et ecce angelus Domini astitit, et vestem pulcherrimam cum corona sibi praesentavit a Domino missam ac induit, progressa autem cum ancillis ad domum convivii venit, et in eius aspectu faciei et indumenti omnes mirati sunt, quia fulgere videbatur ex angelico conspectu, et ipsa coepit eis loqui de amore Dei tam suavia, ut omnes essent in auditione verbi attoniti et mente suspensi, et finito sermone valedicens rediit in camera, et omnes Deum laudaverunt. Denique maritus consilia salutis ab ea requisivit, ipsa autem persuasit illi ire pro defensione fidei ad Terram Sanctam, quo cum ivisset devotione plenus et fide, spiritum Deo reddidit ibidem.
Unde Elisabeth viduata a vasallis, tamquam scilicet esset dissipatrix, est eiecta. Nocteque superveniente in loco quodam, ubi porci iacuerant, se cum ancillis recepit Deo gratias agens pro adversis. Mane pergens ad fratres minores petivit „Te Deum laudamus” cantari, dum etiam per quandam viam strictam lutosam super lapides ibi positos pergeret vetula quaedam, cui iam ante multa beneficia praestiterat, obviando cedere sibi recusavit, et ipsam in lutum detrusit. Sed ipsa ridens et gaudens vestimenta sua abstersit. Cumque affines vellent eam secundis nuptiis tradere, ipsa Deum lacrimose orabat, ne hoc permitteret, et ancillis dicebat, quod numquam de hoc vellet consentire, et si „aliud remedium – inquit – non possem habere, proprium nasum mihi detruncarem, ut quilibet me sic deformem abhorreret.” Voluit autem mendicando ire ostiatim amore paupertatis, sed non est permissa. (L)

Sexto quia fuit evangelicae sectatrix perfectionis. Nam mundum et omnia contempsit, et religionem ordinis tertii sancti Francisci intravit ad vivendum in castitate, oboedientia et paupertate tam arta, ut griseas vestes ac repetiatas portaret. Pater autem, scilicet rex Hungariae audiens ad tantam paupertatem eam devenisse, comitem quendam misit ad reducendam in Hungariam. Qui cum vidisset eam in griseis et filantem, exclamavit, dicens: „Numquam filia regis Hungariae tam vili habitu filare apparuit.” Tunc illa nullo modo adquievit reduci ad divitias, sed in paupertate mansit.
Septimo quia fuit fruitionis divinae consolationis et supernae revelationis. Apparuit enim saepe sibi Christus. Primo cum peteret in oratione haec tria, scilicet contemptum omnium rerum temporalium, item ut filiorum suorum dilectionem a corde eius avelleret, et ut in iniuriis et contumeliis patientiam sibi daret. Haec autem petebat, ut animus eius liberius totus in Deum elevaretur. Fusa oratione audivit Iesum sibi dicentem: „Exaudita est oratio tua, sponsa.” (M)

Item quadam vice defixis oculis ad sacramentum altaris intenta visa est, ac si ibi praesentiam Dei intueretur, et per magnum spatium divina consolatione est refecta. Deinde domum reversa dum prae debilitate appodiasset in gremium ancillae, respiciens per fenestram in caelum nimia hilaritate vultus eius perfunditur, ut etiam maxime rideret. Diu sic iucunda tandem in lacrimas est conversa, et sic pluribus vicibus alternatim iam iucunditate perfruitur, iam oculos claudens lacrimis irrigatur. Talibus consolationibus divinis usque ad completorium immorata exstitit, diu tacens, et ultimo in haec verba prorumpens: „Ita, Domine, tu vis esse mecum, et ego tecum, et numquam volo a te separari.” Postea rogata, ut visiones istas ad Dei honorem et ancillarum aedificationem exponeret, importunitate devicta ait: „Vidi caelum apertum, et Iesum ad me vultum benignum ostendentem, de cuius visione iucunditate perfundebar, et vultum interea absentabat, et tunc plorabam. Qui mei misertus iterum sui vultus visione laetificabat, usque quo ultimo post multas iteratas vices ait: «Si vis esse mecum, ego ero tecum.» Cui ego respondi, sicut audistis: «Ita, Domine, tu vis.» Cumque rogaretur, ut visionem iuxta altare exponeret factam, respondit: «Ibi multo gaudio fui, et miranda conspexi, quae non expedit enarrare.»” Denique ultimo apparuit sibi Christus in hora mortis, dicens: „Veni, dilecta mea, in praeparata tibi tabernacula!” Dum ergo febre correpta esset, coepit canere dulcem melodiam. Interrogata respondit: „Avicula quaedam ante me se ponens cecinit tam suaviter, quod me ad simile provocavit.” In illa autem aegritudine semper hilari vultu orans tandem dixit ancillis: „Quid acturae essetis, si diabolus ad vos veniret?” Post paululum alta voce dixit „Fuge, diabole!” tribus vicibus. Postea dixit: „Ecce appropinquat media nox, qua Christus natus est.” Et sic animam Christo commendans obdormivit in pace anno Domini MCCXXVI. Tunc de corpore aromaticus odor cunctos refecit, et tandem corpus in sepulcro positum oleum redundavit. Tunc etiam aviculae multae congregatae super cacumen ecclesiae canebant iubilantes, quas credimus fore angelos Dei. Rogemus ergo Dominum Iesum, ut eius meritis det gratiam in praesenti etc. Amen.




1 Prv 11,16
2 Lc 15,8
3 Ps 35,10
4 Ps 115,6
5 Ps 33,22
6 Sir 28,25
7 Is 66,2
8 Phil 3,8
9 Prv 31,25
10 Mt 13,8

Nincsenek megjegyzések: