péntek, szeptember 29, 2006

Pelbartus de Themeswar:
Pomerium de sanctis,
Pars aestivalis

Sermo LXVIII.

De angelis sermo III., et praecipue de beato Michaele archangelo

Factum est proelium magnum in caelo: Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone. Apoc. XII. 1 (A)


Si, carissimi, diligenter pensamus, multum obligamur Michaeli et angelis eius. Primo propter eorum proelium pro nobis contra diabolum. Unde Beda li. de ritu gentilium dicit: Unusquisque noverit se obligatum, ut veneretur angelorum collegium propter eorum obsequium. Secundo propter caeleste gaudium, quod ipsi habent de nostra salute. Nam iustum est, quod ex quo angelis Dei gaudium est in caelo super nostra conversione, ut Salvator testatur Lu. XV.
2 Ergo et nos congaudere debemus de ipsorum glorificatione, ut sicut ipsi faciunt festum de nobis in caelis, et nos de eis facere debemus in terris et pro hoc festo specialiter honorare. Tertio propter consortium futurum in cohereditate caelesti. Bernardus: Simus grati, simus devoti tantis servitoribus, quia nostri custodes, tutores, actores et coheredes sunt. Haec ille. Ad honorem ergo beati Michaelis et omnium beatorum spirituum, quorum hodie festum colitur, praedicta verba accipimus. Iuxta quae verba tria mysteria notabimus pro hoc sermone praecipue de sancto Michaele, secundum quod de his tribus commendatur:
· Primo de proelii victoria, cum dicitur: factum est proelium, et infra: de victoria
· Secundo de praesidii providentia, nam angeli eius dicuntur, quibus praesidet nobis providens
· Tertio de privilegii excellentia, quod sequitur ad dicta (B)
Circa primum mysterium de proelii Michaelis victoria. Nam et hodiernum festum victoria Michaelis nuncupari solet, ut patet in
legenda. Ideo de hoc agens pro conclusione accipiamus verba sanctae Ecclesiae in officio dicentis sic: Magna magnalia de Michaele archangelo, scilicet dicuntur laudando, qui fortis in proelio fecit victoriam. Pro quo notandum, quod beatus Michael hoc habet a Deo pro speciali praerogativa honoris magnifici, quod scilicet ipsi est commissa victoria proeliorum, sicut enim beato Gabrieli commissa est revelatio secretorum, ut patet Dan. VIII., ubi legitur, quod cum Danieli ostensa fuissent quaedam secreta in visione et quaereret intelligentiam, ecce stetit in conspectu eius quasi species viri. 3 Lyra: id est angelus Michael, qui erat princeps synagogae et clamavit et ait, scilicet angelo alteri loquens: „Gabriel, fac intellegere visionem istum”, id est Danielem. Et sic ei Gabriel revelavit secreta plurima et praecipue de Christi adventu. Denique Gabriel commissa est annunciatio secretorum incarnationis Christi, ut patet in evangelio. Item Raphaeli commissa est cura morborum et corporalium et spiritualium, sicut patet in Tobia, quem curavit a caecitate, et in Sara, quam curavit a daemonis temptatione. Ipsi etiam est commissa itinerum directio et sana reductio, patet eodem libro. Sic Michaeli videtur esse commissa victoria proeliorum. Ordo enim est inter angelos quoad officia et Dei ministeria explenda. Unde et canit Ecclesia orando: Deus, qui miro ordine angelorum ministeria hominumque dispensas, concede propitius etc. Quamobrem advertendum, quod invenimus Michaelem quattuor proelia egisse et in omnibus victoriam habuisse, et quintum erit futurum, ubi et victoriam habebit:
· Primum in caelo cum dracone
· Secundum in Aegypto pro Israel liberatione
· Tertium in deserto de Moysi corpore
· Quartum in Novo Testamento pro devotorum defensione
· Ultimum erit cum Antichristo suo tempore
Primum bellum vel proelium Michael habuit in caelo cum dracone, id est Lucifero et angelis eius. Sed hoc proelium vicit et Luciferum cum suis de caelo expulit, ut patet Apoca. XII., ubi sic scribitur: Factum est proelium magnum in caelo, Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius, et non valuerunt, neque locus eorum amplius inventus est in caelo. 4 (C)
Iuxta quae verba aliqua quaeruntur. Primo de modo, qualiter fuit illa pugna angelorum in caelo, cum non habeant angeli manus corporales et arma ac huiusmodi? Respondetur secundum doctores, quod ibi fuit realis pugna spirituum, quod patet ex hoc, quia mali angeli realiter sunt expulsi de caelo violenter. Licet illa pugna non fuerit corporalis nec per arma corporalia, quibus caeduntur membra. Ad quod notandum, quod inter spiritualia, ut sunt potentiae animae, potest esse pugna quandoque intranea, quandoque extranea. Intranea est, quando appetitus sensitivus appetit aliquid, quod voluntas repugnat vel intellectus iudicat aliquid faciendum, quod voluntas non vult, scilicet furari, moechari et huiusmodi. Et talis controversia vel pugna, scilicet intranea non habet locum in angelis. Sed extranea pugna fit in spiritum, quando anima unius hominis intelligit aliquid faciendum vel vult, quod anima alterius intelligit non faciendum vel non vult facere. Et talis pugna fuit inter angelos, quia intellectus bonorum iudicabat velle beatitudinem merito praecedente, et Deo subesse volebat. Malorum autem merito non praecedente nec subesse, sed superbire volebat. Et sic ibi fuit bellum realissimum per contrarietatem voluntatum. Et quia boni angeli cum Michaele Deo volente expulerunt malos de caelo illis fortissime resistentibus, sed non potuerunt resistere. Quamvis Lucifer in naturalibus praeemineret eis, quia Deus non influxit ad virtutem et fortitudinem malorum, sed ad fortitudinem bonorum. Sed quomodo eiecerunt eos, Franciscus de Mayronis imaginatur, quod sicut angelus potest movere caelum, ita unus angelus potest movere alterum et praecipue Deo virtutem influent. Michael et sui hoc fecerunt. (D)

Secundo de loco quaeritur, ad quem locum sint deiecti, utrum scilicet detrusi sint ad Infernum daemones. Respondetur secundum Bonaventuram super II. dist. VI. q. II., concorditer Richardum, quod sicut Sacra Scriptura dicit, locus daemonum usque ad diem iudicii est aer caliginosus, in quo generaliter daemonum multitudo habitat, et non est locus subterraneus, quem vocamus Infernum. Utrum autem aliqui detrusi sint in Infernum, non invenio – inquit – a sanctis determinatum. Illud autem bene credo, quod aliqui descendunt ad torquendas animas, secundum quod inter se habent deputata maledictionis officia. Ratio autem, quare Deus permisit eos usque ad iudicium stare in hoc aere caliginoso, est, quod propter caliginem competit culpae tenebrositati. Et quia homines exercitare habent impugnantes ad utilitatem meritorum et praemiorum electorum hominum, ut dicit Augustinus. Ideo voluit eos Deus stare in aere nobis propinqui propter humanum exercitium. Utrum autem habeant poenas infernales, respondet idem Bonaventura et concorditer Richardus, quod poena ignis infernalis eis differtur usque ad iudicium, quando retrudentur in Infernum, et hoc Deus ideo voluit, ut non retrahantur ab exercitando homines, quod fieret, si haberent poenam completam. Verumtamen iam habent, quod est principalissimum in poena Inferni, scilicet carentiam visionis divinae et vitiorum flammas torquendo, scilicet irae et invidiae, quibus acriter torquentur et alias quasdam poenas maximas, scilicet maeroris interni et doloris ac desperationis. Et propterea Glossa super Iaco. III. dicit: Diabolus ubicumque sit, vel in aere, vel sub terra, semper fert secum tormenta flammarum suarum, quae glossa non est intellegenda de tormento ignis materialis Inferni, sed de aliis praedictis. Haec Richardus. (E)

Tertio de numero quaeritur, utrum daemones deiecti sint in magno numero. Ad quod Haymo super Apoca. dicit, quod ut sancti viri opinati sunt, aer iste caliginosus ita plenus est daemonibus, sicut radius solis minutissimis pulvisculis videtur plenus. Et hoc potest extimari per rationem, quia ut Magister dicit secundum Gregorium in II. dist. XI.: Quilibet homo habet malum angelum ad sui exercitium deputatum a principe daemonum, hoc est Lucifero, propter quod Deus etiam cuilibet deputavit unum bonum angelum ad custodiendum. Insuper secundum Lyram super Dan. X.: Quaelibet provincia, et sic etiam patria et civitas, oppidum et villa habet angelum malum deputatum a principe daemonum ad inducendum homines illius ad malum, sicut et habet angelum bonum ad procurandum bonum illius provinciae a Deo deputatum. Ideoque magno numero debent esse, ut ad haec sufficiant et ad alia huiusmodi. Si dicas: Et quis hominum potest ergo salvari inter tot hostes, respondetur, quod sicut Bernardus dicit: Si bonus spiritus nobis non adesset, malorum impetum nullus superare posset. Ad vincendum ergo illos angeli boni iuvant, qui secundum doctores incomparabiliter plures sunt, scilicet qui permanserunt in caelo, quam qui corruerunt. Item secundum sententiam Origenis: Exercitum daemonum minuimus, cum eos vincimus ita, quod qui ab aliquo sancto viro semel victus fuerit, scilicet perfecte, deinceps ille idem daemon de eodem vitio, de quo victus est, ipsum eundem hominem non valeat temptare. O ergo homo, ex dictis tibi caute provide, ne consentias diabolo in peccatum, alioquin peribis cum diabolo. (F)

Secundum bellum Michael habuit in Aegypto pro filiorum Israel liberatione, quia ipse fuit princeps synagogae, Dan. X.
5 Ergo ipse Aegyptiis plagas intulit, ipse mare divisit et in columna nubis antecessit et filios Israel in terram promissionis introduxit et contraria belli contrivit.
Tertium proelium egisse legitur de Moysi corpore, ut patet in epistola Iudae apostoli: Michael – inquit – cum diabolo disputans, cum altercaretur de Moysi corpore etc. 6 Ut enim dicit Lyra et communiter doctores: Diabolus volebat revelare corpus Moysi Iudaeis ad idolatriam pronis, ut eum adorarent tamquam Deum. Michael autem tunc princeps synagogae hoc voluit impedire, et vicit.
Quartum proelium egit Michael pro suorum devotorum defensione et vicit quando Neapolitanos et eorum exercitum contra Sipontanos bellantes contrivit. De hoc patuit ser. I. (G)
Ultimum erit contra Antichristum, quem Michael interficiet, ut dicit Glossa super Apoca. XIII., videlicet quod cum ipse Antichristus latens triduo se mortuum finget et resuscitatum, arteque magica ferentibus daemonibus in aera ascendet et universis mirantibus adorabunt eum ut deum. Tandem ipsum stantem in Monte Oliveti in papilione occidet Michael repentina morte, ut dicit Glossa super illud. II. Thes. II.: „Quem Iesus interficiet spiritu oris sui”
7. Lyra: quia de mandato Christi fulminabitur per ministerium Michaelis archangeli. Haec ibi. Ecce, o homo, adverte, quia mali male peribunt cum daemone suo principe. Boni autem et poenitentes iocabuntur in caelo cum Michaele et angelis, venerare ergo Michaelem et eius angelos, ut per eos vincere possis daemones. (H)
Circa secundum de providentia praesidii sit pro conclusione, quod canit Ecclesia dicens: Hic est Michael archangelus, princeps militiae angelorum, cuius honor praestat beneficia populorum, et oratio perducit ad regna caelorum. Sed quaeritur: Gratia huius qualia beneficia vel praesidia confert Ecclesiae et populo Christiano Michael archangelus, aut qualiter providet? Ad quod respondetur, quod providet magna beneficia quintupliciter per quinque ordines angelorum suorum prosequendo secundum positionem beati Gregorii de ipsis ordinibus angelorum. Primo quidem per Principatus Ecclesiam stabiliter gubernando. Nam ut scribitur Dan. X.: Michael – inquit – unus de principibus primis venit ad adiutorium meum etc.
8 Dicit autem Gregorius, quod principari est inter reliquos priorem exsistere. Et Dionysius IX. c. Caelestis hierarchiae dicit: Nomen Principatuum significat ductivum in ordine sacro. Illi enim, qui alios ducunt, primi inter eos exsistentes principes proprie vocantur. Ex quibus claret, quod Michael est de ordine Principatuum, et inter omnes angelos, qui extra mittuntur, ipse est princeps gloriosissimus et nobilissimus militiae angelicae, ut etiam canit Ecclesia. Et ipse est princeps totius Ecclesiae Christianae et multitudinis humanae, ut tenent communiter doctores, ad ipsum pertinet Ecclesiam stabiliter usque ad finem mundi gubernare. Ita quod quantumcumque impugnetur, non poterit eius fides deficere vel exstingui. Iuxta illud Salvatoris promissum Lu. XII.: Ego rogavi pro te, ut non deficiat fides tua. 9 Secundo per potestatem providet daemones coercendo. Nam quaero: Ad quem pertinet universalis custodia contra omnes daemones? Respondetur secundum Gregorium, quod ad Potestates, quae habent ex officio arcere eos, ne noceant, sed Michael est super hoc princeps, quia scribitur Apoc. XII., quod Michael et angeli eius proeliabantur cum dracone, et draco pugnabat et angeli eius. 10 Quo designatur, quod sicut draco, id est Lucifer principalissimus est inter oppugnantes Ecclesiam et nos, ita Michael principalissimus est inter defensantes. Unde canit Ecclesia: Collaudemus venerantes omnes caeli milites, sed praecipue primatem caelestis exercitus Michaelem in virtute conterentem Zabulon, id est daemonem. Quo custode, id est Michaele procul pelle, rex Christe piissime, omne nefas inimici, id est diaboli. Tertio per Virtutes mirabiliter virtutes promovendo ac instruendo. Ipse enim Michael facit principalius cum virtutibus angelicis, ut populus Christianus proficiat in virtutibus iustitiae, misericordiae, charitatis, devotionis et cultus divini ac perseverantia in observatione legis evangelicae. Unde Gregorius in homilia „Accesserunt publicani ad Iesum” dicit: Michael, qui 11 ut Deus interpretatur, quia quotiens aliquid mirae virtutis agitur, Michael mitti perhibetur, ut ipso actu et nomine detur intelligi, quod sicut nullus potest facere, quod praevalet Deus, sic quaeque virtutes mirae Michaeli attribuuntur. Iste est ergo Michael, qui cum maximo exercitu angelorum assistit in hora consecrationis Eucharistiae et celebrationis missae, ut dicit Gregorius de consecratione dist. II. „Quid sit”. Et ipse docet et inducit populum ad celebrem cultum Sacramenti. Ipse est, qui cultum idolorum cessare fecit per mundum. Sicut enim in Veteri Testamento ipse altercatus est cum diabolo de corpore Moysi, ne si revelaretur, populus in idolatriam deflueret, ut supra dictum est, ita ipse in Novo Testamento diabolum repressit, ne idolatrare gentes faceret. Unde Apoc. XX. dicit: Iste est angelus, qui ligavit diabolum per annos mille, ut non seducat gentes, id est Ecclesiae filios, donec consumentur mille anni, 12 id est usque ad tempora Antichristi, tunc enim solvetur. Denique mirabiliter per Michaelem et virtutes angelicas proficit Ecclesia dietim. Quarto per Archangelos provincias et regna ad fidem Christi inducendo vel in ea conservando ac in iusticia sustentando. Nam Eccli. XVII. scribitur: In unamquamque gentem praeposuit Deus rectores. 13 Glossa: id est angelos, quibus commisit custodiam. Et secundum doctores talis custodia communis vel universalis provinciae aut civitatum pertinet ad Archangelos, quibus praeest Michael princeps et providet, ut sic custodiantur, ne per iniustitiam de gente in gentem talia regna transferri divino iudicio demereantur, sicut scribitur Ecci. X. 14, et ut ab infidelibus defensentur vel liberentur. Unde Dan. X. dicit, quod Michael venit in adiutorium angeli, qui laborabat pro liberatione filiorum Israel de Babylonica captivitate. 15 Quinto per angelos providet singulos homines custodiendo, a peccatis retrahendo et ad bonum incitando et apud Deum intercedendo etc. O ergo homo, honora pro his Michaelem. (I)
Circa tertium de privilegiis Michaelis quaeritur: Quare in Ecclesia militante Michael prae ceteris angelis honoratur, cum enim honor sit praemium virtutuis, ut dicitur IV. Ethicorum. Ergo magis virtuosus debet magis honorari, sed multi angeli praecellunt Michaelem in gratiarum donis et in gloria, ut patet de superioribus, scilicet Seraphim, Cherubim, Thronis, Dominationibus, ergo etc. Ad hoc respondetur, quod quamvis multi sint superiores angeli Michaele, tamen Michael praehonoratur propter magna privilegia sibi concessa, scilicet pro salute nostra procuranda. Primum privilegium est custodem esse Ecclesiae. Nam doctores communiter dicunt super Dan X.
16: Michael fuit primus princeps synagogae, quae postquam Dominum crucifixit, reliquit eam Michael et factus est princeps Ecclesiae. Unde et Iosephus Antiquitatum libro refert, quod post mortem Christi, cum quodam die Pentecostes noctu sacerdotes templum ingressi fuissent ex more ad ministeria complenda, motus, strepitus et voces audierunt subitas angelorum dicentium: „Transeamus ab his sedibus”. Proinde Ecclesia canit: Michael praepositus Paradisi, quem honorifi[cant] an[gelorum] ci[ves] etc. Aureolus li. II. Compendii dicit: Michaeli attribuitur praepositum esse Paradisi, id est Ecclesiae, sicut olim fuit princeps synagogae. Haec ille. Secundum privilegium est adiutorium electis praestare. Unde canit Ecclesia: Michael archangelus venit in adiutorium populo Dei, stetit in auxilium pro animabus iustis. Quia nimirum invenitur in Scripturis, quod Michael semper stetit in adiutorium pro electis. Primo in caelo stetit pro electis angelis contra Luciferum et angelos eius. Secundo in Aegypto stetit pro filiis Israel liberandis. Tertio in captivitate Babylonica pro eisdem. Quarto in Ecclesia pro fidelibus sibi devotis, ut dictum est supra. Quinto stabit pro electis contra Antichristum, quem occidet, ut dictum est. Tertium privilegium est ponderandi officium habere, ut patet in picturis, quae sunt libri laicorum. Unde Bernardus in Dialogis dicit: In puncto separationis animae a corpore obseratis corporis sensibus angeli boni et mali conveniunt, qui omnia bona et mala hominis opera ad memoriam revocant ita, quod statim iudicet Dominus omnia sua merita vel demerita. Tunc itaque Michael per se vel per suos angelos ponderat in statera iustitiae divinae merita animarum et vacuas bonis mittit in Infernum, plenas autem charitate et perfectas ducit in caelum. Semiplenas mittit in Purgatorium, ut satisfaciant. Quartum privilegium est animas ad caelum suscipere. Unde canit Ecclesia dicens: Archangele Michael, constitui te super omnes animas suscipiendas. Nam animae iustorum portantur ab angelis in caelum, ut patet de anima Lazari Lu. XVI. 17, non quia anima per se ire non posset, sed quia portantur propter reverentiam ut sponsae regis, et Michael eas suscipit. Sed vae malis, quia a daemonibus rapiuntur violenter, et confusibiliter ad Infernum ducuntur. Quintum privilegium est compraesentare, scilicet animas in lucem. Unde Ecclesia dicit: Ne cadant in Infernum, sed signifer sanctus Michael repraesentet eas in lucem sanctam. O Deus, quale tunc gaudium erit animae, cum per Michaelem praesentatur Beatae Virgini et per illam Christo. Unde de Virgine canit Ecclesia: Maria, mater gratiae, mater misericordiae, tu nos ab hoste protege, in hora mortis suscipe. Et sic in gloria locatur anima cum angelis. Sextum privilegium est in iudicium vocare, scilicet omnes. Unde I. Thes. IV.: Ipse Dominus in voce archangeli descendet de caelo. 18 Nam secundum Richardum super IV.: Iste archangelus principalis erit Michael, qui per archangelos provinciarum faciet clamare: „Surgite, mortui, venite ad iudicium.” Septimum privilegium est signiferum Christi fore, ut supra canit Ecclesia, quia signa passionis Christi ipse defert ad iudicium. Octavum privilegium sententiae divinae exsecutionem perficere, quia data a Christo sententia: „Ite, malidicti, in ignem aeternum” etc. 19 Michael omnes reprobos et daemones cum suis angelis depellet in Infernum, et carcere sempiterno claudet eos. O quale vae ibi erit, quantus fletus et stridor dentium! O quale beatorum gaudium pro liberatione! O ergo peccator, honora sanctum Michaelem cum angelis, et nunc quaere apud eos gratiam, ut habeas tunc gloriam. Quod nobis praestare dignetur rex angelorum, Iesus Christus, qui cum Patre et Spiritu Sancto vivit etc.



1 Ap 12,7
2 Lc 15,7
3 Dn 8,15–19
4 Apc 12,7
5 Dn 10,21
6 Iud 1,9
7 II Th 2,8
8 Dn 10,13
9 Lc 12,32
10 Apc 12,17
11 Editio: quis
12 Apc 20,1–2
13 Sir 17,14
14 Sir 10,8
15 Dn 10,13
16 Dn 10,21
17 Lc 16,22
18 I Th 4,16
19 Cf. Mt 25,41

Nincsenek megjegyzések:

Megjegyzés küldése