csütörtök, november 09, 2006


Pelbartus de Themeswar:
Pomerium de sanctis, Pars aestivalis
Sermo CIII.

De dedicatione almae ecclesiae strigoniensis

die 12 novembris
Sermo primus


Elegi et sanctificavi locum istum, ut sit nomen meum ibi in sempiternum, et maneant oculi mei et cor meum cunctis diebus. II. Paral. VIII. 1 (A)

Haec verba dixit Dominus de templo, quando Salomon aedificavit illud, apparuitque ei Dominus dicens: Elegi et sanctificavi mihi locum istum, id est templum, hoc applicavi et dedicavi meo cultui. In quibus verbis Dominus commendat subsequenter templum et fideles devote visitantes illud de tribus. Primo de divini nominis portatione, quia posuit Deus nomen suum in templo, et ideo qui illud frequentant, nomen Dei portant, et sub nomine Dei censentur electi tamquam filii. Unde Chrysostomus: Proprium est boni filii domum patris sui frequentare. Qui autem potius volunt ire ad tabernam, quam ad templum, signum est, quod sunt de numero filiorum diaboli et damnationis. Secundo commendavit de speciali dilectione, quia posuit Deus cor suum, id est amorem erga orantes in templo, diligit ergo Deus tales. Tertio de orationis exauditione, quia dicit, quod posuit oculos suos in templo, scilicet ad aspiciendum et exaudiendum orationes fidelium inibi fusas. Unde et ibidem ait Dominus: Oculi mei erunt aperti et aures meae erectae ad orationem eius, qui in loco isto oraverit.
2 O ergo anima sancta, templum Dei frequenta ad orandum, quia dicit Dominus: Elegi et sanctificavi locum istum etc., et quia hodie celebratur dedicationis huius ecclesiae festum, merito accipimus pro sermone haec verba thematis. Iuxta quae tria mysteria notabimus:
· Primum de ecclesiae electione, quia dicit Dominus: Elegi, scilicet ad Dei cultum
· Secundum de ecclesiae consecratione, quia subdit: et sanctificavi locum istum
· Tertium de ecclesiae visitatione, quia ibi invocatur nomen Dei, et gratia invenitur (B)
Circa primum de ecclesiae vel templi electione quaeritur: Quare debuit eligi et deputari aliquis locus ad cultum Dei, sicut claret in deputatione templi. Et ratio, quia Deus loco non concluditur, sed ubique est secundum essentiam, potentiam et praesentiam, unde versus: Enter, potenter, Deus est ubique praesenter. Ideoque Deus ubique potest aeque bene adorari. Hinc Act. XV.: Deus, qui fecit mundum et omnia, quae in eis sunt, hic caeli, terrae cum Dominus non in manufactis templis habitat etc.
3 Mirum ergo videtur, quare Deus sibi specialem locum elegit. Respondendo ad haec secundum Thomam Prima Secundae, q. CIII. et II. II. q. LXXXIII. notandum est, quod in adoratione Dei et orationibus fiendis duo praecipua considerari possunt. Unum ex parte Dei, qui colitur et adoratur, qui est ubique, et ideo quoad Deum, non est necessarius locus aliquis ad orandum deputandus, quia ubicumque, sive in agro, sive in domo, sive etiam in lecto, quo iaces, aut in carcere optime et aeque bene adorari potest Deus, qui omnia prospicit. Nam et rex Ezechias in lecto adoravit, et Manasses in carcere, et multi alii in Novo Testamento martyres, qui miraculose exauditi sunt.
Secundo in adoratione consideratur ex parte hominis adorantis. Et sic determinatus locus eligitur ad orandum Deum, non propter Deum, sed propter adorantes homines triplici ratione, ut adoratio hominum magis exaudiatur. Primo propter devotionem, quia in ecclesia vel templo magis incitatur populi devotio ad adorandum et Deum invocandum, tum ex consecratione ecclesiae et loci sanctitudine, tum ex imaginum devota repraesentatione, quae ibi continentur, tum ex praesentia corporis et sanguinis Domini in Eucharistia, quae ibi servatur, tum propter sacra mysteria divinae laudis, quae ibi aguntur. Secundo propter orationis auxiliationem, quia oratio facta in ecclesia adiuvatur multipliciter, ut exaudiatur a Deo magis, quam si alibi fieret. Primo adiuvatur et maxime per sacramentum Eucharistiae, quod in ecclesia servatur reverenter, quia ut dicit Henricus de Hassia, sicut oratio latronis iuxta Christum in cruce pendentis amplius est exaudita, cum dixit: Memento mei, Domine, dum veneris in regnum tuum, 4 quia Christus non solum sibi veniam, sed ad Paradisum eodem die sibi concessurum se repromisit dicens: Hodie mecum eris in Paradiso, 5 id est deitatis visione. Hoc autem sibi Christus non praestitisset, si alibi, quam in praesentia Christi passi tunc exorasset. Sic homo quando orat coram praesentia Eucharistiae, quae est memoria passionis Christi, facilius et amplius exauditur in quacumque oratione, et adiuvatur exaudiri virtute passionis Christi. Secundo adiuvatur per omnium sanctorum illorum intercessionem, quorum ibi reliquiae habentur vel sepulchra. Quis enim scit, quot salvati in illo coemiterio vel ecclesia sunt sepulti, qui tamen omnes orant pro illis, qui in ecclesia devotizant, et etiam si quorum canonizatorum sanctorum reliquiae vel corpora ibi habentur, unde Ecci. XLIX.: Ossa prophetarum pullulant de loco suo, 6 scilicet per suffragia. Tertio adiuvatur oratio in ecclesia per omnes sanctos, quorum imagines ibi habentur, qui in eis venerantur. Quarto per sanctum vel sanctos, in cuius nomine ecclesia est consecrata. Ex quibus patet, quod oratio hominis in ecclesia facta multipliciter iuvatur. Tertio propter multorum populorum concursum et aggregationem. Ex quo fit, ut Christus in medio eorum exauditor assit, iuxta illud Mat. XVIII.: Ubi sunt duo vel tres in nomine meo congregati, ego in medio eorum sum. 7 Ideo Leo papa: Si duos velit exaudire, multo amplius ubi multa milia orant. (C)
Ad praemissa possumus pro exemplo ponere, quod dicit Aristoteles li. X. De animalibus, quod scilicet apes in alvearibus suis solent naturali instinctu regi aedificare domum et habitationem in medio eorum, et custodiunt eum. Et cum egreditur, omnes exeunt post eum, et faciunt sonum cum gaudio conducentes eum. Si quae autem offenderit regem, accedit, et proprio aculeo se mordens coram rege se occidit, ut patet etiam per Ambrosium in Hexaemeron, nam mori pro rege – inquit – pulchrum putant. Spiritualiter per apes intelliguntur fideles, qui debent regi, id est Christo aedificare in corde domum, et etiam domum materialem, id est ecclesiam ornando, et debent Christum laudare ac imitari. Si autem offenderit quis, debet proprio aculeo, scilicet doloris et poenitentiae malitiam in se perimere abnegando se, et sequi debet Christum usque ad mortem. Unde Ecci. XI.: Brevis in volatilibus est apis, et initium dulcoris habet eius fructus,
8 quod dicit secundum Lyram: Apis habet quidem in respectu volatilium corpus breve, id est parvum, et tamen facit meliorem fructum dulcoris, quam facit milvus, sic frequenter ille homo, qui est minoris apparentiae (quia se humiliat), est melioris exsistentiae, scilicet apud Deum. Et sic fidelis, qui se et suas offensas recognoscit, et humiliter ecclesiam Dei frequentat, dulciorem habet devotionis gratiam, et melior est coram Deo, quam homo magnae dignitatis et dives, qui raro vadit ad ecclesiam, raro se humiliat Deo. Luc. XVIII.: Omnis, qui se exaltat, humiliabitur, et qui se humiliat, exaltabitur. 9 (D)
Circa secundum de ecclesiae sanctificatione sive consecratione quaeritur: Quare ecclesia consecratur? Respondetur secundum doctores, quod huius plures sunt rationes, quae ad tres reducuntur, quia aliquae accipiuntur. Primo ex parte Dei. Secundo ex parte templi. Tertio ex parte nostri. Primo ex parte Dei accipitur ratio, scilicet quare ecclesiae consecrantur? Prima propter sanctam Dei laudem et honorem, quia ibi Deus specialius laudatur in septem horis canonicis, iuxta illud Ps.: Septies in die laudem dixi tibi (Domine) super iudicia iustitiae tuae.
10 Primo quidem laudatur officio matutinali, quia in media nocte Christus natus est, et in media nocte captus est a Iudaeis, et tunc coepit nostram redemptionem. Adduntur etiam laudes matutinales pro laude in aurora, quia tunc Christus surrexit. Et in Veteri Testamento tunc Aegyptiis submersis filios Israel liberavit. Secundo laudatur Deus in ecclesia pro hora prima diei, quia tunc Christus Pilato praesentatus est, et quia tunc resurgens apparuit mulieribus. Tertio laudatur hora tertia, quia tunc Christus a Iudaeis acclamatus est, ut crucifigatur, tunc ad columnam est ligatus et flagellatus. Et tandem hora tertia Spiritum Sanctum misit discipulis. Quarto laudatur hora sexta, quia tunc elevatus est in cruce, et tenebrae factae sunt in universa terra. Et quia tunc in die Ascensionis cum discipulis discubuit. Quinto laudatur hora nona, quia tunc Christus spiritum emisit, et miles lancea latus aperuit, et quia tunc Christus in caelum ascendit. Sexto laudatur in vespertina hora, quia tunc Christus mortuus de cruce est depositus, et pedes discipulorum lavit. Et corpus ac sanguinem in Eucharistia instituit. Tunc etiam discipulis in Emmaus in specie peregrini post resurrectionem se ostendit. Septimo laudatur completorii hora, quia tunc Christus in monumento est inclusus, et tandem die resurrectionis discipulis tunc apparens pacem nunciavit. Cum ergo praedictae horae sint prae aliis horis diei privilegiatae certis divinis beneficiis exhibitis, ergo in his Deus laudatur. Secundo consecratur propter Dei et angelorum inhabitationem, ergo dicit Ps.: Domum tuam, Domine, decet sanctitudo. 11 Nam specialius Deus manet in sancto templo, scilicet per specialis gratiae et beneficii inibi exhibitionem, iuxta illud Apoc. XXI.: Ecce tabernaculum Dei cum hominibus, et habitabit cum eis. 12 Item realiter manet Christus in sacramento Eucharistiae, quod in ecclesia consecratur et conservatur, sicut ipse Christus promisit Matt. ultimo dicens: Ecce ego vobiscum sum usque ad consummationem saeculi. 13 Denique ibi angeli assunt coram Domino, sicut et in caelo. Unde sicut caelum empyreum, ubi Deus cum angelis habitat, est sanctissimum, ita quod nil coinquinatum intrare poterit in illud, Apoc. XXI. 14, ita templum debet esse sanctificatum, quia Deus non nisi in sancto habitat. Ps.: Tu autem in sancto habitas, laus Israel. 15 (E)
Sed quaeritur, qualiter angeli Dei in templo assistunt, aut quid ibi facere habent. Respondetur, quod ibi habent facere angeli praecipue tria. Primo quidem Eucharistiae reverenter astare, unde Gregorius de consecratione dist. II. „Quid sit” dicit sic: Quis fidelium dubitat in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem caelos aperiri, atque in illo Iesu mysterio angelorum choros adesse, summa imis sociari? Secundo in ecclesia angeli habent psallentibus et orantibus se sociare. Ps.: Praevenerunt principes coniuncti psallentibus, id est angeli sociati psallentibus in medio iuventutis tympanistarum,
16 id est animarum iubilose Deum laudantium. Tertio in ecclesia habent angeli orationes et devotiones coram Deo offerre, et pro exauditione interpellare. Unde angelus dixit Tob. XII.: Quando orabas cum lacrimis, ego offerebam orationes tuas Domino. 17 Bernardus: O si videremus oculis, quomodo principes, id est sancti angeli praeveniunt, coniucti psallentibus offerunt Deo orationes et vota, referunt dona, discurrunt inter sponsum, id est Christum et sponsam, id est animam sanctam, et interpellant pro nobis aures divinae pietatis. Tertio ecclesia consecratur propter templi vel loci emundationem et diabolicae potestatis inde expulsionem, ne ibi latitare possit serpens antiquus. Refert enim Gregorius in Dialogis, quod cum Arianorum quaedam ecclesia fidelibus reddita consecraretur ab episcopo, populus ibidem congregatus subito porcum inter pedes suos huc illucque discurrere sensit, et per ianuam exivit, nec ab ullo videri potuit, omnesque in admirationem commovit, quo Dominus ostendit, quod immundus habitator de loco exierit. Sequenti nocte in tectis eiusdem ecclesiae magnus strepitus factus est, ac si aliquis ibi errando discurreret. Et tertia nocte adhuc gravior et terribilis sonus increvit ibidem, statimque recessit, nec amplius apparuit, quo innotuit, quod a loco, quem diu tenuerat, quam coactus exibat. Haec Gregorius. Quarto consecratur ecclesia propter nostram sanctificationem per sacramentorum inibi administrationem ac orationum nostrarum faciliorem inibi exauditionem, ac beneficiorum Dei inibi receptionem. Nam ibi ecclesiastica sacramenta recipimus, ibi misericordiam et gratiam suscipimus, ibi sepelimur, et ibi corpora nostra ad generalem resurrectionem reservantur, propterea Ps. dicit: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. 18 Hinc III. Reg. IX.: Cum Salomon perfecto et dedicato templo orasset Dominum, ut scilicet quicumque in templo illo Deum exoraret pro quacumque necessitate ac tribulatione et pro peccatis, Deus illum exaudiret in caelo, tunc Deus apparuit Salomoni dicens: Audivi orationem tuam et deprecationem, quam deprecatus es, sanctificavi domum hanc, et erunt oculi mei et cor ibi. 19 (F)
Sed quaeritur cur ecclesiae dedicandae sic aedificari soleant, ut sanctuaria sint ab oriente, et Christiani versa facie orent in eis ad orientem. Cum enim olim apud Iudaeos templum Salomonis fuerit sic aedificatum, ut scilicet Iudaei orarent versus occidentem, conversi ad sanctuarium, quod erat a parte occidentali. Denique Saraceni orant conversi ad meridiem. Cur ergo Sancta Ecclesia Christiana orare soleat ad orientem, mirum est. Sed recolligendo secundum Richardum super III. dist. IX. q. II. ar. ultimo, concordantem Rainerium in Summa, necnon Lyram, respondetur, quod Deus in Veteri Testamento voluit, ut Iudaei adorarent versus occidentem, propter quod in tabernaculo et in templo Sancta Sanctorum versus occidentem erant, Exod. XXVI., hoc ideo, ut a Iudaeis Deus excluderet idolatriam, quia idolatrae in reverentiam solis orabant ad orientem, ut patet Ezech. VIII. Et etiam mystice ideo, ut figuraretur, quia Christus venturus advesperascente mundo per suum occasum, id est per mortem erat redempturus genus humanum. Et haec redemptio exspectata pro tunc a sanctis patribus desiderabiliter exorabatur impleri. Quod autem Saraceni orant ad meridiem, hoc ex eorum errore est, et falsitatis ratione, sicuti sunt decepti et a veritate alieni. Sed Christianos voluit Spiritus Sanctus orare in ecclesiis ad orientem, ut notat Damascenus li. IV. c. V. propter tres rationes, propter quas etiam ecclesiae sic aedificantur. Primo quia Paradisus plantatus est versus orientem, unde exsules facti ex occidente positi ad orientem aspiciendo oramus, ut ad patriam caelestem, quam perdidimus, redire quaeramus per orationem. Secunda ratio, quia Christus venit et nos redimens in cruce sic erat positus, quod ad occidentem respiciebat. Et ita nos adoramus ad Christum crucifixum respicientes, ut per eius passionis merita exaudiri mereamur, qui est sol iustitiae nobis credentibus exortus. Tertia ratio, quia Christum ascendentem adoraverunt apostoli ad orientem, et ita veniet ad iudicium omnium, quod videbimus eum ad orientem, quomodo viderunt eum discipuli euntem in caelum, ergo sic ecclesiae fiunt, ut oremus versus orientem, quatenus Dei gratiam, misericordiam ac caelestem patriam impetremus. O ergo peccator homo, quando oras, vel ecclesiam intras, recordare, quia propter peccata perdidisti Paradisum, et aspice Christum passum pro te, ac pertimesce eius iudicium, si poenitentiam non egeris. Age ergo poenitentiam. (G)

Circa tertium de ecclesiae visitatione quaeritur: Qualia bona vel quales fructus adquirit homo ex visitatione ecclesiae. Ad quod secundum quod colligitur ex Scripturis et doctorum dictis respondetur, quod praecipua bona octo adquirit. Primo acceptationem Dei et amorem. Unde Dominus ait III. Reg. IX.: Sanctificavi domum hanc, quam aedificasti, et erunt oculi mei et cor meum ibi cunctis diebus.
20 Nam Augustinus dicit, quod ubi amor, ibi versatur oculus. In hoc ergo designatur, quod Deus amat orantes in ecclesia, et ideo addit: Et cor meum ibi, quod enim valde amatur, super illud cor poni dicitur. Secundo beatorum angelorum et sanctorum suffragationem, quia ut supra dictum est, angeli associantur nobis in templo, et orationes nostras perferunt in caelum, ac pro nobis intercedunt omnes, etiam beati et omnes salvati, quorum corpora ibi sunt, vel reliquiae eorum, Deo intercedunt pro visitantibus, ipse sanctus, in cuius nomine est ecclesia etc., et quorum imagines ibi honorantur. Nam Thomas super IV. dist. XLV. dicit, quod si sanctos honoramus, ipsos intercessores ad Deum pro nobis constituimus. Nam aliquis ex hoc ipso efficitur dignus, ut sancti pro eo orent, si ad ipsos cum pura devotione recurrit. Haec ille. Tertio culpae compunctionem et per consequens remissionem, iuxta illud Ezech. XVIII.: Quacumque hora ingemuerit peccator, amplius non reminiscor omnium iniquitatum eius. 21 Nam in ecclesia compungitur homo, tum ex visione monumentorum, Augustinus: Monumentum quasi ’monens mentem’ dicitur pro memoria mortis, tum ex aquae benedictae aspersionem, tum ex imaginum Crucifixi et sanctorum aspectu. Proinde II. Paral. VII.: Si quis de populo fuerit de Domino deprecatus, cognoscens plagam suam in domo hac, exaudies de caelo. 22 Quarto devotionem dulciorem, quia ibi homo advertit esse se coram praesentia Christi in Eucharistia et in societate angelorum ac sanctorum, ubi ut scribitur Ecci. XXII.: Pro reverentia accedet tibi bona gratia, 23 scilicet devotionis. Experientia quoque testis est in hoc. Quinto ex hoc adquirit homo exauditionem, scilicet in omni oratione. Unde II. Para. VI.: Quicumque oraverit in loco isto, audi de caelis et propitiare. 24 Sexto filiationis Dei demonstratio. Unde Chrysostomus et Glossa super Matt. XXI. dicit, quod proprium est boni filii, ut quando ingreditur civitatem, prius visitet inibi suum patrem, ideoque Christus, Dei Filius ingressus Ierusalem primo templum Dei adiit, dans nobis formam religionis, ut quacumque imus, primum domum orationis, si ibi est, adeamus, et sic Deo commendati post ad agenda negotia secedamus. Haec Glossa. Qui ergo domum Dei visitat, se filium esse Dei demonstrat. Septimo gratiae et gloriae cumulationem, quia homo visitans ecclesiam totiens merita et praemia cumulat, quotiens et quanto crebrius illam visitat amore Dei et ex devotione sanctorum. (H)
Ad id narratur exemplum, quod quidam villanus dum ecclesiam haberet in remotis, quam solitus erat quotidie visitare et ibidem orare, antequam ad opus suum manuale transiret, fractus taedio propter distantiam magnam ecclesiae proposuit animo, ut de cetero non visitaret eam, nisi semel in hebdomada. Dum ergo proponens iret illo die ad ecclesiam illam, vidit ecce post se sequentem quendam virum speciosum, et rosas pulchras in quolibet vestigio plantae ipsius villani recolligentem. Qui admirans, quid hoc foret, tandem dixit ille se angelum Dei eius passus numerantem, et Deo rosas meritorum offerentem. Et tali revelatione gavisus effectus de hoc, quod Christus coronas rosarum talium, scilicet meritorum libenter suscipit. Deinceps usque ad mortem non destitit visitare ecclesiam. Ultimo adquirit indulgentiae consecutionem, quia certae indulgentiae datae sunt visitantibus, scilicet ecclesias aliquas praecipue secundum bullas apostolicas dotatas magnis indulgentiis, aliquae autem ut communiter ab episcopis dedicantibus solent dotari indulgentiis dierum XL, saltem pro anniversario dedicationis, extra de pe. et re. „Cum ex eo”, quas tunc homo consequitur. Sed de his ob brevitatem hic pertransimus alibi acturi. Rogemus ergo Iesum, ut infundat nobis gratiam, et tandem gloriam in caelo donet. Amen.



1 II Par 7,16
2 II Par 7,15
3 Act 17,24
4 Lc 23,42
5 Lc 23,43
6 Sir 49,12
7 Mt 18,20
8 Sir 11,3
9 Lc 18,14
10 Ps 118,164
11 Ps 92,5
12 Apc 21,3
13 Mt 28,20
14 Cf. Apc 21,27
15 Ps 21,4
16 Ps 67,26
17 Tb 12,12
18 Ps 47,10
19 Cf. I Rg 9,1-3
20 I Rg 9,3
21 Cf. Ez 18,21-22
22 II Par 6,29-30
23 Sir 32,9;14
24 II Par 6,21

Nincsenek megjegyzések:

Megjegyzés küldése